|
1. Thesaurus in coelo reponendus. Sursum cor. Evangelium nos
admonuit lectione praesenti, de thesauro coelesti loqui Charitati
vestrae. Neque enim, sicut infideles avari putant, Deus noster
perdere nos voluit res nostras: si bene intelligatur, et pie
credatur, et devote accipiatur quod praeceptum est nobis; non nobis
praecepit ut perderemus, sed locum ostendit ubi poneremus. Nemo enim
potest nisi cogitare de thesauro suo, et quodam cordis itinere divitias
suas sequi. Si ergo in terra obruuntur, ima petit cor: si autem in
coelo reservantur, sursum erit cor. Si ergo volunt facer Christiani
quod norunt se etiam profiteri: neque enim hoc omnes qui audiunt
noverunt; atque utinam non frustra noverint, qui noverunt: qui ergo
vult cor sursum habere, ibi, ibi ponat quod amat; et in terra positus
carne, cum Christo habitet corde: et sicut Ecclesiam praecessit
caput ejus, sic christianum praecedat cor ejus. Quomodo membra itura
sunt quo praecessit caput Christus, sic iterum resurgens iturus est
quo nunc praecesserit cor hominis. Eamus ergo hinc, ex qua parte
possumus: sequetur totum nostrum quo praecesserit aliquid nostrum.
Domus terrena ruinosa est: domus coelestis aeterna est. Quo venire
disponimus, ante migremus.
2. Consilium salutis petens, nec lubenter audiens. Deus ipse
servat quod pauperi datur. Audivimus divitem quemdam a bono magistro
quaerentem consilium adipiscendae vitae aeternae. Magnum erat quod
amabat, et vile erat quod contemnere nolebat. Itaque perverso corde
audiens quem jam dixerat magistrum bonum, majore amore vilitatis,
possessionem perdidit charitatis. Nisi vitam aeternam consequi
vellet, consilium de habenda vita aeterna non requireret. Quid ergo
est, fratres, ut verba ejus quem magistrum bonum ipse dixerat, de
fideli doctrina sibi deprompta respueret? Magister ille bonus est
antequam doceat; cum docuerit, malus? Antequam doceret, dictus est
bonus. Non audivit quod voluit, sed audivit quod debuit: desiderans
venerat, sed tristis abscessit. Quid, si ei diceretur, Perde quod
habes? quando tristis abscessit, quia dictum est, Bene serva quod
habes. Vade, inquit, vende omnia quae habes, et da pauperibus.
Forte times ne perdas? Vide quid sequitur: Et habebis thesaurum in
coelo. Custodem tibi thesaurorum tuorum forte servulum aliquem
posuisses: custos auri tui erit Deus tuus. Qui dedit in terra, ipse
servat in coelo. Fortassis non dubitasset ille Christo commendare
quod habebat, et ideo contristatus est, quia dictum est ei, Da
pauperibus: tanquam in corde suo dicens, Si diceres, Da mihi, ego
tibi in coelo servabo; non dubitarem dare Domino meo, magistro bono:
nunc autem dixisti, Da pauperibus.
3. Deus in paupere accipit. Fenus pium et fenus iniquum. Nemo
timeat erogare pauperibus; nemo putet eum accipere cujus manum videt.
Ille accipit qui jussit ut dares. Neque hoc ex nostro corde aut
humana conjectura dicimus: ipsum audi et te monentem, et tibi
securitatem scribentem. Esurivi, inquit, et dedistis mihi
manducare. Et cum enumeratis officiis eorum respondissent, Quando te
vidimus esurientem? ille respondit, Cum uni ex minimis meis
fecistis, mihi fecistis. Mendicat pauper, sed accipit dives: das ei
qui consumat, accipit ille qui reddat. Neque hoc redditurus quod
accipit: fenerari se voluit, plus promittit quam dederis. Exsere
nunc avaritiam tuam, te puta feneratorem. Certe si esses,
objurgareris ab Ecclesia, confutareris verbo Dei, exsecrarentur te
omnes fratres tui, tanquam crudelem feneratorem, de lacrymis alienis
acquirere cupientem. Esto fenerator, nemo te prohibet. Pauperi vis
dare, qui quando reddiderit planget: da idoneo, qui etiam hortatur ut
recipias quod promittit.
