|
1. De remittendis injuriis. Hesterna die sanctum Evangelium
admonuit nos non negligere peccata fratrum nostrorum : Sed si
peccaverit, inquit, in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum
solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum. Si autem
contempserit, adhibe tecum duos vel tres: ut in ore duorum vel trium
testium stet omne verbum. Si autem et ipsos contempserit, dic
Ecclesiae. Quod si Ecclesiam contempserit, sit tibi sicut ethnicus
et publicanus. Hodierna etiam die ad ipsam rem pertinet capitulum quod
sequitur, quod modo cum legeretur audivimus. Cum enim dixisset hoc
Dominus Jesus Petro, subjecit et interrogavit Magistrum, quoties
ignosceret fratri qui in illum peccasset; et quaesivit utrum sufficeret
septies. Respondit illi Dominus: Non solum septies, sed etiam
septuagies septies. Deinde narravit similitudinem valde terribilem:
quia simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui posuit
rationem cum servis suis; in quibus invenit debitorem decem millium
talentorum. Et cum jussisset, ut omnia quae habebat, et omnis ejus
familia, et ipse venderetur, et debitum solveretur, advolutus genibus
domini sui, rogabat eum dilationem, meruit remissionem. Misertus est
enim dominus ejus, sicut audivimus, et omne debitum dimisit illi. At
ille debito liber, sed iniquitatis servus, posteaquam egressus est a
facie domini sui, invenit etiam ipse debitorem suum, qui debebat, non
decem millia talentorum, quantum ipsius debitum fuit, sed centum
denarios: coepit eum suffocatum trahere, et dicere, Redde quod
debes. At ille rogabat conservum, sicut et ipse rogaverat dominum:
sed non talem iste invenit conservum, qualem ille dominum. Non solum
remittere illi debitum noluit: sed nec dilationem dedit. Contortum
rapiebat ad solutionem, jam debito dominico liber. Displicuit
conservis; et renuntiaverunt domino suo quid actum esset: et dominus
fecit adesse servum, et dixit ei, Serve nequam, cum mihi tanta
deberes, misertus tui, omnia dimisi tibi; nonne ergo et te oportebat
misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Et jussit
omnia, quae illi dimiserat, exigi.
2. Omnis homo debitor Dei est, et debitorem habet fratrem.
Misericordiae opera duo. Mendici Dei sumus. Ergo hanc
similitudinem ad nostram instructionem proposuit, et admonendo perire
nos noluit. Sic, inquit, et vobis faciet Pater vester coelestis,
si non remiseritis unusquisque vestrum fratri suo ex cordibus vestris.
Ecce, fratres, res in aperto est, admonitio utilis; et valde
salubris obedientia debetur, ut quod jussum est impleatur. Quia omnis
homo et debitor est Dei, et debitorem habet fratrem suum. Quis est
enim qui non sit debitor Dei, nisi in quo nullum potest inveniri
peccatum? Quis est autem qui non habeat debitorem fratrem, nisi in
quem nemo peccavit? Putasne, quisquam in genere humano reperiri
potest, qui non et ipse aliquo peccato obstrictus sit fratri suo?
Debitor est ergo omnis homo, habens tamen et ipse debitorem. Ideo
Deus justus constituit tibi regulam in debitore tuo, quod faciet et
ipse cum suo. Duo sunt enim opera misericordiae, quae nos liberant,
quae breviter ipse Dominus posuit in Evangelio, Dimittite, et
dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37,
38). Dimittite, et dimittetur vobis, ad ignoscendum pertinet.
Date, et dabitur vobis, ad praestandum beneficium pertinet. Quod
ait de ignoscendo; et tu vis tibi ignosci quod peccas, et habes alium
cui tu possis ignoscere. Rursus quod pertinet ad tribuendum
beneficium; petit te mendicus, et tu es Dei mendicus. Omnes enim
quando oramus, mendici Dei sumus: ante januam magni patrisfamilias
stamus, imo etiam prosternimur, supplices ingemiscimus, aliquid
volentes accipere; et ipsum aliquid, ipse Deus est. Quid a te petit
mendicus? Panem. Et tu quid petis a Deo, nisi Christum, qui
dicit, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI,
51)? Ignosci vobis vultis? Ignoscite: Remittite, et remittetur
vobis. Accipere vultis? Date, et dabitur vobis.
3. Quoties ignoscendum fratri. Sed quid in hac aperta praeceptione
movere possit, audite. In remissione ubi venia petitur, et ab
ignoscente debetur, hoc potest movere, quod et Petrum movit.
