|
NUM. 1. Mandatorum observatio ad promerendam vitam.
Evangelium, os Christi. Evangelica lectio, quae modo personuit in
auribus nostris, fratres, auditorem magis atque factorem, quam
expositorem desiderat. Quid hac luce clarius, Si vis venire ad
vitam, serva mandata? Quid ergo dicturus sum? Si vis venire ad
vitam, serva mandata. Quis est qui nolit vitam? et tamen quis est
qui velit servare mandata? Si mandata servare non vis, quare vitam
quaeris? Si ad opus piger es, quare ad mercedem festinas? Dixit se
ille dives adolescens servasse mandata: audivit praecepta majora, Si
vis perfectus esse, unum tibi deest; vade, vende omnia quae habes,
et da pauperibus: nec perdes, sed habebis thesaurum in coelo; et
veni, sequere me. Nam quid tibi prodest, si feceris, et non
sequaris me? Abscessit autem tristis ac moestus, sicut audistis:
habebat enim multas divitias. Quod audivit ille, audivimus et nos.
Os Christi, Evangelium est. In coelo sedet: sed in terra loqui
non cessat. Nos non simus surdi: nam ille clamat. Nos non simus
mortui: nam ille tonat. Si majora non vis facere, minora fac. Onus
majorum ad te multum est, vel minora prende. Quid ad utraque piger
es? quid utrisque adversaris? Majora sunt, Vende omnia quae habes,
et da pauperibus, et sequere me. Minora sunt, Non homicidium
facias, Non adulteres, Non falsum testimonium quaeras, Non
fureris. Honora patrem et matrem, Diliges proximum tuum tanquam te
ipsum. Ista fac. Quid ad te clamo, ut vendas res tuas, cui
extorquere non possum ne rapias alienas? Audisti, Non furaberis; tu
rapis. Ante conspectum tanti Judicis, jam te non furem teneo, sed
raptorem. Parce tibi, miserere tui. Adhuc vita ista dat tibi
dilationem, noli abjicere correptionem. Fuisti heri fur; noli et
hodie. Jam forte et hodie fuisti; cras noli. Aliquando fini malum,
et pro mercede exige bonum. Bona habere vis, et bonus esse non vis:
contraria est vita tua votis tuis. Si magnum bonum est habere villam
bonam, quantum malum est habere animam malam?
2. Divites difficile salvantur. Pauperes quid cavere oportet.
Discessit dives contristatus, et ait Dominus: Quam difficile est,
ut qui divitias habet, intret in regnum coelorum! Et quam esset
difficile, similitudine proposita, ostendit tam esse difficile, ut
omnino sit impossibile. Omne enim impossibile difficile est: sed non
omne difficile impossibile est. Quale difficile est, similitudinem
attende: Amen dico vobis, facilius est camelum per foramen acus
transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Camelum intrare
per foramen acus: si diceret pulicem, impossibile esset. Denique hoc
audito, contristati sunt discipuli, et dixerunt: Si ita est,
quisnam poterit salvus fieri? Quis divitum? Pauperes, audite
Christum, populo Dei loquor. Plures estis pauperes, vel vos
apprehendite; et tamen audite. Quicumque de paupertate gloriamini,
cavete superbiam, ne vincant vos humiles divites: cavete impietatem,
ne vincant vos pii divites: cavete ebrietatem, ne vincant vos sobrii
divites. Nolite de paupertate gloriari, si non debent illi de
divitiis gloriari.
3. Divitibus quid praecipi velit Apostolus. Vermis divitiarum,
superbia. Audiant divites, si tamen sunt; audiant Apostolum:
Praecipe divitibus hujus mundi: quia sunt divites alterius saeculi.
Pauperes sunt divites alterius saeculi, Apostoli sunt divites
alterius saeculi, qui dicebant, Tanquam nihil habentes, et omnia
possidentes (II Cor. VI, 10). Ut sciatis de quibus loquatur
divitibus, addidit, hujus mundi. Audiant ergo Apostolum divites
hujus mundi: Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi, non superbe
sapere. Primus vermis divitiarum superbia. Mala tinea, totum
rodit, et ad cinerem usque perducit. Praecipe ergo non superbe
sapere, neque sperare in incerto divitiarum: ne forte dives dormias,
et pauper surgas. Neque sperare in incerto divitiarum (Apostoli
verba sunt); sed in Deo, inquit, vivo. Fur tibi tollit aurum,
quis tollit tibi Deum? Quid habet dives, si Deum non habet? Quid
non habet pauper, si Deum habet? Non ergo sperare in divitiis,
ait; sed in Deo vivo, qui praestat nobis abundanter omnia ad
fruendum; cum quibus omnibus et se ipsum.
4. De divitiis quid praestandum. Si ergo non debent de divitiis
sperare, non in eis fidere, sed in Deo vivo; de divitiis quid
facturi sunt? Audi quid: Divites sint in operibus bonis. Quid est
hoc? Expone, Apostole. Multi enim quod nolunt facere, nolunt
intelligere. Expone, Apostole: noli dare occasionem mali operis per
obscuritatem sermonis. Dic quid dixeris, Divites sint in operibus
bonis. Audiant, intelligant: non permittantur se excusare, sed se
potius incipiant accusare, et dicere quod audivimus modo in Psalmo,
Quoniam peccatum meum ego agnosco (Psal. L, 5). Dic tu quid
est, Divites sint in operibus bonis.
