|
1. Colimus nos Deum, et colit nos Deus. De sancto Evangelio
praesenti tempori consonantem similitudinem audistis de his qui
operantur in vinea. Est enim modo tempus vindemiae corporalis. Est
autem et spiritualis vindemia, ubi Deus gaudet ad fructum vineae
suae. Colimus enim Deum, et colis nos Deus. Sed non sic Deum
colimus, ut nos eum meliorem colendo faciamus. Colimus enim eum
adorando, non arando. Ille autem colit nos tanquam agricola agrum.
Quod ergo nos ille colit, meliores nos reddit; quia et agricola agrum
colendo facit meliorem: et ipsum fructum in nobis quaerit, ut eum
colamus. Cultura ipsius est in nos, quod non cessat verbo suo
exstirpare semina mala de cordibus notris, aperire cor nostrum tanquam
aratro sermonis, plantare semina praeceptorum, exspectare fructum
pietatis. Cum enim istam culturam in cor nostrum sic acceperimus, ut
eum bene colamus, non existimus ingrati agricolae nostro, sed fructum
reddimus quo gaudeat. Et fructus noster non illum ditiorem facit, sed
nos beatiores.
2. Quomodo nos Deus colit. Ecce audite, quia sicut dixi, colit
nos Deus. Nam quia nos colimus Deum, non opus est ut probetur
vobis. Omnis enim homo hoc habet in ore, quia homines colunt Deum.
Quia vero Deus colit homines, quasi expavescit auditor quando audit:
quia non est in usu hominum ut dicatur quia Deus colit homines; sed
quia Deum colunt homines. Debemus ergo probare vobis quia et Deus
colit homines; ne forte putemur verbum indisciplinatum dixisse, et
aliquis in corde suo disputet contra nos, et nesciens quid dixerimus
reprehendat nos. Hoc ergo constitutum est demonstrare vobis; quia et
Deus colit nos; sed jam dixi, sicut agrum, ut meliores nos faciat.
Dominus dicit in Evangelio: Ego sum vitis, vos estis sarmenta,
Pater meus est agricola (Joan. XV, 5, 1). Quid facit
agricola? Interrogo vos, qui agricolae estis; quid facit agricola?
Puto quia agrum colit. Si ergo Pater Deus agricola est, habet
agrum, et colit agrum suum, et exspectat inde fructum.
3. Vinea a Deo plantata. Denique plantavit vineam, sicut dicit
ipse Dominus Jesus Christus, et locavit eam agricolis, qui
redderent ei fructum temporibus propriis. Et misit ad eos servos
suos, ut peterent mercedem vineae. Illi autem contumeliis eos
affecerunt, aliquos et occiderunt, et fructum reddere contempserunt.
Misit alios; talia perpessi sunt. Et dixit ille pater familias,
cultor agri sui, et plantator et locator vineae suae: Mittam unicum
filium meum; forte vel ipsum verebuntur. Et misit, inquit, etiam
filium suum. Dixerunt illi apud se ipsos: Hic est haeres; venite,
occidamus eum, et nostra erit haereditas. Et occiderunt eum; et
projecerunt extra vineam. Cum venerit Dominus vineae, quid faciet
illis malis colonis? Responsum est: Malos male perdet, et vineam
suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum in tempore suo
(Matth. XXI, 33-41). Plantata est vinea, lege data in
cordibus Judaeorum. Missi sunt Prophetae, quaerentes fructum,
bonam vitam eorum: Prophetae ab eis contumeliis affecti, et occisi
sunt. Missus est et Christus unicus Filius patrisfamilias; et ipsum
occiderunt haeredem, et ideo perdiderunt haereditatem. In contrarium
eis vertit malum consilium. Ut possiderent, occiderunt: et quia
occiderunt, perdiderunt.
