|
1. Medicus noster, Christus. Miraculis corporalibus aedificabat
fidem. Bene nobiscum novit Sanctitas vestra, Dominum nostrum et
salvatorem Jesum Christum medicum esse nostrae salutis aeternae; et
ad hoc eum suscepisse infirmitatem naturae nostrae, ne sempiterna esset
infirmitas nostra. Assumpsit enim corpus mortale, in quo occideret
mortem. Et quamvis crucifixus est ex infirmitate nostra, sicut ait
Apostolus; sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4).
Ejusdem Apostoli verba sunt: Et quia jam non moritur, et mors ei
ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Haec ergo bene nota sunt
fidei vestrae. Simul et hoc consequens est, ut noverimus omnia
miracula, quae corporaliter fecit, valere ad admonitionem nostram, ut
percipiamus ab eo quod non est transiturum, neque finem habiturum.
Oculos reddidit caecis, quos erat utique mors aliquando clausura:
resuscitavit Lazarum, iterum moriturum. Et quaecumque ad salutem
corporum fecit, non ad hoc fecit, ut sempiterna essent: cum tamen
daturus sit etiam ipsi corpori in fine sempiternam salutem. Sed quia
illa quae non videbantur, non credebantur; per ista temporalia quae
videbantur aedificabat fidem ad illa quae non videbantur.
2. Ecclesiae postea fides sine miraculis laudabilior Cicatrices
corporis sui cur servavit. Nemo itaque, fratres, dicat, non facere
ista modo Dominum nostrum Jesum Christum, et propter hoc
praesentibus Ecclesiae temporibus priora praeponere. Quodam quippe
loco idem Dominus videntibus, et ideo credentibus, praeponit eos qui
non vident et credunt. Namque usque eo illo tempore discipulorum ejus
nutabat infirmitas, ut quem videbant jam resurrexisse, etiam
contrectandum putarent, ut crederent. Non sufficiebat oculis, quod
viderent, nisi et manus admoverentur membris, et cicatrices recentium
vulnerum tangerentur: ut ille qui dubitabat discipulus, repente tactis
et cognitis cicatricibus exclamaret, Dominus meus et Deus meus!
Cicatrices ostendebant eum, qui omnia vulnera in aliis sanaverat.
Numquid non poterat Dominus sine cicatricibus resurgere? Sed in
corde discipulorum vulnera noverat, propter quae sananda cicatrices in
corpore suo servaverat. Et quid Dominus illi jam confitenti ac
dicenti, Dominus meus et Deus meus? Quia vidisti me, inquit,
credidisti: beati qui non vident, et credunt (Joan. XX,
25-29). Quos dixit, fratres nisi nos? Non quia solos nos,
sed et post nos. Post parvum enim tempus, posteaquam ab oculis
mortalibus recessit ut firmaretur fides in cordibus, quicumque
crediderunt, non videntes crediderunt, et magnum meritum habuit fides
eorum: cui fidei comparandae, cor tantum admoverunt pium, non et
palpantem manum.
3. Miracula nunc majora Christus operatur. Haec ergo fecit
Dominus, ut invitaret ad fidem. Haec fides nunc fervet in
Ecclesia, toto orbe diffusa. Et nunc majores sanitates operatur,
propter quas non est dedignatus tunc exhibere illas minores. Sicut
enim animus melior est corpore; sic et melior salus animi, quam salus
corporis. Modo caro caeca non aperit oculos miraculo Domini; et cor
caecum aperit oculos sermoni Domini. Modo non resurgit mortale
cadaver; resurgit anima, quae mortua jacebat in vivo cadavere. Modo
aures corporis surdae non aperiuntur: sed quam multi habent aures
clausas cordis, quae tamen verbo Dei penetrante patescunt, ut credant
qui non credebant, et bene vivant qui male vivebant, et obediant qui
non obediebant? et dicimus, Ille credidit; ac miramur, cum audimus
de his quos aliquando duros noveramus. Cur ergo nunc miraris
credentem, innocentem, Deo servientem; nisi quia conspicis
videntem, quem noveras caecum; conspicis viventem, quem noveras
mortuum; conspicis audientem, quem noveras surdum? Nam videte aliter
mortuos, de quibus mortuis dicebat Dominus cuidam ideo tardanti, ne
Dominum sequeretur, quia sepelire patrem volebat: Sine, inquit,
mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Certe
mortui sepultores non sunt corpore mortui: quia si hoc essent, mortua
corpora sepelire non possent. Tamen mortuos eos vocat: ubi, nisi
intus in anima? Sicut enim etiam visibiliter plerumque in domo integra
et salva dominus ejusdem domus mortuus jacet; sic in corpore integro
multi habent intus animam mortuam: et hos sic excitat Apostolus,
Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus
(Ephes. V, 14). Ipse illuminat excaecatum, qui excitat
mortuum. Ejus enim voce per Apostolum clamatur ad mortuum, Surge,
qui dormis. Caecus luce illuminabitur, cum surrexerit. Surdos autem
quam multos ante oculos suos Dominus intuebatur, cum diceret: Qui
habet aures audiendi, audiat (Matth. XI, 15). Quis enim ante
illum sine corporis auribus stabat? Quas ergo alias aures nisi
interioris hominis requirebat?