Quoties debeo, inquit, ignoscere? Sufficit usque septies? Non
sufficit, ait Dominus: Non dico tibi, Septies; sed, septuagies
septies. Jam tu enumera quoties in te peccaverit frater tuus. Si
potueris pervenire usque ad septuagesimam et octavam culpam, ut
transeas septuagies septies, tunc molire vindictam. Itane verum est
quod dicit, et vere ita se res habet, ut si peccaverit septuagies
septies, ignoscas; si autem peccaverit septuagies octies, jam liceat
tibi non ignoscere? Audeo, audeo dicere, ut et si septuagies octies
peccaverit, ignoscas. Si autem peccaverit, ut dixi, septuagies
octies ignosce. Et si centies peccaverit, ignosce. Et quid dicam
toties et toties? Omnino quoties peccaverit, ignosce. Ergo ego
ausus sum supergredi modum Domini mei? Ille in septuagesimo et
septimo numero ignoscendi limitem fixit: hunc ego limitem transilire
praesumam? Non est verum, non sum ausus plus aliquid. Ipsum
Dominum meum audivi loquentem in Apostolo suo, ubi modus et numerus
praefixus non est. Ait enim: Donantes vobismetipsis, si quis
adversus aliquem habet querelam, sicut Deus in Christo donavit vobis
(Coloss. III, 13). Audistis formam. Si septuagies septies
peccata tibi donavit Christus, si huc usque ignovit, et ultra
negavit; pone et tu limitem, et ulterius noli ignoscere. Si autem
Christus millia peccata peccatorum invenit, et tamen omnia donavit;
noli subducere misericordiam, sed posce illius numeri solutionem. Non
enim sine causa Dominus septuagies septies dixit: cum omnino nulla
culpa sit, quam non debeas ignoscere. Ecce ille ipse servus, cujus
debentis inventus est debitor, decem millia talentorum debebat. Puto
enim, quia decem millia talentorum, ut parum sit, decem millia
peccatorum sunt. Nolo enim dicere unum talentum, quod omnia peccata
concludat. Servus autem ille quantum ei debebat? Centum denarios
debebat. Jam plus non est quam septuagies septies? Et tamen iratus
est Dominus, quia ei non dimisit. Non solum enim centum plus sunt
quam septuaginta septem; sed centum denarii forte mille asses sunt.
Sed quid ad decem millia talentorum?
4. Omnia debita dimittenda. Ac per hoc omnes culpas, quae in nos
committuntur, parati simus ignoscere, si nobis desideramus ignosci.
Si enim consideremus peccata nostra, et numeremus quid facto, quid
oculo, quid aure, quid cogitatione, quid innumerabilibus motibus;
nescio utrum dormiamus sine talento. Ergo quotidie petimus, quotidie
divinas aures orando pulsamus, quotidie nos prosternimus et dicimus:
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris (Matth. VI, 12). Quae debita tua? Omnia, an
aliquam partem? Respondebis, Omnia. Sic ergo et tu debitori tuo.
Hanc ergo regulam ponis, hanc conditionem loqueris: hoc pacto et
placito quando oras, commemoras, ut dicas, Dimitte nobis, sicut et
nos dimittimus debitoribis nostris.
5. Insignis hac de re figura. Quid sibi ergo vult septuagies
septies? Audite, fratres, magnum mysterium, admirabile
sacramentum. Quando Dominus baptizatus est, Lucas evangelista
sanctus ibi commemoravit generationes ejus, quo ordine, qua serie,
quo stemmate ad illam generationem ventum fuerit, qua natus est
Christus (Luc. III, 21-38). Matthaeus coepit ab
Abraham, et venit usque ad Joseph descendendo (Matth. I,
1-16): Lucas autem ascendendo coepit numerare. Quare ille
descendendo, ille ascendendo? Quia Matthaeus generationem Christi
commendabat, qua descendit ad nos; ideo quando natus est Christus,
coepit numerare descendendo. Lucas autem quia tunc coepit numerare,
quando baptizatus est Christus; ibi est initium ascensionis: iste
ascendendo numerare coepit, numerando autem complevit generationes
septuaginta septem. A quo numerabat? Intendite a quo. Exorsus est
numerare a Christo usque ad ipsum Adam, qui primus peccavit, et nos
cum peccati obligatione generavit. Pervenit usque ad Adam, et
numerantur generationes septuaginta septem: hoc est, a Christo usque
ad Adam, quas diximus septuaginta septem; et ab Adam usque ad
Christum septuaginta septem. Si ergo nulla generatio praetermissa
est, nulla culpa praeteritur, ubi non debeat ignosci. Nam ideo
ipsius septuaginta septem generationes enumeravit, quem numerum
Dominus in peccatorum remissione commendavit; quoniam a baptismo
coepit enumerare, ubi omnia peccata solvuntur.
6. Alia figura de eodem. Decalogus. Et in hoc, fratres, adhuc
accipite sacramentum majus. In septuagesimo septimo numero mysterium
est remissionis peccatorum. Tot generationes inveniuntur a Christo
usque ad Adam. Deinde paulo diligentius interroga ipsius numeri
secretum, latebrasque ejus inquire: pulsa diligentius, ut aperiatur
tibi. Justitia lege Dei constat: verum est. Nam lex in decem
praeceptis commendatur. Ideo ille debebat decem millia talentorum.