4. Operarii ad vineae culturam conducti. Et modo audistis
similitudinem ex Evangelio sancto, quia simile est regnum coelorum
patrifamilias, qui exiit conducere operarios ad vineam suam. Exiit
mane, et quos invenit conduxit; et placuit cum eis mercedem denarium.
Exiit et hora tertia, invenit alios, et adduxit ad opus vineae. Et
sexta hora hoc fecit, et nona hoc fecit. Exiit etiam et hora undecima
prope ad finem diei, invenit quosdam vacuos et stantes; et ait illis:
Quid hic statis? quare non operamini in vinea? Responderunt: Quia
nemo nos conduxit. Venite, inquit, et vos, et quod justum fuerit,
dabo vobis. Mercedem denarium placuit. Isti qui una hora erant
operaturi, quando sibi auderent sperare denarium? Sed tamen se
aliquid accepturos gratulabantur. Adducti sunt et ipsi ad unam horam.
Finito die, jussit omnibus reddi mercedem, a novissimis usque ad
primos. Inde coepit reddere ab eis qui hora undecima venerant, jussit
eis dare denarium. Illi qui prima hora venerant, videntes illos
accepisse denarium, quem cum ipsis placuerat, speraverunt se plus
aliquid accepturos: ventum est et ad ipsos, et acceperunt denarium.
Murmuraverunt adversus patremfamilias, dicentes: Ecce nos qui
sustinuimus ardorem diei et aestum, aequasti et pares fecisti illis qui
unam horam operati sunt in vinea. Et ait paterfamilias, justissimum
responsum reddens uni eorum: Sodalis, non tibi feci injuriam; hoc
est, non te fraudavi; quod placui reddidi tibi. Fraudem tibi non
feci, quia quod pactus sum reddidi. Huic non volo reddere, sed
donare. Non licet mihi facere quod volo de meo? An oculus tuus
nequam est, quia ego bonus sum? Si alicui tollerem alienum, recte
reprehenderer, quasi fraudator et injustus; si alicui non redderem
debitum, recte reprehenderer, quasi fraudator et negator alieni: cum
vero debitum reddo, et cui volo etiam dono, nec cui debebam me potest
reprehendere, et cui donavi debet amplius gaudere. Non erat quod
responderetur: et aequati sunt omnes, et facti sunt novissimi primi et
primi novissimi; aequando, non praeposterando. Quid est, Facti
sunt novissimi primi et primi novissimi? Quia tantumdem acceperunt et
primi et novissimi.
5. Merces novissimis prius reddita, quid sit. Vocati hora prima,
tertia, etc. Quid est ergo, quod a novissimis coepit reddere?
Nonne omnes, sicut legimus, simul accepturi sunt? Legimus enim in
alio loco Evangelii, quia dicturus est eis quos ponet ad dexteram:
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum
est ab initio mundi (Matth. XXV, 34). Si ergo omnes simul
accepturi sunt, quomodo hic intelligimus priores accepisse illos qui
undecima operati sunt, et posteriores illos qui prima? Si potuero sic
dicere, ut perveniat ad intellectum vestrum, Deo gratias. Illi enim
debetis gratias agere, qui vobis per nos erogat: non enim de nostro
erogamus. Si interroges de duobus, verbi gratia, quis prior
acceperit, qui post unam horam accepit, an qui post duodecimam; omnis
homo respondet quia prior accepit, qui post unam horam accepit, quam
qui post duodecimam. Sic ergo quamvis una hora acceperint omnes,
tamen quia alii acceperunt post unam horam, alii acceperunt post
duodecimam horam, illi dicti sunt priores accepisse, qui post modicum
temporis acceperunt. Primi justi, sicut Abel, sicut Noe, quasi
prima hora vocati, felicitatem resurrectionis nobiscum accepturi sunt.