4. Deus creditores ipse ut recipiant convenit. Da Deo, et conveni
Deum. Imo da Deo, et ut recipias conveneris. Certe in terra
quaerebas debitorem tuum: quaerebat et ille, sed ubi se absconderet a
facie tua. Adieras judicem et dixeras: Jube illum debitorem meum
conveniri. Ille audito hoc, discedit, et nec salutare te quaerit:
cui forte egenti salutem commodando praestiteras. Habes ergo cui
eroges. Da Christo; ipse te convenit ultro, ut recipias, et
mirantem quia aliquid a te accepit. Nam illis ad dexteram positis
ultro ipse dicet: Venite, benedicti Patris mei. Quo? Venite,
percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Pro qua re?
Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi
potum; nudus eram, et vestistis me; hospes, et adduxistis; aeger et
in carcere, et visitastis. Et illi: Domine, quando te vidimus?
Quid est hoc? Convenit debitor, et creditores excusant. Non vult
eos fidelis debitor falli. Recipere dubitatis? Accepi, et
ignoratis? Et respondet quemadmodum accepit: Cum uni ex minimis meis
fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 34-40). Non accepi
per me: accepi per meos. Quod illis datum est, ad me pervenit:
securi estote, non perdidistis. Minus idoneos attendebatis in terra:
idoneum habetis in coelo. Ego, inquit, accepi, ego reddam.
5. Quid pro terrenis reddat. Et quid accepi? quid reddo?
Esurivi, inquit, et dedistis mihi manducare, et caetera. Terram
accepi, coelum dabo: temporalia accepi, aeterna restituam: panem
accepi, vitam dabo. Imo etiam hoc dicamus, Panem accepi, panem
dabo: potum accepi, potum dabo: hospitium accepi, domum dabo: aeger
visitatus sum, salutem dabo: in carcere visus sum, libertatem dabo.
Panis quem dedistis pauperibus meis, consumptus est: panis quem ego
dabo, et reficit et non deficit. Det ergo nobis panem, panis ille
qui de coelo descendit. Cum panem dabit, se ipsum dabit.
Quid enim volebas, quando fenerabas? Nummos dare, et nummos
accipere: sed pauciores dare, plures accipere. Ego tibi, inquit
Deus, omnia quae dedisti, in melius commutabo. Si enim dares libram
argenti et reciperes libram auri, quanto capereris gaudio? Inspice,
et interroga avaritiam: Libram argenti dedi, libram auri recipio.
Quid simile argentum et aurum? Magis ergo, quid simile terra et
coelum? Et aurum et argentum hic erat relicturus: tu autem hic non
perpetuo mansurus. Et aliud dabo, et plus dabo, et melius dabo, et
aeternum dabo. Sic ergo compescatur avaritia nostra, fratres, ut
alia quae sancta est, inflammetur. Omnino quae vos prohibet ne bene
faciatis, male vos alloquitur: dominae malae servire vultis, non
agnoscentes Dominum bonum. Et aliquando duae dominae occupant cor,
et servum malum dignum servire talibus, in diversa discindunt.
6. Dominae duae contraria jubentes, avaritia et luxuria. Aliquando
possident hominem duae dominae contrariae, avaritia et luxuria.
Avaritia dicit, Serva: luxuria dicit, Eroga. Sub duabus dominis
diversa jubentibus, diversa exigentibus, quid facturus es? Habent
allocutiones suas ambae. Et quando coeperis nolle obtemperare, et in
libertatem tuam ire; quia jubere non possunt, blandiuntur. Et plus
sunt cavenda earum blandimenta, quam jussa. Quid dicit avaritia?
Serva tibi, serva filiis tuis. Si egebis, nemo tibi dabit. Noli
ad tempus vivere: consule tibi in futurum. Contra luxuria: Vive cum
vivis, fac bene cum anima tua. Moriturus es, et quandosnescis: cui
relicturus es, an sit possessurus ignoras. Tu demis et subtrahis
gutturi tuo: ille forte cum mortuus fueris, calicem super te non
ponet; aut si forte calicem ponet, ipse inebriabitur, ad te nulla
stilla descendet. Fac ergo bene cum anima tua, quando potes, cum
potes. Aliud jubebat avaritia: Serva tibi, consule tibi in
posterum. Aliud luxuria: Eroga, fac cum anima tua bene.