4. Oculus mentis, quo Deus videatur, mundatur per fidem. Item
quales oculos quaerebat, cum loqueretur utique videntibus, sed
videntibus per oculos carnis? Nam cum ei diceret Philippus,
Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: bene quidem hoc
intelligebat, ut demonstratus Pater posset sufficere; sed cui non
sufficiebat aequalis Patri, quomodo sufficeret Pater? Quare autem
non sufficiebat? Quia non videbatur. Quare non videbatur? Quia
nondum erat sanus oculus, unde posset videri. Hoc enim quod in carne
Domini videbatur his oculis, non soli discipuli viderunt qui
honoraverunt, sed et Judaei qui crucifixerunt. Qui ergo aliter se
videri volebat, alios oculos requirebat. Et ideo sic respondit
dicenti, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: Tanto tempore
vobiscum sum, et non me cognovistis? Philippe, qui me vidit, vidit
et Patrem. Et ut interim fidei oculos sanaret, prius admonetur
secundum fidem, ut possit ad speciem pervenire. Et ne sic putaret
Philippus cogitandum Deum, quomodo videbat in corpore Dominum Jesum
Christum, statim subjecit: Non credis quia ego in Patre, et Pater
in me est (Joan. XIV, 8-10)? Jamdudum dixerat, Qui me
vidit, vidit et Patrem. Sed nondum habebat Philippus sanum oculum,
unde videret Patrem: atque ideo nec unde videret ipsum Filium Patri
coaequalem. Itaque aciem mentis adhuc sauciam, et tantam lucem
aspicere non valentem, sanandam atque firmandam fidei medicamentis
fomentisque suscepit, et ait, Non credis quia ego in Patre, et
Pater in me est? Qui ergo nondum potest videre quod demonstraturus
est Dominus, non quaerat prius videre quod credat: sed prius credat,
ut possit oculus sanari quo videat. Sola enim forma servi exhibebatur
servilibus oculis: quia ille qui non rapinam arbitratus est esse
aequalis Deo, si ab eis quos sanari voluit jam videri posset aequalis
Deo, non opus haberet semetipsum exinanire, et formam servi accipere
(Philipp. II, 6, 7). Sed quia non erat unde videretur
Deus, et erat unde videretur homo; qui Deus erat, factus est homo,
ut id quod videbatur, sanaret illud unde non videbatur. Ipse enim
alio loco ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt
(Matth. V, 8). Poterat utique Philippus respondere, et
dicere, Domine, ecce te video: talisne est Pater, quale est hoc
quod video; quoniam dixisti, Qui me vidit, vidit et Patrem?
Antequam hoc responderet Philippus, vel fortasse antequam cogitaret,
cum dixisset Dominus, Qui me vidit, vidit et Patrem; continuo
subjunxit, Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Illo
enim oculo nondum videre poterat, nec Patrem, nec aequalem Patri
Filium: sed ut sanaretur oculus ad videndum, inungendus erat ad
credendum. Ideo antequam videas quod videre non potes, crede quod
nondum vides. Ambula per fidem, ut pervenias ad speciem. Species
non laetificabit in patria, quem fides non consolatur in via. Sic
enim dicit Apostolus: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a
Domino. Statimque subnectit quare adhuc peregrinamur, quamvis jam
crediderimus: Per fidem, inquit, ambulamus, non per speciem (II
Cor. V, 6, 7).
5. Opera nostra nunc tota est sanare oculum cordis. Tota igitur
opera nostra, fratres, in hac vita est, sanare oculum cordis, unde
videatur Deus. Ad hoc sacrosancta mysteria celebrantur; ad hoc sermo
Dei praedicatur; ad hoc exhortationes Ecclesiae morales, id est,
pertinentes ad corrigendos mores, ad emendandas carnales
concupiscentias, ad renuntiandum non voce tantum, sed mutata vita huic
saeculo; ad hoc agunt quidquid agunt divinae sanctaeque Litterae, ut
purgetur illud interius ab ea re quae nos impedit ab aspectu Dei.
Sicut enim oculus factus ad hanc lucem temporalem videndam, et quamvis
coelestem, tamen corpoream atque conspicuam, non solum hominibus, sed
etiam vilissimis animantibus (ad hoc enim factus est, ut hanc lucem
videat); tamen si aliquid injectum fuerit, vel irruerit, unde
turbetur, secluditur ab hac luce; et quamvis eum sua praesentia
circumfundant, ille tamen se avertit, atque absens est: non solum
autem absens fit perturbatione sua a luce praesenti; sed etiam poenalis
illi est lux, ad quam videndam factus est: sic et oculus cordis
perturbatus atque sauciatus avertit se a luce justitiae, nec audet eam
contemplari, nec valet.
6. Studium de mundando cordis oculo. Quid turbat oculum cordis?
Cupiditas, avaritia, iniquitas, concupiscentia saecularis turbat,
claudit, excaecat oculum cordis. Et tamen quomodo quaeritur medicus,
cum oculus carnis turbatus est, quomodo non differtur ut aperiatur
atque purgetur, ut sanetur unde lux ista videatur? Curritur, nemo
requiescit, nemo differt, si vel stipula in oculum cadat. Solem
certe, quem sanis oculis videre volumus, Deus fecit. Multo est
utique lucidior ille qui fecit: nec hujus generis lux est, quae
pertineat ad oculum mentis. Lux illa est aeterna sapientia. Fecit
autem te Deus, o homo, ad imaginem suam. Daretne tibi unde videres
solem quem fecit, et non tibi daret unde videres eum qui te fecit, cum
te ad imaginem suam fecerit? Dedit et hoc: utrumque dedit tibi. Sed
multum hos oculos exteriores diligis, multum illum interiorem
negligis: detritum portas atque sauciatum. Poena tibi est, si se
voluerit ostendere fabricator tuus: poena est oculo tuo, antequam
curetur atque sanetur. Nam et in paradiso peccavit Adam, et
abscondit se a facie Dei. Cum haberet ergo cor sanum purae
conscientiae, gaudebat ad praesentiam Dei: postquam peccato oculus
ille sauciatus est, coepit lucem formidare divinam, refugit in
tenebras atque in densa lignorum, veritatem fugiens, umbras appetens.
CAPITA VII et VIII.
7. Aegroti ad poculum sumendum exemplo Christi invitamur. Ergo,
fratres mei, quoniam et nos inde nati sumus, et sicut dicit
Apostolus, In Adam omnes moriuntur (I Cor. XV, 22): omnes
enim nos duo homines aliquando fuimus si noluimus obtemperare medico,
ut non aegrotaremus; obtemperemus, ut ab aegritudine liberemur.