Alii justi post illos, Abraham, Isaac, Jacob, et quicumque erant
saeculi ipsorum, quasi tertia hora vocati, felicitatem resurrectionis
accepturi sunt nobiscum. Alii justi, Moyses et Aaron, et quicumque
cum illis tanquam hora sexta vocati, felicitatem resurrectionis
nobiscum accepturi sunt. Post ipsos Prophetae sancti tanquam nona
hora vocati, eamdem felicitatem nobiscum accepturi sunt. In fine
saeculi omnes Christiani tanquam undecima hora vocati, felicitatem
illius resurrectionis cum illis accepturi sunt. Omnes simul accepturi
sunt: sed videte illos primos, post quantum tempus accipiunt. Si
ergo illi primi post multum tempus, nos post modicum tempus; quamvis
simul accipiamus, priores videmur accepisse, quia merces nostra non
tardabit.
6. Denarius vita aeterna. Erimus ergo in illa mercede omnes
aequales, tanquam primi novissimi, et novissimi primi: quia denarius
ille vita aeterna est, et in vita aeterna omnes aequales erunt.
Quamvis enim meritorum diversitate fulgebunt, alius magis, alius
minus: quod tamen ad vitam aeternam pertinet, aequalis erit omnibus.
Non enim alteri erit longius, alteri brevius, quod pariter
sempiternum est: quod non habet finem, nec tibi habebit, nec mihi.
Alio modo ibi erit castitas conjugalis, alio modo ibi erit integritas
virginalis: alio modo ibi erit fructus boni operis, alio modo corona
passionis. Illud alio modo: illud alio modo: tamen quantum pertinet
ad vivere in aeternum, nec ille plus vivet illo, nec ille plus illo.
Pariter enim sine fine vivunt, cum in suis quisque claritatibus
vivat: et ille denarius vita aeterna est. Non murmuret ergo qui post
multum tempus accepit, contra eum qui post modicum tempus accepit.
Illi redditur, illi donatur; utrisque tamen una res donatur.
7. Quomodo aliter intelliguntur vocati hora prima, tertia, etc.
Est et in ista vita simile aliquid, et excepta illa solutione
similitudinis hujus, qua intelliguntur prima hora vocati Abel et
ipsius saeculi justi, tertia Abraham et ipsius saeculi justi, sexta
Moyses et Aaron et ipsius saeculi justi, nona Prophetae et ipsius
saeculi justi, undecima tanquam in fine saeculi Christiani omnes;
excepta solutione ista similitudinis hujus, et in ista vita nostra
potest adverti haec similitudo. Tanquam enim prima hora vocantur, qui
recentes ab utero matris incipiunt esse christiani; quasi tertia,
pueri; quasi sexta, juvenes; quasi nona, vergentes in senium; quasi
undecima, omnino decrepiti: unum tamen vitae aeternae denarium omnes
accepturi.
8. In eos qui vocati ad vineam venire differunt. Sed attendite et
intelligite, fratres mei, ne ideo quisque differat venire ad vineam,
quia securus est quoniam quandocumque venerit, ipsum denarium
accepturus est. Securus est quidem quod ipse denarius illi
promittitur; sed differre non jubetur. Numquid enim et illi qui sunt
ad vineam conducti, quando ad illos exibat paterfamilias, ut
conduceret quos invenit hora tertia, et conduxit, verbi gratia,
dixerunt illi, Exspecta, non illuc imus nisi hora sexta? aut quos
invenit hora sexta, dixerunt, Non imus nisi hora nona? aut quos nona
invenit, dixerunt, Non imus nisi undecima? Omnibus enim tantumdem
daturus est: quare nos amplius fatigamur? Quid ille daturus sit, et
quid facturus sit, penes ipsum consilium est: tu quando vocaris,
veni. Merces enim cunctis aequalis promittitur: sed de ipsa hora
operandi, magna quaestio est. Si enim illi, verbi gratia, qui
vocati sunt hora sexta, in hac aetate corporis constituti, ubi
juveniles anni fervent, sicut ipsa hora sexta fervet; si dicerent illi
juvenes vocati: Exspecta, audivimus enim in Evangelio, quia omnes
unam mercedem accepturi sumus; cum senes facti fuerimus, hora undecima
veniemus; tantumdem accepturi, quare laboraturi ? Responderetur eis
et diceretur: Laborare non vis, qui utrum vivas usque ad senectam,
nescis? Sexta hora vocaris, veni. Paterfamilias tibi quidem etiam
undecima venienti denarium promisit: sed utrum vivas usque ad
septimam, nemo tibi promisit. Non dico, usque ad undecimam, sed
usque ad septimam. Quare ergo differs vocantem te, certus de
mercede, incertus de die? Vide ne forte quod tibi ille daturus est
promittendo, tu tibi auferas differendo. Si hoc recte dicitur de
infantibus, tanquam ad horam primam pertinentibus; si recte dicitur de
pueris, tanquam ad horam tertiam pertinentibus; si recte dicitur de
juvenibus, tanquam in horae sextae flagrantia constitutis: quanto
magis recte de decrepitis dicitur, Ecce jam hora undecima est, et
adhuc stas, venire piger es?