7. Ab earum jugo Christus liberat. Taedeat te, o liber in
libertatem vocate; taedeat te talium dominarum servitus. Agnosce
Redemptorem tuum, Manumissorem tuum. Illi servi: faciliora jubet,
contraria non jubet. Amplius audeo dicere. Contraria jubebant
avaritia et luxuria, ita ut ambabus obtemperare non posses: et dicebat
una, Serva tibi, et consule in posterum: dicebat alia, Eroga, fac
bene cum anima tua. Procedat Dominus tuus eadem dicturus, et
contraria non dicturus Redemptor tuus. Si nolueris, domui ejus non
est necessarius qui servit invitus. Attende Redemptorem tuum,
attende pretium tuum. Venit ut redimat, sanguinem fudit. Charum te
habuit, quem tam caro emerat. Agnoscis qui emerit, attende unde
redimat. Taceo de caeteris superbe in te dominantibus vitiis:
innumerabilibus enim malis dominis serviebas. Has duas dico jubentes
contraria, in diversa rapientes, avaritiam et luxuriam. Eripe te ab
his, veni ad Deum tuum. Si servus eras iniquitatis, esto servus
justitiae. Verba quae tibi dicebant, et contraria jubebant, ipsa
audis a Domino tuo, et non contraria jubet. Verba earum non tollit:
sed potestatem tollit. Quid tibi dicebat avaritia? Serva tibi,
consule in posterum. Verbum non mutatur, homo mutatur., Jam si
placet, compara consulentes. Illa avaritia est, ista justitia.
8. Avaritiae consilium imprudens. Ipsa contraria discute. Serva
tibi, inquit avaritia. Pone te velle obtemperare: interroga ubi
serves. Illa tibi monstratura est munitum locum, muratum cubiculum,
arcam ferream. Omnia muni: forte domesticus fur etiam interiora
perrumpet; et cum pecuniae tuae consulis, vitae tuae timebis. Forte
dum multum servas, qui vult eripere, cogitat et occidere. Postremo
adversus fures licet quocumque munimine thesaurum tuum et vestem tuam
communias; communi ea adversus rubiginem et tineam. Quid facturus
es? Non est foris hostis auferens, sed est intus absumens.
9. Aliud stolidum consilium. Non ergo bonum consilium dedit
avaritia. Ecce jussit ut serves, et non invenit dare locum ubi
serves. Dicat etiam consequentia, Consule in posterum. In quantum
posterum? In dies paucos et incertos. Dicit, Consule in posterum,
homini fortassis victuro nec in crastinum. Sed ecce vivat quantum
putat avaritia, non quantum ostendit, non quantum docet, non quantum
fidit: sed quantum putat vixerit, senuerit, finierit; adhuc senex
incurvus, baculo innixus, lucrum quaerit, et audit avaritiam
dicentem, Consule in posterum. In quod posterum? Jam exspirans
loquitur. Propter filios tuos, inquit. Utinam vel illos senes non
avaros haberemus, qui filios non habent. Etiam ipsis, etiam
talibus, etiam iniquitatem suam nulla pietatis imagine excusantibus non
cessat dicere, Consule in posterum. Sed forte ipsi cito erubescunt:
illos videamus qui filios habent, utrum certi sint filios suos
possessuros esse quae reliquerint. Intendant cum vivunt, filios
aliorum, alios alienis improbitatibus quod habuerant amittentes, alios
propria nequitia quod possederant consumentes : et remanent inopes
filii divitum. Parcite nasci servi avaritiae. Sed possidebunt hoc,
inquit, filii mei. Incertum est: non dico, Falsum est; sed quod
feceris, incertum est. Postremo, fac certum: quid eis vis
relinquere? Quod acquisisti tibi. Certe quod acquisisti relictum non
erat, et habes. Si tu habere potuisti quod tibi relictum non est,
poterunt ergo habere et illi quod tu non reliqueris.
10. Consilium Dei id jubentis quod avaritia. Refutata sunt
consilia avaritiae: sed Dominus eadem dicat, justitia jam loquatur:
ipsa erunt verba, non ipsa sententia. Serva tibi, ait Dominus
tuus, consule in posterum. Et hunc interroga, Ubi servabo?