Dedit nobis praecepta medicus, sanis: dedit praecepta medicus, ne
medico indigeremus. Non opus est, inquit, sanis medicus, sed
aegrotantibus (Matth. IX, 12). Sani praecepta contempsimus,
et experimento sensimus in quantam perniciem nostram praeceptum illud
contempserimus. Aegrotare jam coepimus, laboramus, in lecto
infirmitatis sumus: sed non desperemus. Quia enim ad medicum venire
non poteramus, ipse ad nos venire dignatus est. Non contempsit
saucium contemptus a sano. Non destitit dare alia praecepta
languenti, qui prima custodire noluit, ne langueret: tanquam
diceret, Certe experimento sensisti verum me dixisse, quando dixi,
Noli tangere hoc. Sanare ergo tandem, et revivisce. Ecce porto
infirmitatem tuam: bibe amarum calicem. Tu enim tibi fecisti
praecepta illa mea, quae sano data sunt tam dulcia, tam laboriosa.
Contempta sunt, coepisti laborare: sanari non potes, nisi amarum
calicem biberis, calicem tentationum, quibus abundat haec vita,
calicem tribulationum, angustiarum, passionum. Bibe, inquit,
bibe, ut vivas. Et ne responderet ei languidus, Non possum, non
fero, non bibo: prior bibit medicus sanus, ut bibere non dubitaret
aegrotus. Quid enim amarum est in tali poculo, quod ille non
biberit? Si contumelia: prior audivit cum daemones expelleret,
Daemonium habet (Luc. VII, 33), et quod in Beelzebub ejicit
daemonia (Id. XI, 15). Unde ut ipse consolaretur aegros,
ait, Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos
ejus (Matth. X, 25)? Si dolores amari sunt: ligatus et
flagellatus et crucifixus est. Si mors amara est: etiam mortuus est.
Si genus mortis exhorrescit infirmitas: nihil illo tempore fuit
ignominiosius quam mors crucis. Non enim frustra commendans ejus
obedientiam Apostolus addidit, dicens: Factus obediens usque ad
mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8).
8. Crucem suam cur hic honoravit Christus. Sed quia ipse
honoraturus erat fideles suos in fine hujus saeculi, prius honoravit
crucem in hoc saeculo; ut terrarum principes credentes in eum
prohiberent aliquem nocentium crucifigi: et quod cum magna insultatione
persecutores Judaei Domino procurarunt, magna fiducia servi ejus,
etiam reges in fronte nunc portant. Non tantum apparet modo qualem
mortem pro nobis Dominus subire dignatus est: sicut ait Apostolus,
Factus pro nobis maledictum (Galat. III, 13). Et cum ei
pendenti Judaeorum caecitas insultaret, posset utique descendere de
cruce, qui si nollet, non esset in cruce: sed amplius erat de
sepulcro resurgere, quam de cruce descendere. Haec ergo Dominus
faciens divina, patiens humana, admonet nos corporalibus miraculis et
patientia corporali, ut credamus, et sanemur ad conspicienda illa
invisibilia quae carnis oculus nescit. Hoc ergo agens curavit caecos
istos, de quibus nunc Evangelium recitatum est. Et in curando videte
quid admonuerit aegrotum interiorem.
9. Duorum caecorum curatio quid significat. Jesum transire quid.
Attendite ipsius facti exitum et ordinem rerum. Sedentes illi in via
duo caeci, transeunte Domino exclamabant, ut eorum misereretur. A
turba vero, quae cum Domino erat, compescebantur ne clamarent.
Neque hoc sine mysterio derelictum putetis. Illi autem compescentem
se turbam perseverantissimo clamore vincebant, ut perveniret vox eorum
ad aures Domini: quasi non jam ille cogitata praevenerit.
Clamaverunt ergo duo caeci, ut audirentur a Domino, et a turbis
comprimi nequiverunt. Transibat Dominus, et illi clamabant. Stetit
Dominus, et sanati sunt. Nam stetit Dominus, Jesus, et vocavit
eos, et ait: Quid vultis vobis faciam? At illi dixerunt: Ut
aperiantur oculi nostri. Pro fide ipsorum fecit Dominus, instauravit
oculos eorum. Si intelleximus jam interiorem aegrotum, interiorem
surdum, interiorem mortuum; ibi quaeramus et interiorem caecum.
Clausi sunt oculi cordis: transit Jesus, ut clamemus. Quid est,
transit Jesus? Agit temporalia Jesus. Quid est, transit Jesus?
Agit transitoria Jesus. Attendite et videte quanta ejus gesta
transierint. Natus est de virgine Maria: numquid semper nascitur?
Infans lactatus est: numquid semper sugit? Per aetates cucurrit
usque ad juventutem: numquid semper corporaliter crescit? Infantiae
pueritia, pueritiae adolescentia, adolescentiae juventus transeunti
cedentique successit. Ipsa etiam quae fecit miracula, transierunt:
leguntur et creduntur. Quia enim talia scripta sunt ut legi possint,
transibant cum fierent. Postremo ne in multis moremur, crucifixus
est: numquid semper pendet in cruce? Sepultus est, resurrexit,
ascendit in coelum: jam non moritur, et mors illi ultra non
dominabitur: et divinitas ejus semper manet, et immortalitas jam
corporis ejus nunquam deficiet. Sed tamen illa omnia quae temporaliter
ab eo gesta sunt, transierunt; et legenda scripta sunt, et credenda
praedicantur. In illis ergo omnibus transiit Jesus.
10. Caeci duo, duo populi. Angularis lapis Christus. Quid duo
caeci juxta viam sunt, nisi duo populi, ad quos sanandos venit
Jesus? Ostendamus hos duos populos in Scripturis sanctis. Est in
Evangelio scriptum, Habeo alias oves, quae non sunt de hoc ovili;
et illas oportet me adducere, ut sit unus grex et unus pastor (Joan.