9. Quomodo paterfamilias exiit vocare ad vineam suam. Ecclesia
loquitur omnium gentium linguis. An forte non exiit ad te vocandum
paterfamilias? Si non exiit, quid est quod loquimur? Nempe nos
servi de familia ipsius sumus, conducere operarios missi sumus. Quid
ergo stas? Finisti jam annorum numerum, festina ad denarium. Hoc
est enim exire patremfamilias, innotescere: quoniam qui in domo est,
in abdito est, non videtur ab eis qui foris sunt; cum autem exiit de
domo, videtur ab eis qui foris sunt. Christus, quando non
intelligitur et non agnoscitur, in secreto est: quando autem
agnoscitur, exiit conducere. Ex occulto enim processit ad notitiam:
notus est Christus, ubique praedicatur Christus; gloriam Christi
omnia quaecumque sunt sub coelo clamant. Fuit irrisibilis quodam modo
et reprehensibilis inter Judaeos, visus est humilis, contemptus est.
Occultabat enim majestatem, promptam habebat infirmitatem.
Contemptum est in illo quod promptum erat, nec cognitum quod occultum
erat. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent
(I Cor. II, 8). Numquid adhuc contemnendus est sedens in
coelo, si contemptus est cum penderet in ligno? Agitaverunt caput qui
eum crucifixerunt, et ante crucem ejus stantes, et tanquam ad fructum
suae saevitiae pervenientes, insultantes dicebant, Si Filius Dei
est, descendat de cruce. Alios salvos fecit, se ipsum salvum facere
non potest? Descendat de cruce, et credimus in eum (Matth.
XXVII, 39-43). Non descendebat, quia latebat. Multo
enim facilius poterat de cruce descendere, qui potuit de sepulcro
resurgere. Ad nostram informationem demonstrabat patientiam,
differebat potentiam, et non est agnitus. Non enim tunc exierat
conducere operarios, non exierat, non innotuerat. Tertio die
resurrexit, demonstravit se discipulis, ascendit in coelum, et misit
Spiritum sanctum quinquagesimo die post resurrectionem, decimo post
ascensionem. Missus Spiritus sanctus implevit omnes qui fuerunt in
uno conclavi, centum viginti homines (Act. I, 15). Impleti
illi Spiritu sancto, coeperunt loqui linguis omnium gentium, expressa
est vocatio, exiit ille conducere. Coepit enim veritatis potentia
omnibus innotescere. Nam tunc etiam unus accepto Spiritu sancto,
etiam unus loquebatur omnium gentium linguis. Modo autem in Ecclesia
ipsa unitas tanquam unus loquitur omnium gentium linguis. Ad quam
linguam religio christiana non pervenit? ad quos fines non pertendit?
Jam non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII,
7): et adhuc fit mora ab eo qui stat in undecima!