Habebis thesaurum in coelo: ubi fur non accedet, neque tinea
corrumpet. In quantum posterum servabis? Venite, benedicti Patris
mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Hoc
regnum quantorum dierum est, ostendit finis ipse sententiae. Cum de
sinistris diceret, Sic ibunt illi in ambustionem aeternam; ait de
dexteris, Justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 34,
46). Hoc est consulere in posterum. Posterum, quod posteriora
non habeat. Dies illi sine fine, dicti sunt dies, et dictus est
dies. Ait enim quidam, Ut habitem in domo Domini in longitudinem
dierum (Psal. XXII, 6), cum de illis diebus diceret. Et
dies dictus est, Ego hodie genui te (Psal. II, 7). Et illi
dies unus dies; quia jam nec tempus: dies ille nec ab hesterno
praeceditur, nec crastino excluditur. Ergo in ipsum posterum
consulamus: et non diversa sunt verba, quae tibi dicebat avaritia; et
eversa est avaritia.
11.---Avarorum falsa pietas in filios. Filio mortuo sua pars
est transmittenda. Restat ut dicas: Et quid ago de filiis meis?
Audi et inde consilium Domini tui. Si tibi dicat Dominus tuus,
Melius ego cogito qui creavi, quam tu qui generasti: forte quod dicas
non habebis. Sed divitem illum aspecturus es qui tristis abscessit,
et in Evangelio reprehensus est; et dices tibi forte: Ille dives
ideo male fecit non vendere omnia, et dare pauperibus, quia filios non
habebat: ego autem habeo filios; habeo quibus servem. Et in hac
infirmitate consistit tibi Dominus tuus.
Audeam dicere per ejus misericordiam: audeam dicere aliquid, non de
mea praesumptione, sed de ipsius miseratione. Serva et filiis tuis:
sed audi me. Si, ut sunt humana, de filiis quisque suis aliquem
amiserit: intendite, fratres, intendite, quia avaritia excusationem
non habet, neque hic, neque in futuro saeculo. Ecce et humana sunt:
non enim optamus, sed exempla conspicimus. Amissus est aliquis
christianus, christianum filium amisisti: non ergo amisisti, sed
praemisisti. Neque enim ille decessit, sed praecessit. Interroga
fidem tuam: certe et tu illo iturus es, quo ille antecessit. Rem
brevem dico, cui puto quod nemo respondeat. Vivit filius tuus?
Interroga fidem tuam. Si ergo vivit, quare invaditur pars ejus a
fratribus ejus? Sed dices: Numquid rediturus est, et possessurus?
Mittatur ergo illi quo praecessit ille: ad rem suam venire non
potest, res ejus ad eum ire potest. Vide cum quo sit. Si in palatio
militaret filius tuus, et amicus Imperatoris fieret, et diceret
tibi, Vende ibi partem meam, et mitte mihi: numquid invenires quid
responderes? Modo cum Imperatore omnium imperatorum, et cum Rege
omnium regum, et cum Domino omnium dominorum est filius tuus: mitte
illi. Non dico, Necessarium habet ipse: Dominus ipsius, apud quem
est filius tuus, eget in terra. Hic vult accipere quod dat in coelo.
Quod facere nonnulli avari solent, fac trajectitium: da in
peregrinos, quod recipias in patria tua.
12. Mortuo debetur, quod vivo servabatur. Postremo jam de te
nihil; de filio tuo loquor. Dubitas dare tuum, dubitas et reddere
alienum: certe convinceris, quia non filiis tuis servabas. Ecce non
das filiis tuis, quia tolles filiis tuis. Huic certe tolles. Quare
indignus est accipere, quia cum digniore vivit? Merito si ille cum
quo vivit nollet accipere, jam domui tuae, sed domui divinae dives.
Absit ergo ut tibi dicam, Da quod habes: sed dico tibi, Redde quod
debes. Sed habebunt illud, ais, fratres illius. O mala doctrina,
docens filios tuos mortem optare fratribus suis! Si de re fratris sui
mortui ditiores erunt, vide quemadmodum se attendant in domo tua.
Quid ergo facies? Patrimonium dividis, et parricidia doces?
13.---Christus filiis annumerandus in patrimonii divisione. Sed
nolo dicere de uno amisso, ne casus humanos videar minari. Melius
quodam modo prosperiusque loquamur. Non dico, unum minus habebis,
computa quia unum plus habes. Fac locum Christo cum filiis tuis,
accedat familiae tuae Dominus tuus, accedat ad prolem Creator tuus,
accedat ad numerum filiorum tuorum frater tuus. Cum enim tantum
intersit, et frater esse dignatus est. Et cum sit Patri Unicus,
voluit habere cohaeredes. Ecce ille quam largiter! tu quare tam
steriliter? Duos filios habes, tertium illum computa: tres habes,
quartus numeretur: quintum habes, sextus dicatur: decem habes,
undecimus sit. Nolo amplius dicere: unius filii tui serva locum
Domino tuo. Quod enim dabis Domino tuo, et tibi proderit et filiis
tuis: quod autem male servas filiis tuis, et tibi oberit et filiis.
