|
1. Aeterna vita quantum amanda sit, intelligitur ex amore hujus
vitae. Dixit Dominus cuidam adolescenti: Si vis venire ad vitam,
serva mandata. Non dixit, Si vis venire ad vitam aeternam: sed,
Si vis venire ad vitam; eam definiens vitam, quae fuerit aeterna
vita. Hujus ergo vitae amorem nos primitus commendemus. Etenim
amatur et qualiscumque vita ista; et ipsam qualemcumque, aerumnosam,
miseram, finire homines timent, et pavescunt. Hinc videndum est,
hinc considerandum, quemadmodum amanda sit aeterna vita; quando sic
amatur misera ista et quandoque finienda vita. Considerate, fratres,
quantum amanda sit vita, ubi nunquam finias vitam. Amas ergo istam
vitam, ubi tantum laboras, curris, satagis, anhelas; et vix
enumerantur quae necessaria sunt in misera vita; seminare, arare,
novellare, navigare, molere, coquere, texere: et post haec omnia
finire habes vitam. Ecce quae pateris in misera ista quam diligis
vita: et putas te semper victurum, et nunquam moriturum? Templa,
saxa, marmora, ferro plumboque consolidata, tamen cadunt: et homo
nunquam se putat moriturum? Discite ergo, fratres, quaerere aeternam
vitam, ubi ista non tolerabitis, sed in aeternum cum Deo regnabitis.
Qui enim vult vitam, sicut dicit propheta, diligit videre dies bonos
(Psal. XXXIII, 13). Nam in diebus malis mors potius
optatur, quam vita. Nonne audimus et videmus homines in aliquibus
tribulationibus et angustiis, conflictationibus et aegritudinibus dum
sunt constituti, et vident se laborare, nihil aliud dicere nisi,
Deus mitte mihi mortem, accelera dies meos? Et aliquando venit
aegritudo; curritur, adducuntur medici, solidi et munera
promittuntur. Dicit tibi ipsa mors: Ecce adsum, quam paulo ante a
Domino petebas; quid me modo fugere vis? Inveni te falsatorem, et
miserae vitae amatorem.
2. Mali sunt dies hujus vitae. Vera ac beata vita, aeterna. De
his autem diebus quos agimus, ait Apostolus, Redimentes tempus,
quoniam dies mali sunt (Ephes. V, 10). Non sunt ergo dies mali
quos agimus in corruptela hujus carnis, in tanta vel sub tanta sarcina
corruptibilis corporis, inter tantas tentationes, inter tantas
difficultates, ubi falsa voluptas, nulla securitas gaudii, timor
torquens, cupiditas avida, tristitia arida? Ecce quam malos dies:
et nemo vult finire ipsos malos dies, multumque hinc rogant homines
Deum, ut diu vivant. Quid est autem diu vivere, nisi diu torqueri?
Quid est aliud diu vivere, quam malos dies malis diebus addere? Et
cum crescunt pueri, quasi accedunt illis dies; et nesciunt quia
minuuntur: et ipsa est falsa computatio. Crescentibus enim decedunt
dies potius, quam accedunt. Constitue alicui homini nato, verbi
gratia, octoginta annos: quidquid vivit, de summa minuit. Et inepti
homines gratulantur plurimis natalitiis, tam suis, quam filiorum
suorum. O virum prudentem! Si tibi vinum minuatur in utre,
tristaris: dies perdis, et gaudes? Mali ergo sunt dies: et eo
pejores, quia diliguntur. Sic blanditur hic mundus, ut nemo velit
finire aerumnosam vitam. Vera enim vita vel beata haec est, cum
resurgemus et cum Christo regnabimus. Nam et impii resurrecturi
sunt, sed in ignem ituri. Vita itaque non est, nisi beata. Et vita
beata esse non potest, nisi aeterna, ubi sunt dies boni; nec multi,
sed unus. Ex consuetudine hujus vitae appellati sunt dies. Dies ille
nescit ortum, nescit occasum. Illi diei non succedit crastinus; quia
non praecedit eum hesternus. Hunc diem, vel hos dies, et hanc
vitam, et veram vitam in promissis habemus. Alicujus ergo operis
merces est. Si enim mercedem amamus, in opere non deficiamus: et in
aeternum cum Christo regnabimus.
|
|