10. Desperatio et perversa spes occidunt animas. Manifestum est
ergo, fratres mei, omnino manifestum est, tenete, certi estote,
quoniam Deus noster Jesus Christus, quando quisque se converterit ad
fidem ipsius, a via sua vel superflua vel nequissima, omnia illi
praeterita dimittuntur, et omnino, tanquam donatis debitis, fiunt cum
illo tabulae novae. Prorsus omnia dimittuntur. Nemo sit sollicitus,
quod aliquid ei non dimittatur. Sed iterum nemo perverse sit securus.
Ista enim duo occidunt animas, aut desperatio, aut perversa spes.
De his duobus malis pauca audite. Nam sicut liberat bona spes, et
recta spes; ita decipit perversa spes. Prius attendite quemadmodum
decipiat desperatio. Sunt homines qui cum cogitare coeperint mala quae
fecerunt, non sibi putant ignosci posse; et dum non putant posse sibi
ignosci, dant animam jam perire, desperatione pereunt, dicentes in
cogitationibus suis: Jam nulla nobis spes est; neque enim tanta illa
quae commisimus donari nobis aut ignosci possunt; quare ergo non
satisfacimus cupiditatibus nostris? Impleamus saltem praesentis
temporis voluptatem, quia nullam habemus in futuro mercedem. Faciamus
quidquid libet, etsi non licet; ut habeamus suavitatem vel
temporalem, quia percipere non meremur aeternam. Talia dicentes
desperando pereunt, sive antequam omnino credant, sive jam christiani
et in aliqua peccata et scelera male vivendo prolapsi. Procedit ad eos
Dominus vineae, et tanquam desperantes et vocanti tergum dantes,
pulsat et clamat per prophetam Ezechielem: In quacumque die conversus
fuerit homo a via sua pessima, omnes iniquitates ejus obliviscar
(Ezech. XVIII, 21-22). Hac voce audita et credita, a
desperatione recreantur, et ab illa altissima et profunda voragine,
qua submersi fuerant, emergunt.
11. Spes perversa qua differtur conversio. Diem crastinum Deus
nemini promisit. Sed his timendum est, ne in aliam voraginem
incurrant, et perverse sperando moriantur, qui desperando mori non
potuerunt. Mutant enim cogitationes longe quidem diversas, sed non
minus perniciosas; et rursus incipiunt dicere in cordibus suis: Si
quacumque die conversus fuero a via mea pessima, Deus misericors,
sicut veraciter per Prophetam promisit, omnes iniquitates meas
obliviscitur, quare hodie convertor, et non cras? Quare hodie, et
non cras? Eat hodiernus dies sicut hesternus, sit in nequissima
voluptate, sit in flagitiorum gurgite, volutetur in mortifera
delectatione: cras convertar, et finis est. Respondetur tibi:
Cujus rei finis? Dicis: Iniquitatum mearum. Bene, gaude, quia
crastino iniquitatum tuarum erit finis. Quid, si ante crastinum tuus
erit finis? Ergo bene quidem gaudes, quia propter iniquitates tuas
converso tibi indulgentiam Deus promisit: sed crastinum diem tibi nemo
promisit. Aut si forte promisit mathematicus, longe aliud est quam
Deus. Multos mathematici fefellerunt, quia et sibi plerumque lucra
promiserunt, et damna invenerunt. Ergo etiam propter istos male
sperantes, procedit paterfamilias. Quemadmodum processit ad illos qui
male desperaverant, et perierant desperando, et revocavit eos in
spem: sic procedit etiam ad istos qui male sperando volunt perire; et
dicit eis per alium librum, Ne tardes converti ad Dominum. Quomodo
illis dixerat, In quacumque die iniquus conversus fuerit a via sua
pessima, omnes iniquitates ejus obliviscar; et tulit eis
desperationem, qua jam dederant animam suam perditioni, omni modo
indulgentiam desperantes: sic procedit etiam ad istos qui sperando et
differendo volunt perire; et loquitur ad eos, et increpat eos, Ne
tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem. Subito
enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te (Eccli.