Facile tribuant. Quid est, Facile tribuant? Numquid et hoc non
intelligitur? Facile tribuant, communicent. Habes tu, non habet
alius: communica, ut communicetur tibi. Communica hic, et
communicabis ibi. Communica hic panem, et accipies ibi panem. Quem
hic panem? Quem colligis cum sudore et labore, ex maledicto primi
hominis. Quem ibi panem? Qui dixit, Ego sum panis vivus, qui de
coelo descendi (Joan. VI, 51). Dives es hic, sed pauper es
ibi. Habes aurum, sed nondum tenes praesentem Christum. Eroga quod
habes, ut accipias quod non habes. Divites sint in operibus bonis,
facile tribuant, communicent.
5. Quantum in pauperes erogandum. Ergo perdituri sunt res suas?
Communicent, dixit: non, Totum dent. Teneant sibi quantum
sufficit, teneant plus quam sufficit. Demus inde quamdam partem.
Quam partem? Decimam partem. Decimas dabant Scribae et Pharisaei
(Luc. XVIII, 12). Erubescamus, fratres; decimas dabant,
pro quibus Christus nondum sanguinem fuderat. Decimas dabant Scribae
et Pharisaei: ne forte aliquid magnum facere te putes, quia frangis
panem pauperi; et vix est millesima ista facultatum tuarum. Et tamen
non reprehendo: vel hoc fac. Sic sitio, sic esurio, ut et ad istas
micas gaudeam. Sed tamen quid dixerit vivus, qui pro nobis mortuus
est, non tacebo. Nisi abundaverit justitia vestra, inquit, super
Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum
(Matth. V, 20). Ille nos non palpat: medicus est, usque ad
vivum pervenit. Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum
et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Scribae et
Pharisaei decimas dabant. Quid est? Interrogate vos ipsos. Videte
quid faciatis, de quanto faciatis; quid detis, quid vobis
relinquatis; quid misericordiae impendatis, quid luxuriae reservetis.
Ergo, Facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum
bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
6. Pauperes tenentur frenare cupiditates. Pietas. Admonui
divites: audite, pauperes. Vos erogate: vos rapere nolite. Vos
tribuite facultates: vos frenate cupiditates. Audite, pauperes,
eumdem ipsum apostolum: Est autem quaestus magnus. Quaestus est
acquisitio lucri. Est autem quaestus magnus, inquit, pietas cum
sufficientia. Communem habetis cum divitibus mundum: non communem
habetis cum divitibus domum; sed habetis commune coelum, communem
lucem. Sufficientiam quaerite, quod sufficit quaerite, plus nolite.
Caetera gravant, non sublevant; onerant, non honorant. Quaestus
magnus, pietas cum sufficientia. In primis pietas. Pietas est Dei
cultus. Pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc
mundum. An attulisti huc aliquid? Sed nec vos, divites, aliquid
attulistis. Totum hic invenistis, cum pauperibus nudi nati estis.
Communis est in utroque infirmitas corporis; communis vagitus,
miseriarum testis. Nihil enim intulimus in hunc mundum (pauperibus
loquitur); sed nec auferre aliquid possumus. Victum et tegumentum
habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri. Qui
volunt fieri; non, Qui sunt. Nam qui sunt, sint. Quod ad illos
pertinet audierunt, ut divites sint in operibus bonis, facile
tribuant, communicent.
Audierunt ipsi. Vos qui nondum estis, audite. Qui volunt divites
fieri, incidunt in tentationem et laqueos, et desideria multa et
noxia. Non timetis? Audite quod sequitur: Quae mergunt homines in
interitum et perditionem. Non times? Radix est enim omnium malorum
avaritia. Avaritia est, velle esse divitem, non jam esse divitem.
Ipsa est avaritia. Mergi non times in interitum et perditionem? Non
times radicem omnium malorum avaritiam? De agro tuo exstirpas radicem
spinarum, et non exstirpas de corde tuo radicem malarum cupiditatum?
Purgas agrum tuum, unde fructum capiat venter tuus; et non purgas cor
tuum, ubi habitet Deus tuus? Radix est enim omnium malorum
avaritia: quam quidam sequentes, a fide pererraverunt, et inseruerunt
se doloribus multis (I Tim. VI, 17-19, 6-10).
7. Conclusio. Audistis quid faciatis, audistis quid timeatis,
audistis unde ematur regnum coelorum, audistis unde impediatur regnum
coelorum. Omnes in verbo Dei concordate. Et divitem et pauperem
Deus fecit. Scriptura loquitur: Dives et pauper occurrerunt sibi;
fecit autem ambos Dominus (Prov. XXII, 2). Dives et pauper
occurrerunt sibi. In qua via, nisi in ista vita? Natus est dives,
natus est pauper. Occurristis vobis pariter ambulantes viam. Tu noli
premere, tu noli fraudare. Iste eget, ille habet. Fecit autem
ambos Dominus. Per eum qui habet, juvat egentem: per eum qui non
habet, probat habentem. Audivimus, diximus: timeamus, caveamus,
oremus, perveniamus.
|
|