X, 16). Qui sunt ergo duo populi? Unus Judaeorum, et alius
Gentium. Non sum missus, ait, nisi ad oves quae perierunt domus
Israel. Quibus hoc dixit? Discipulis: quando illa Chananaea
clamabat, quae se esse canem confessa est, ut micas de mensa dominorum
mereretur. Et quia meruit, jam duo demonstrati sunt ad quos venerat:
Judaicus scilicet populus, de quo ait, Non sum missus nisi ad oves
quae perierunt domus Israel: et Gentium populus, cujus typum
praetendebat haec mulier, quam primo respuerat, dicens, Non est
bonum panem filiorum mittere canibus: et cui dicenti, Ita, Domine,
nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum;
responderat; O mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut vis
(Matth. XV, 22-28). Inde enim erat et ille Centurio, de
quo dicit idem Dominus: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in
Israel. Quia ille dixerat: Non sum dignus ut intres sub tectum
meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus (Id. VIII,
10, 8). Ita ergo Dominus ante passionem et clarificationem suam
duos jam populos designabat: unum, ad quem venerat propter promissa
Patrum; et alterum, quem propter misericordiam non repellebat: ut
impleretur quod promissum erat Abrahae, In semine tuo benedicentur
omnes gentes (Gen. XXII, 18). Propterea et Apostolus jam
post resurrectionem Domini et ascensionem, ubi contemptus est a
Judaeis, perrexit ad Gentes. Nec tamen Ecclesiis quae de Judaeis
crediderant, tacuit: Eram, inquit, ignotus facie Ecclesiis
Judaeae, quae sunt in Christo. Tantum autem audiebant quia qui
aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando
vastabat: et in me, inquit, magnificabant Deum (Galat. I,
22-24). Sic et angularis lapis dicitur Christus, qui fecit
utraque unum (Ephes. II, 20, 14). Angulus enim duos
parietes copulat de diverso venientes. Quid tam diversum, quam
circumcisio et praeputium, habens unum parietem de Judaea, alterum
parietem de Gentibus? Sed angulari lapide copulantur, Lapidem enim
quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli
(Psal. CXVII, 22). Angulus in aedificio non est, nisi cum
duo parietes ex diverso venientes in unum conveniunt, et quadam
unitate junguntur. Isti ergo duo parietes secundum typum, duo caeci
erant clamantes ad Dominum.
11. Transiens Jesus interpellatur, et sanat. Attendite nunc,
dilectissimi. Dominus transibat, caeci clamabant. Quid est,
transibat? Transitoria opera faciebat, sicut jam diximus. Secundum
haec transitoria opera fides nostra aedificatur. Credimus enim in
Filium Dei, non tantum quia Verbum Dei est, per quem facta sunt
omnia: si enim semper in forma Dei manens aequalis Deo, non
semetipsum exinaniret formam servi accipiens; nec sentirent caeci, ut
possent clamare. Sed cum operaretur transitoria, id est, humiliaret
se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, clamaverunt
duo caeci, Miserere nostri, fili David. Quia et hoc ipsum quod
Dominus et creator David, etiam filius David esse voluit, in
tempore hoc egit, transiens hoc fecit.
12. Clamare ad Christum, quid. Quid est autem, clamare ad
Christum, fratres, nisi gratiae Christi congruere bonis operibus?
Hoc dico, fratres, ne forte simus strepentes vocibus, et muti
moribus. Quis est qui clamat ad Christum, ut pellatur interior
caecitas transeunte Christo, id est, dispensante nobis temporalia
sacramenta, quibus admoneamur ad aeterna capienda? Quis est qui
clamat ad Christum? Qui contemnit mundum, clamat ad Christum. Qui
spernit saeculi voluptates, clamat ad Christum. Qui dicit non
lingua, sed vita, Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo
(Galat. VI, 14); clamat ad Christum. Quid dispergit, et
dat pauperibus, ut justitia ejus maneat in saeculum saeculi (Psal.
CXI, 9); clamat ad Christum. Qui enim audit, et non surdus
audit, Res vestras vendite, et date pauperibus; facite vobis
sacculos non veterascentes, thesaurum non deficientem in coelo (Luc.
XII, 33): tanquam vestigiorum sonitum Christi transeuntis
audiens clamet ad haec caecus, id est, faciat ista. Vox ejus in
factis sit. Incipiat mundum contemnere, inopi sua distribuere, pro
nihilo habere quae homines amant; contemnat injurias, non appetat
vindicari, paret maxillam percutienti, oret pro inimicis; si quis ei
abstulerit sua, non repetat; si quid alicui abstulerit, reddat
quadruplum.
13. Turba prohibens clamare. Cum ista facere coeperit, omnes sui
cognati, affines, amici commoventur. Qui diligunt saeculum,
contradicunt. Quid insanis? Nimius es: numquid alii non sunt
christiani? Ista stultitia est, ista dementia est. Et caetera talia
turba clamat, ne caeci clament. Turba clamantes corripiebat: sed
eorum clamores non vincebat. Intelligant quid faciant, qui volunt
sanari. Et nunc Jesus transit: qui juxta viam sunt, clament. Hi
sunt enim qui labiis honorant, cor autem eorum longe est a Deo
(Isai. XXIX, 13). Ipsi sunt juxta viam, quibus praecipit
Dominus obtritis corde. Nam cum recitantur ea quae fecit Dominus
transeuntia, semper nobis exhibetur transiens Jesus. Quia usque in
finem saeculi non desunt caeci sedentes ad viam. Opus ergo est ut
clament illi juxta viam sedentes. Turba quae cum Domino erat,
compescebat clamorem quaerentium sanitatem. Fratres, videtis quid
dicam? Nescio enim quomodo dicam: sed plus nescio quomodo taceam.