V, 8, 9). Ergo noli differre, noli quod patet contra te
claudere. Ecce indulgentiae dator aperit tibi ostium; quid moraris?
Gaudere deberes, si aperiret aliquando pulsanti: non pulsasti, et
aperit, et foris remanes? Ne ergo differas. De misericordiae
operibus quodam loco Scriptura dicit, Ne dixeris, Vade et
revertere, cras ego dabo; cum possis continuo bene facere (Prov.
III, 28): non enim scis quid contingat sequenti die. Audisti
praeceptum non differendi ut in alium sis misericors, et differendo in
te es crudelis? Non debes differre panem daturus, et et differs
indulgentiam accepturus! Si miserando alterum non differs, miserere
et animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Exhibe et
animae tuae eleemosynam. Non dicimus ut tu ei des, sed ne repellas
manum dantis.
12. Potentium amicitiam, cum saluti obest, contemnendam docet
Christus. Sed aliquando homines inde sibi plurimum nocent, cum alios
offendere timent. Multum valent et boni amici ad bonum, et mali amici
ad malum. Ideo Dominus, ut pro salute nostra potentium amicitias
contemnamus, noluit prius eligere senatores, sed piscatores. Magna
artificis misericordia. Sciebat enim quia si eligeret senatorem,
diceret senator: Dignitas mea electa est. Si prius eligeret
divitem, diceret dives: Opulentia mea electa est. Si prius eligeret
imperatorem, diceret imperator: Potestas mea electa est. Si prius
eligeret oratorem, diceret orator: Eloquentia mea electa est. Si
eligeret philosophum, diceret philosophus: Sapientia mea electa est.
Interim, inquit, differantur superbi isti, multum tument. Distat
autem inter magnitudinem et tumorem: utrumque grande est; sed non
utrumque sanum est. Differantur ergo, inquit, isti superbi, aliqua
soliditate sanandi sunt. Da mihi, inquit, prius istum piscatorem.
Veni tu, pauper, sequere me; nihil habes, nihil nosti, sequere
me. Idiota pauper, sequere me. Non est quod in te expavescatur,
sed multum est quod in te impleatur. Tam largo fonti vas inane
admovendum est. Dimisit retia piscator, accepit gratiam peccator, et
factus est divinus orator. Ecce quid fecit Dominus, de quo dicit
Apostolus: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et
ignobilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam quae sint,
nt ea quae sunt evacuentur (I Cor. I, 27 et 28). Denique
leguntur modo verba piscatorum, et colla subduntur oratorum.
Tollantur ergo de medio inanes venti; tollatur de medio fumus, qui
crescendo evanescit; prorsus pro salute ista contemnantur.
13. Christo medico obediendum, contemptis potentibus qui ei
adversantur. Si quisquam corpore aegrotaret in civitate, et esset ibi
aliquis peritissimus medicus, amicis aegroti potentibus inimicus: si
quisquam ergo in civitate aliquo periculoso morbo corporis aegrotaret,
et esset in eadem civitate peritissimus medicus, amicis, ut dixi,
aegrotantis potentibus inimicus, qui dicerent amico suo, Noli eum
adhibere, nihil novit: dicerent autem, non judicante animo, sed
invidente: nonne ille pro salute sua removeret amicorum potentium
fabulas, et ut paucis diebus plus viveret, cum illorum qualibet
offensione, pellendo sui corporis morbo medicum illum, quem
peritissimum fama commendaverat, adhiberet?
Aegrotat humanum genus, non morbis corporis, sed peccatis. Jacet
toto orbe terrarum ab oriente usque in occidentem grandis aegrotus. Ad
sanandum grandem aegrotum descendit omnipotens medicus. Humiliavit se
usque ad mortalem carnem, tanquam usque ad lectum aegrotantis. Dat
salutis praecepta, contemnitur: qui audiunt, liberantur.