Ipse est ille memorabilis Decalogus scriptus digito Dei, traditus
populo per Moysen famulum Dei. Debebat ergo ille decem millia
talentorum: omnia peccata significat, propter numerum legis. Debebat
et ille centum denarios: non minus ab eodem numero. Nam et centies
centum fit decem millia; et decies deni, centum. Et ille decem
millia talentorum, et ille decies denos. A legitimo enim numero non
recessum est, in quo utroque invenies utraque peccata. Uterque
debitor, et uterque veniae deplorator et impetrator: sed ille servus
malus, servus ingratus, iniquus, noluit rependere quod accepit,
noluit praestare quod illi indigno praestitum fuit.
7. Septuagesimo septimo numero peccata omnia esse praesignata.
Peccata dimissa replicantur non dimittenti. Videte ergo, fratres:
quisque incipit a Baptismo, liber exit, dimissa sunt illi decem
millia talentorum; et cum exierit, invenire habet conservum suum
debitorem. Observet ergo ipsum peccatum: quia numerus undenarius
transgressio legis est. Lex enim denarius, peccatum undenarium. Lex
enim per decem, peccatum per undecim. Quare peccatum per undecim?
Quia transgressio denarii est, ut eas ad undenarium. In lege autem
modus fixus est: transgressio autem peccatum est. Jam ubi
transgrederis denarium, ad undenarium venis. Adeo magnum mysterium
figuratum est, quando jussum est tabernaculum fabricari. Multa ibi
numerosa dicta sunt, in magno sacramento. Inter caetera vela cilicina
jussa sunt fieri, non decem, sed undecim (Exod. XXVI, 7):
quia per cilicium ostenditur confessio peccatorum. Quid autem amplius
quaeris? Vis nosse omnia peccata contineri numero isto septuagesimo
septimo? Septuplum solet pro toto computari: quoniam septem diebus
volvitur tempus, et finito septenario, rursus ad caput reditur, ut
eadem forma volvatur. Per hujusmodi formae revolutiones saecula
transeunt: a septenario tamen numero non receditur. Omnia enim
peccata dixit, quando septuagies septies dixit: quia illud undecim duc
septies, fiunt septuagies septies. Omnia ergo dimitti peccata
voluit, qui ea septuagesimo septimo numero praesignavit. Nemo contra
se teneat non ignoscendo, ne contra illum teneatur, quando orat.
Dicit enim Deus, Dimitte, et dimittetur tibi. Sed ego prior
dimisi: dimitte vel postea. Nam si non dimiseris, revocabo te; et
quidquid tibi dimiseram, replicabo tibi. Non enim mentitur Veritas;
non enim fallit, aut fallitur Christus, qui subjecit, dicens: Sic
et vobis faciet Pater vester, qui in coelis est. Invenis Patrem,
imitare Patrem. Si enim imitari non vis, exhaeredari disponis,
Faciet ergo ita vobis, inquit, Pater vester coelestis, si non
remiseritis unusquisque fatribus vestris ex cordibus vestris. Ne dicas
in lingua, Ignosco, et corde differas. Supplicium enim ostendit
tibi Deus, minando vindictam. Novit Deus ubi dicas. Vocem tuam
homo audivit: conscientiam tuam Deus inspicit. Si dicis, Dimitto;
dimitte. Melius est cum clamas ore, et dimittis in corde, quam
blandus ore, crudelis in corde.
8. Ita ignoscendum, ut non negligatur disciplina. Jam ergo
obsecrant pueri indisciplinati, et nolunt vapulare, qui sic
praescribunt nobis, quando volumus dare disciplinam: Peccavi,
ignosce mihi. Ecce ignovi, et iterum peccat. Ignosce: ignovi.
Peccat tertio. Ignosce: tertio ignovi. Jam quarto vapulet. Et
ille: Numquid septuagies septies te fatigavi? Si hac praescriptione
severitas disciplinae dormiat, repressa disciplina saevit impunita
nequitia. Quid ergo faciendum est? Corripiamus verbis, et si opus
est, et verberibus: sed delictum dimittamus, culpam de corde
abjiciamus. Ideo enim Dominus subdidit, de cordibus vestris, ut si
per charitatem imponitur disciplina, de corde lenitas non recedat.
Quid enim tam pium quam medicus ferens ferramentum? Plorat secandus,
et secatur: plorat urendus, et uritur. Non est illa crudelitas;
absit ut saevitia medici dicatur. Saevit in vulnus, ut homo sanetur:
quia si vulnus palpetur, homo perditur. Sic ergo ista monuerim,
fratres mei, ut fratres nostros qui peccaverint omni modo diligamus,
de corde nostro charitatem in eos non dimittamus, et disciplinam, cum
opus est, demus: ne per solutionem disciplinae crescat nequitia, et
incipiamus propter Deum accusari; quia recitatum est nobis,
Peccantes coram omnibus corripe, ut caeteri timorem habeant (I
Tim. V, 20). Certe si quis, quod solum verum est, distinguit
tempora, et solvit quaestionem, verum est. Si peccatum in secreto
est, in secreto corripe. Si peccatum publicum est et apertum -
publice corripe: ut ille emendetur, et caeteri timeant.
|
|