Hoc dico, et aperte dico. Timeo enim Jesum transeuntem et
manentem: et ideo tacere non possum. Bonos Christianos, vere
studiosos, volentes facere praecepta Dei, quae in Evangelio scripta
sunt, Christiani mali et tepidi prohibent. Turba ipsa quae cum
Domino est, prohibet clamantes; id est, prohibet bene operantes, ne
perseverando sanentur. Clament illi, non deficiant, neque ducantur
quasi auctoritate turbarum; nec eos qui priores christiani facti sunt,
male viventes, et bonis operibus invidentes imitentur. Non dicant:
Quomodo isti vivunt tam multi, sic vivamus. Quare non potius quomodo
dicit Evangelium? Quare vis vivere secundum increpationem turbae
prohibentis, et non secundum vestigia Domini transeuntis?
Insultabunt, vituperabunt, revocabunt: tu clama quo usque pervenias
ad aures Jesu. Nam qui perseveraverint in faciendo talia qualia
praecepit Christus, et non attenderint turbas prohibentes, neque
magnipenderint quod Christum videntur sequi, id est, quod christiani
appellantur; sed plus amaverint lucem quam Christus est redditurus,
quam timuerint strepitum prohibentium: nullo modo separabuntur, et
stabit Jesus, et sanabit eos.
14. Quomodo oculi sanantur. Stare Jesum quid. Quomodo enim
sanantur oculi nostri? Quomodo per fidem sentimus Christum
transeuntem temporali dispensatione; sic intelligamus Christum stantem
incommutabili aeternitate. Ibi enim sanatur oculus, quando
intelligitur Christi divinitas. Percipiat hoc Charitas vestra:
attendite quod dicam grande sacramentum. Omnia temporaliter gesta a
Domino nostro Jesu Christo, fidem nobis inserunt. Credimus in
Filium Dei, non solum in Verbum per quod facta sunt omnia; sed in
ipsum Verbum factum carnem, ut habitaret in nobis, natum de virgine
Maria, et caetera quae fides habet, quae nobis exhibita sunt, ut
Christus transiret, et ut caeci vestigia transeuntis audientes,
clamarent operibus, vita professionem fidei commemorantes. Jam ut
clamantes sanentur, stat Jesus. Etenim jam stantem videt Jesum,
qui dicit: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc
non novimus (II Cor. V, 16). Christi enim divinitatem
videbat, quantum in hac vita potest. Est divinitas Christi, est
humanitas Christi. Divinitas stat, humanitas transit. Quid est,
Divinitas stat? Non mutatur, non convellitur, non recedit. Non
enim sic ad nos venit, ut a Patre discederet: nec ita ascendit, ut
loco moveretur. Assumpta carne, locum mutavit: Deus autem assumens
carnem, quia in loco non est, nec mutat locum. Tangamur stante
Christo, sanentur oculi nostri. Sed quorum oculi? Clamantium
scilicet, cum transit: id est, bene operantium per eam fidem, quae
dispensata est temporaliter ad erudiendos nos parvulos.
15. Sanatis autem oculis, quid pretiosius habere poterimus,
fratres? Lumen hoc qui vident quod factum est, quod fulget de coelo,
vel quod exhibetur de lucerna, gaudent. Et quomodo miseri videntur,
qui hoc videre non possunt? Ego autem quare loquor, quare ista dico,
nisi ut horter omnes vos ad clamandum, cum transit Jesus? Lucem
commendo Sanctitati vestrae amandam, quam forte non videtis.
Credite, dum nondum videtis; et clamate, ut videatis. Quanta
putatur infelicitas hominum, qui lucem istam corporalem non vident?
Excaecatus est aliquis: continuo dicitur, Iratum Deum habuit,
aliquid mali commisit. Hoc uxor Tobiae dicebat viro. Clamabat ille
propter haedum, ne de furto esset; nolebat sonum furti audire in domo
sua: illa defendens factum suum, opprobrio percutiebat maritum: et
cum ille diceret, Reddite, si de furto est; illa respondebat
insultans, Ubi sunt justitiae tuae (Tob. II, 21, 22)?
Quam caeca erat, quae furtum defendebat: et quam lucem videbat, qui
furtum reddi imperabat! Illa erat foris in luce solis: ille erat
intus in luce justitiae. Quis eorum erat in luce meliore?
16. Lux interior cum visibili comparatur. Ad hanc lucem,
fratres, amandam hortamur Dilectionem vestram; ut clametis operibus,
cum Dominus transit: sonet vox fidei; ut stans Jesus, id est,
incommutabilis manens Dei Sapientia, et majestas Verbi Dei, per
quod facta sunt omnia, aperiat oculos vestros. Idem Tobias monens
filium suum, ad hoc monebat ut clamaret: id est, ad bona opera
monebat. Dicebat illi ut daret pauperibus, praecipiebat ut
eleemosynas faceret indigentibus, et docebat dicens: Fili,
eleemosynae non sinunt ire in tenebras (Tob. IV, 11).
Consilium percipiendae atque obtinendae lucis caecus dabat.
Eleemosynae, inquit, non sinunt ire in tenebras. Si ei filius
responderet miratus, Quid ergo, pater, tu eleemosynas non fecisti,
ut modo caecus loquaris? tu nunc nonne in tenebris es, qui mihi
dicis, Eleemosynae non sinunt ire in tenebras? Noverat ille de qua
luce doceret filium, noverat in interiore homine quod videbat. Filius
patri porrigebat manum, ut ambularet per terram; et pater filio, ut
habitaret in coelo.
17. Clamandum inter turbas clamare prohibentes. Breviter, ut
concludam, fratres, sermonem istum, ex eo quod nos plurimum tangit
atque angit, videte esse turbas quae corripiant caecos clamantes.