Contemnitur, cum dicunt amici potentes, Nihil novit. Si nihil
nosset, potentia ejus gentes non impleret. Si nihil nosset, non
esset antequam apud nos esset. Si nihil nosset, Prophetas ante se
non mitteret. Nonne modo implentur quae ante praedicta sunt? Nonne
probat medicus iste artis suae potentiam promissa complendo? Nonne per
totum mundum perniciosi evertuntur errores, et tritura mundi domantur
cupiditates? Nemo dicat, Antea melior erat mundus quam modo: ex quo
coepit iste medicus artem suam exercere, multa hic videmus horrenda.
Noli mirari. Antequam aliquis curaretur, munda a sanguine statio
medici videbatur: imo jam tu hoc videns excute vanas delicias, veni ad
medicum; sanitatis tempus est, non voluptatis.
14. Phrenetici, Lethargici. Curemur ergo, fratres. Si necdum
medicum agnoscimus, non in eum tanquam phrenetici saeviamus, non ab
eo tanquam lethargici avertamur. Multi enim saeviendo, multi
dormiendo perierunt. Phrenetici sunt, qui non dormiendo insaniunt.
Lethargici sunt, qui multum dormiendo premuntur. Prorsus tales sunt
homines. Contra istum medicum alii saevire in eum volunt; et quoniam
ipse jam in coelo sedet, membra ejus fideles in terra persequuntur.
Curat et tales. Multi ex eis conversi ex inimicis facti sunt amici,
ex persecutoribus facti sunt praedicatores. Tales etiam ipsos
Judaeos, in se ipsum, cum hic esset, saevientes, tanquam
phreneticos sanavit, pro quibus in ligno pendens oravit. Dixit enim:
Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc.
XXIII, 34). Multi tamen eorum, sedato furore, tanquam
phrenesi oppressa, cognoverunt Deum, cognoverunt Christum. Post
ascensionem misso Spiritu sancto, conversi sunt ad eum quem
crucifixerunt, et in Sacramento credentes sanguinem ejus biberunt,
quem saeviendo fuderunt.
15. Conclusio. Habemus exempla. Persequebatur membra ejus jam
sedentis in coelo Saulus: persequebatur graviter in phrenesi, mente
perdita, morbo nimio. At ille una voce de coelo clamans ei, Saule,
Saule, quid me persequeris? percussit phreneticum, erexit sanum;
occidit persecutorem, vivificavit praedicatorem (Act. IX, 4).
Etiam lethargici multi sanantur. Ipsis enim similes sunt, qui non
saeviunt in Christum, nec malitiosi sunt adversus Christianos ; sed
tantum differendo languescunt verbis somnolentis, in lucem oculos
extendere pigrescunt, et qui eos excitare volunt, molesti sunt.
Recede a me, inquit languidus lethargicus, obsecro te, recede a me.
Quare? Dormire volo. Sed morieris inde. Ille amore somni, Mori
volo, respondet. Et charitas desuper, Nolo. Plerumque istum
charitatis affectum exhibet filius etiam patri seni morituro post paucos
dies, jam utique aetate finita. Si lethargicum videt, et lethargico
morbo premi suum patrem a medico agnoscit, dicente sibi, Excita
patrem tuum, noli eum permittere dormire, si vis ut vivat: adest puer
seni, pulsat, vellicat, pungit, pietate molestus est: nec mori cito
permittit ipsa senectute cito moriturum; et si vixerit, gaudet
filius, ut aliquanto plures dies vivat cum decessuro successurus.
Quanto majore charitate nos amicis nostris molesti esse debemus, cum
quibus non paucos in hoc mundo dies, sed apud Deum in aeternum
vivamus? Ament ergo nos, et faciant quod audiunt per nos, et colant
quem colimus et nos, ut recipiant quod speramus et nos. Conversi ad
Dominum, etc.
|
|