Dabis autem portionem unam, quam unius filii deputasti. Deputa te
unum amplius genuisse.
14. Avaritiae excusatio sublata. Quid magnum, fratres mei?
Consilium do, numquid guttur ligo? Sicut ait Apostolus: Haec ad
utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam (I Cor.
VII, 35). Puto, fratres, quia parva et facilis cogitatio
est, putare patrem filiorum habere unum filium amplius, et comparare
talia praedia quae possideas in aeternum, et ipse et filii tui. Quid
dicat avaritia non habet. Clamastis ad verba ista. Loquimini contra
illam, non vos vincat, non plus valeat in cordibus vestris, quam
Redemptor vester. Non plus valeat in corde vestro, quam ille qui
monet ut sursum corda habeamus. Jam ergo istam dimittamus.
15.---Christus contra luxuriam idem consulit quod luxuria.
Dives imprudens. Luxuria quid dicit? Quid? Fac cum anima tua
bene. Ecce dicit et Dominus: Fac cum anima tua bene. Quod tibi
dicebat luxuria, hoc tibi dicit justitia. Sed vide et hic quomodo
dicatur. Si cum anima tua vis facere bene, attende illum divitem qui
ex consilio luxuriae et avaritiae volebat cum anima sua bene facere.
Successit ei regio, et non habebat ubi reconderet fructus suos, et
ait: Quid fatiam? non habeo quo colligam. Inveni quid faciam:
destruam apothecas veteres, et novas aedificabo, et replebo eas, et
dicam animae meae: Habes multa bona, jucundare. Audi consilium
contra luxuriam: Stulte, anima tua hac nocte auferetur abs te: quae
praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 16-20)? Et quo itura
est anima ista, quae auferetur ab illo? Hac nocte auferetur, et
nescit quo itura est.
16. Dives alter luxuriosus. Vide alium divitem luxuriosum,
superbum. Epulabatur quotidie splendide, et induebatur purpura et
bysso: et pauper ulcerosus jacebat ad januam, micas de mensa divitis
frustra concupiscebat; canes ulceribus pascebat, et a divite non
pascebatur. Uterque mortuus est: unus eorum sepultus est; de altero
quid dictum est? Ablatus est ab Angelis in sinum Abrahae. Videt
dives pauperem, imo jam pauper divitem: desiderat de digito stillam
aquae in linguam suam, ab illo qui desideravit micam de mensa ejus.
Certe vices mutatae sunt. Frustra hoc dicit dives mortuus: non
frustra hoc audiamus qui vivimus. Nam et ille voluit ad superos
revocari, et non est permissus: voluit aliquem mortuorum mitti ad
fratres suos, nec hoc illi concessum est. Sed quid ei dictum est?
Habent ibi Moysen et Prophetas. Et ille: Non audient, nisi
aliquis a mortuis ierit. Ait illi Abraham: Si Moysen et Prophetas
non audiunt, nec, si quis a mortuis ierit, credent (Luc. XVI,
19-31).
17. Consilium Dei de faciendis eleemosynis nunc amplectendum. De
faciendis ergo eleemosynis, et comparanda animae requie in posterum,
ut faciamus bene cum anima nostra, quod perverse dixit luxuria, dixit
et Moyses, dixerunt et Prophetae. Audiamus cum vivimus. Quia ibi
frustra concupiscit audire, qui contempsit ista cum audiret. An
exspectamus ut aliquis et a mortuis resurgat, et dicat nobis, ut
faciamus cum anima nostra bene? Jam et hoc factum est: non resurrexit
pater tuus, sed resurrexit Dominus tuus. Ipsum audi, accipe bonum
consilium. Noli parcere thesauris tuis, eroga quantum potes.
Luxuriae vox orat: Domini vox facta est. Eroga quantum potes, fac
bene cum anima tua, ne auferatur hac nocte anima tua. Habetis in
nomine Christi, quantum arbitror, sermonem de faciendis eleemosynis.
Vox ista vestra laudantium, tunc accepta est Domino, si videat et
manus operantium.
|
|