Omnes qui in hac turba sanari vultis, non vos deterreant: quia multi
sunt nomine christiani, et operibus impii; non vos deterreant a bonis
operibus. Clamate inter turbas compescentes, revocantes,
insultantes, male viventes. Non enim solis vocibus comprimunt bonos
Christianos mali, sed et malis operibus. Non vult bonus Christianus
ire spectare. Hoc ipsum quod frenat concupiscentiam suam, ne pergat
ad theatrum; clamat post Christum, clamat ut sanetur. Alii
concurrunt, sed forte Pagani, forte Judaei. Imo vero tam pauci
essent in theatris, ut erubescendo discederent, si Christiani ad
theatra non accederent. Currunt ergo et illi, portantes sanctum nomen
ad poenam suam. Clama ergo non eundo, premens in corde tuo temporalem
concupiscentiam; et tene te in clamore forti et perseveranti ad aures
Salvatoris, ut stet Jesus, et curet te. Inter ipsas turbas clama,
ne desperes de auribus Domini. Non enim et illi caeci ex illa parte
clamaverunt, ubi turba non erat, ut ex ea parte audirentur, ubi non
esset impedimentum prohibentium. Inter ipsas turbas clamaverunt: et
tamen Dominus audivit. Sic et vos etiam inter peccatores et
luxuriantes, inter amatores saecularium vanitatum, ibi clamate, ut
sanet vos Dominus. Nolite per aliam partem clamare ad Dominum,
nolite ad haereticos ire, et ibi clamare ad Dominum. Attendite,
fratres, quia in illa turba quae clamare prohibebat, ibi sanati sunt
qui clamabant.
18. Perseverantia contradictores vincuntur. Nam et hoc attendat
Sanctitas vestra, quid sit perseverare in clamando. Dicam quod multi
mecum experti sunt in nomine Christi: non enim cessat Ecclesia tales
parere. Cum quisque Christianus coeperit bene vivere, fervere bonis
operibus, mundumque contemnere; in ipsa novitate operum suorum patitur
reprehensores et contradictores frigidos Christianos. Si autem
perseveraverit, et eos superaverit perdurando, et non defecerit a
bonis operibus; iidem ipsi jam obsequentur, qui ante prohibebant.
Tamdiu enim corripiunt et perturbant et vetant, quamdiu sibi cedi
posse praesumunt. Si autem victi fuerint perseverantia proficientium,
convertunt se, et dicere incipiunt: Magnus homo, sanctus homo:
felix cui Deus concessit. Honorant, gratulantur, benedicunt,
laudant: quomodo illa turba quae cum Domino erat. Ipsa prohibebat ne
caeci clamarent: sed postquam illi ita clamaverunt, ut mererentur
audiri et impetrare misericordiam Domini, ipsa turba rursum dicit,
Vocat vos Jesus. Jam et hortatores fiunt, qui paulo ante
corripiebant ut tacerent. Solus autem ille non vocatur a Domino, qui
non laborat in hoc saeculo. Sed quis in hac vita non laborat in
peccatis et in iniquitatibus suis? Si autem omnes laborant, omnibus
dictum est, Venite ad me, omnes qui laboratis (Matth. XI,
28). Si autem omnibus dictum est, quare culpam tuam tribuis
invitatori tuo ? Veni. Non tibi fit angusta domus ejus: pariter ab
omnibus, totum a singulis possidetur regnum Dei; crescente
possessorum numero non minuitur, quia non dividitur. Unicuique
integrum est, quod concorditer habetur a multis.
19. Boni et mali in Ecclesia permixti. Malus bonum duobus modis
non maculat. Hoc tamen in mysterio lectionis hujus cognovimus,
fratres, quod aliis Librorum sanctorum locis apertissime sonat, esse
intus in Ecclesia et bonos et malos, quod saepe dicimus frumentum et
paleam. Nemo ante tempus deserat aream, toleret paleam in tritura,
toleret in area. Quod enim toleret, in horreo non habebit. Veniet
ventilator, qui dividet malos a bonis. Erit etiam corporalis
separatio, quam modo spiritualis praecedit. A malis corde semper
disjungimini; ad tempus caute corpore copulamini. Nec tamen
negligentes sitis in corrigendis vestris, ad curam scilicet vestram
quoquo modo pertinentibus, monendo, docendo, hortando, terrendo.
Quibuscumque modis potestis, agite. Nec, cum invenitis in
Scripturis et in exemplis sanctorum, sive qui ante, sive qui post
Domini adventum in hac vita fuerunt, quod mali bonos in unitate non
maculant, efficiamini pigri ad corrigendos malos. Duobus modis non te
maculat malus: si non consentias, et si redarguas: hoc est, non
communicare, non consentire. Communicatur quippe, quando facto ejus
consortium voluntatis vel approbationis adjungitur. Hoc ergo nos
admonens Apostolus ait: Nolite communicare operibus infructuosis
tenebrarum. Et quia parum erat, non consentire, si sequeretur
negligentia disciplinae: Magis autem, inquit, et redarguite
(Ephes. V, 11). Videte quemadmodum utrumque complexus est,
Nolite communicare: magis autem et redarguite. Quid est, Nolite
communicare? Nolite consentire, nolite laudare, nolite approbare.
Quid est, Magis autem et redarguite? Reprehendite, corripite,
coercete.
20. Correctio non superbo animo facienda. Deinde in ipsa
correctione vel coercitione alienorum peccatorum cavendum est, ne se
extollat qui alterum corripit; et apostolica illa cogitanda sententia
est: Quapropter qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor. X,
12). Foris terribiliter personet increpatio; intus lenitatis
teneatur dilectio. Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto,
sicut dicit idem apostolus; vos qui spirituales estis, hujusmodi
instruite in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu
tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem
Christi (Galat. VI, 1 et 2). Item alio loco: Servum,
inquit, Domini non oportet litigare; sed mitem esse ad omnes,
docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes: ne
forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et
resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius
voluntatem (II Tim. II, 24-26). Neque ergo consentientes
sitis malis, ut approbetis; neque negligentes, ut non arguatis;
neque superbientes, ut insultanter arguatis.
21. Unitas nunquam deserenda. Donatistarum separatio improbatur ex
parabola zizaniorum. Qui autem deseruit unitatem, violat charitatem:
et quisquis violat charitatem, quodlibet magnum habeat, ipse nihil
est. Si linguis hominum loquatur et Angelorum, si sciat omnia
sacramenta, si habeat omnem fidem, ut montes transferat, si
distribuat omnia sua pauperibus, si corpus suum tradat, ut ardeat,
charitatem autem non habeat; nihil est, nihil ei prodest (I Cor.
XIII, 13). Universa inutiliter habet, qui unum illud, quo
universis utatur, non habet.
Amplectamur itaque charitatem, studentes servare unitatem spiritus in
vinculo pacis (Ephes. IV, 3). Non nos seducant qui carnaliter
intelligunt et corporalem separationem facientes, ab Ecclesiae
frumentis toto orbe diffusis spirituali sacrilegio separantur. Per
totum enim mundum seminatum est bonum semen. Bonus ille seminator
Filius hominis, non in Africa sola, sed ubique sparsit semen bonum.
Inimicus autem superseminavit zizania. Sed tamen quid ait
paterfamilias? Sinite utraque crescere usque ad messem. Per quid
crescere? Utique per agrum. Quis est ager? Numquidnam Africa?
Non. Quis est ergo? Non interpretemur nos, Dominus dicat:
neminem sinamus aliquid pro arbitrio suspicari. Dixerunt enim
Magistro discipuli: Enarra nobis parabolam zizaniorum. Et enarravit
Dominus: Semen bonum, dixit, filii sunt regni; zizania vero,
filii mali. Quis ea seminavit? Inimicus autem, inquit, qui ea
seminavit, diabolus est. Quis est ager? Ager est, inquit, hic
mundus. Quae es messis? Messis est, ait, finis saeculi. Qui sunt
messores? Messores, inquit, Angeli sunt (Matth. XIII,
24-30, 36-43). Numquid Africa est mundus? Numquid
messis hoc tempus? Numquid messor Donatus? Per totum orbem terrarum
exspectate messem, per totum orbem terrarum crescite in messem, per
totum orbem terrarum zizania tolerate usque ad messem. Non vos
seducant perversi, paleae nimis leves, quae evolant ante adventum
ventilatoris ex area: non vos seducant. Tenete eos ad istam vel solam
similitudinem zizaniorum, neque illos sinatis loqui amplius. Ille
codices tradidit. Non. Sed ille codices tradidit. Quilibet
tradiderit, numquid infidelitas traditorum fidem Dei evacuavit? Quae
est fides Dei? Quam promisit Abrahae, dicens: In semine tuo
benedicentur omnes gentes. (Gen. XXII, 18). Quae est fides
Dei? Sinite utraque crescere usque ad messem. Per quid crescere?
Per agrum. Quid est, Per agrum? Per mundum.
22. Donatistarum commentum de frumentorum diminutione. Hic illi
dicunt: Creverat quidem utrumque per mundum, sed jam frumenta
diminuta sunt, et in istam nostram regionem paucitatemque revocata.
Non te permittit Dominus interpretari quod vis. Ipse qui exponit
hanc parabolam, claudit os tuum, os sacrilegum, os impium, os
profanum, os tibi contrarium, qui contradicis testatori, etiam te ad
haereditatem vocanti? Quomodo claudit os tuum? Dicendo, Sinite
utraque crescere usque ad messem. Si jam fuit messis, credamus esse
frumenta diminuta. Quanquam ne tunc quidem minuentur, sed in horreum
recondentur. Sic enim ait: Colligite primum zizania, et alligate
fasciculos, ad comburendum ea; frumentum autem recondite in horreum
meum. Si ergo usque ad messem crescunt, post messem reconduntur;
improbe, impie, quando minuuntur? Concedo in comparatione zizaniorum
simul atque palearum frumenta esse pauciora: tamen utraque crescunt
usque ad messem. Cum enim abundat iniquitas, refrigescit charitas
multorum: crescunt zizania, crescit palea. Sed quia toto agro deesse
non potest frumentum, quod perseverando usque ad finem salvum fiat
(Matth. XXIV, 12, 13), crescunt utraque usque ad messem.
Et si propter abundantiam malorum dictum est, Putas, veniens Filius
hominis inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? hocque
nomine significantur quicumque legis praevaricatione imitantur eum cui
dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19):
tamen et propter abundantiam bonorum, et propter eum cui dictum est,
Sic erit semen tuum sicut stellae coeli, et sicut arena maris (Id.
XV, 5, et XXII, 17), etiam illud non tacitum est, Quia
multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et
Isaac in regno Dei (Matth. VIII, 11). Utraque ergo
crescunt usque ad messem; et suas sententias in Scripturis habent
zizania vel paleae, suas autem frumenta. Quas qui non intelligunt,
confundunt, et confunduntur; atque ita perstrepunt caeca cupiditate,
ut nolint obmutescere vel patefacta veritate.
23. Locus male de corporali separatione intellectus a schismaticis.
Ecce, inquiunt, dicit propheta, Recedite, exite inde, et immundum
ne tetigeritis (Isai. LII, 11): quomodo ergo malos pro pace
tolerabimus, a quibus exire et recedere jubemur, ne tangamus
immundum? Nos istam recessionem spiritualiter intelligimus, illi
corporaliter. Nam et ego clamo cum propheta, et qualiacumque simus
vasa, utitur nobis Deus in dispensationem vestram: clamamus et nos,
et dicimus vobis, Recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis;
sed contactu cordis, non corporis. Quid est enim tangere immundum,
nisi consentire peccatis? Quid est autem exire inde, nisi facere quod
pertinet ad correptionem malorum, quantum pro uniuscujusque gradu atque
persona salva pace fieri potest? Displicuit tibi quod quisque
peccavit; non tetigisti immundum. Redarguisti, corripuisti,
monuisti, adhibuisti etiam, si res exegit, congruam, et quae
unitatem non violet, disciplinam; existi inde. Attendite in facta
sanctorum, ne forte nostra videatur interpretatio. Quomodo haec verba
intellexerunt sancti, sic utique intelligenda sunt. Exite inde,
inquit propheta. Prius usitata ipsius verbi consuetudine assero istam
sententiam, et postea ostendo non meam. Plerumque accusantur
homines; et cum accusati fuerint, defendunt se: cum autem se ille qui
accusatur homo, rationabiliter justeque defenderit, qui audiunt,
dicunt, Exiit inde. Quo inde exiit? Manens loco, exiit inde.
Quomodo inde exiit? Ratione reddita, et defensione justissima. Hoc
est quod faciebant sancti, quando excutiebant pulverem de pedibus
suis, adversus eos qui sibi pacem nuntiatam non accipiebant (Luc.
X, 11). Exiit inde ille speculator, cui dictum est,
Speculatorem posui te domui Israel. Illi enim dicitur, Si dixeris
iniquo, et non se averterit ab iniquitate et a via sua; iniquus ille
in sua iniquitate morietur, et tu animam tuam liberabis (Ezech.
III, 17, 19). Hoc si facit, exit inde, non separatione
corporis, sed defensione operis sui. Fecit enim iste quod faciendum
fuit: etiamsi ille non obtemperavit, cui obtemperandum fuit. Hoc
est, Exite inde.
24. Prophetae populi vitia reprehendebant, nec ab illo recedebant.
Clamavit ista Moyses, clamavit Isaias, clamavit Jeremias,
clamavit Ezechiel. Videamus si hoc ipsi fecerunt, si dimiserunt
populum Dei, et se ad gentes alias transtulerunt. Quam multa et quam
vehementer Jeremias increpavit in peccatores et sceleratos populi sui!
Inter eos tamen erat, unum cum illis templum intrabat, eadem
sacramenta celebrabat: in ea hominum sceleratorum congregatione
vivebat, sed clamando exibat inde. Hoc est exire inde, hoc est
immundum non tangere, et voluntate non consentire, et ore non
parcere. Quid dicam de Jeremia, de Isaia, de Daniele, de
Ezechiel, de caeteris Prophetis, qui non recesserunt a populo malo,
ne desererent bonos illi populo commixtos, ubi et ipsi tales esse
potuerunt? Moyses ipse, fratres, cum acciperet legem in monte,
populus deorsum idolum fecit. Populus Dei, populus ductus cedentibus
fluctibus Rubri maris, qui sequentes inimicos obruerant, post tanta
signa et miracula in Aegyptiorum plagis ad mortem, et in sua
protectione ad salutem, tamen idolum poposcit, idolum extorsit,
idolum fecit, idolum adoravit, idolo sacrificavit. Indicat Deus
famulo suo populi factum, et dicit eos se perditurum a facie sua.
Intercedit Moyses ad ipsum populum rediturus: et habuit occasionem
recedendi et exeundi ab eis, sicut isti intelligunt, ne immundum
tangeret, ne cum talibus viveret; non fecit tamen. Et ne forte hoc
necessitate potius quam charitate fecisse videretur, obtulit illi Deus
alium populum: Faciam te, inquit, in gentem magnam: ut illos
deleret. At ille non accepit, cohaeret peccatoribus, petit pro
peccatoribus. Et quomodo petit? Magna probatio dilectionis,
fratres. Quomodo petit? Videte illam, de qua saepe locuti sumus,
maternam quodam modo charitatem. Cum Deus minaretur sacrilego
populo, pia Moysi viscera tremuerunt, opposuit se pro illis
iracundiae Dei. Domine, inquit, si dimittis eis peccatum,
dimitte: sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti (Exod.
XXXII, 31, 32). Quam paternis maternisque visceribus,
quam securus hoc dixerit attendens justitiam et misericordiam Dei! ut
quia justus est, non perderet justum, quia misericors est, ignosceret
peccatoribus.
25. Corde recedendum a malis, non corpore. Certe jam manifestum
est prudentiae vestrae, quomodo accipienda sint omnia talia testimonia
Scripturarum: ut quando Scriptura sonat, recedere nos debere a
malis, non aliud intelligere jubeamur, nisi ut corde recedamus; ne
majus malum in separatione bonorum committamus, quam in malorum
conjunctione fugiamus, sicut ipsi Donatistae fecerunt. Qui si vere
boni malos arguerent, ac non potius ipsi mali bonos infamarent,
qualeslibet pro pace tolerarent, qui Maximianistas receperunt tanquam
integros, quos tanquam perditos antea damnaverunt. Certe manifeste
dixit propheta, Recedite et exite inde, et immundum ne tetigeritis.
Ego ut intelligam quod dixit, attendo quod fecit. Facto suo mihi
exponit dictum suum. Dixit, Recedite. Quibus dixit? Utique
justis. A quibus ut recederent, dixit? Utique a peccatoribus et
iniquis. Quaero, a talibus utrum ipse recesserit? Invenio quod non
recesserit. Ergo aliter intellexit. Nam utique prior faceret quod
praecepit. Recessit corde, objurgavit atque arguit. Continendo se a
consensu non tetigit immundum: objurgando autem exiit liber in
conspectu Dei; cui neque sua Deus peccata imputat, quia non fecit;
neque aliena, quia non approbavit; neque negligentiam, quia non
tacuit; neque superbiam, quia in unitate permansit. Sic ergo,
fratres mei, quotquot habetis inter vos, qui adhuc amore saeculi
praegravantur, avaros, perjuros, adulteros, spectatores nugarum,
consultores mathematicorum, fanaticorum, augurum, auspicum,
ebriosos, luxuriosos, quidquid inter vos malorum esse nostis; quantum
potestis, improbate, ut corde recedatis; ut redarguite, et exeatis
inde; et nolite consentire, ut immundum non tangatis.
|
|