|
1. Maledictio fici quid nos admoneat. Lectio recentissima sancti
Evangelii admonuit, terruit nos, ne folia habeamus et fructum non
habeamus. Hoc autem breviter exponitur: ne verba adsint, et facta
desint. Magnus terror! Quis non timeat, cum in ipsa lectione oculis
cordis aridam arborem videt, et sic ut ei dicatur: Nunquam ex te
fructus nascatur in aeternum. Terror corrigat, correctio fructus
proferat. Sine dubio enim Dominus Christus praevidebat arborem
quamdam merito aridam fieri, quod haberet folia, et fructus non
haberet. Ea est Synagoga, non vocata, sed reprobata. Nam et inde
vocatus populus Dei, qui veraciter et sinceriter in Prophetis
exspectabat salutare Dei Jesum Christum. Et quoniam fideliter
exspectabat, meruit cognoscere praesentem. Inde enim Apostoli, inde
tota turba praecedentium jumentum Domini et dicentium, Hosanna filio
David; benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI,
9). Turba erat magna fidelium Judaeorum, ante fusum pro se
sanguinem in Christo credentium magna turba erat. Non enim frustra
Dominus ipse non venerat, nisi ad oves quae perierant domus Israel
(Id. XV, 24). In aliis autem crucifixus, jam in coelo
exaltatus, invenit poenitentiae fructum: nec aridos fecit, sed in
agro excoluit, et verbo irrigavit. Inde erant illa quatuor millia
Judaeorum, qui crediderunt, posteaquam sancto Spiritu impleti
discipuli, et qui cum eis erant, linguis omnium gentium loquebantur,
et per omnes gentes futuram Ecclesiam illa linguarum diversitate quodam
modo praenuntiabant. Crediderunt tunc, et ipsae oves erant quae
perierant domus Israel; sed quia venerat Filius hominis quaerere et
salvare quod perierat (Luc. XIX, 10), etiam ipsos invenit.
Sed nescio ubi tanquam a lupis depraedati latebant in vepribus; et
quia latebant in vepribus, ideo ad eos inveniendos non pervenit, nisi
spinis passionis dilaceratus: tamen pervenit, invenit, redemit.
Illi occiderant; non magis ipsum, quam se. Salvi facti sunt per
occisum pro se. Loquentibus enim Apostolis compuncti sunt qui
pupugerant lancea, compuncti sunt conscientia: compuncti autem
consilium quaesierunt, datum receperunt, poenitentiam egerunt,
gratiam invenerunt, et credentes sanguinem biberunt quem saevientes
fuderunt (Act. II). Qui autem remanserunt mala et sterili
progenie usque in hodiernum et usque in finem, in illa arbore figurati
sunt. Modo venis ad eos, et invenis apud eos omnia eloquia
Prophetarum. Sed ista folia sunt: Christus esurit: fructum
quaerit; sed ideo in eis fructum non invenit, quia se in eis non
invenit. Non enim habet fructum, non habet Christum. Non autem
habet Christum, qui Christi non tenet unitatem, qui non habet
charitatem. Ergo per hanc connexionem non habet fructum qui non habet
charitatem. Audi Apostolum Fructus autem spiritus, charitas:
commendaturus quasi botrum, hoc est, fructum. Fructus autem,
inquit, spiritus, charitas, gaudium, pax, longanimitas (Galat.
V, 22). Noli mirari sequentia, ubi coepit charitas.
2. Mons in mare missus ab Apostolis. Ideo discipulis mirantibus
arboris ariditatem, commendavit fidem, et ait illis, Si habueritis
fidem, et nihil discriminaveritis, id est in omnibus Deo
credideritis: non dixeritis, Hoc potest Deus, hoc non potest; sed
de Omnipotentis omnipotentia praesumpseritis: non solum hoc facietis,
sed et monti huic si dixeritis, Tollere et mittere in mare, fiet.
Et quaecumque oraveritis credentes, accipietis. Legimus miracula
facta a discipulis, imo facta a Domino per discipulos: Quia sine
me, inquit, nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Potuit
Dominus multa sine discipulis, nihil discipuli sine Domino. Qui
potuit facere et ipsos discipulos, non utique est adjutus ab ipsis ut
faceret ipsos. Legimus Apostolorum miracula, nusquam autem legimus
arborem ab his arefactam, aut montem in mare translatum. Quaeramus
ergo ubi factum sit. Non enim verba Domini vacare potuerunt. Si
attendas istas usitatas et notas arbores et istos montes, non est
factum. Si attendas arborem de qua dixit, et montem ipsum Domini de
quo propheta dixit, Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini
(Isai. II, 2): si haec attendas, si haec intelligas; et
factum est, et per ipsos factum est. Arbor gens Judaea, sed iterum
dico, reprobata, non vocata: arbor illa, quam commemoravimus, gens
Judaea. Mons sicut docuit propheticum testimonium, ipse Dominus.
Arida arbor, gens Judaea sine honore Christi: mare, saeculum hoc
omnibus Gentibus. Vide jam Apostolos loquentes ad arborem
arefaciendam, et mittentes montem in mare. Loquuntur in Actibus
Apostolorum ad Judaeos contradicentes et verbo veritatis resistentes,
hoc est, folia habentes, et fructum non habentes, et dicunt illis,
Vobis primum oportebat annuntiare verbum Dei, sed quoniam repulistis
illud: Prophetarum verba loquimini, et non agnoscitis quem
praenuntiarunt Prophetae, hoc est, folia habentes: Ecce convertimus
nos ad Gentes (Act. XIII, 46). Hoc enim etiam per
prophetam praedicatum est: Ecce posui te in lucem Gentium, ut sis
salus usque in fines terrae (Isai. XLIX, 6). Ecce aruit
arbor; et Christus ad Gentes, mons translatus in mare. Quomodo
enim arbor non aresceret posita in vinea, de qua dictum erat, Mandabo
nubibus meis ne pluant super eam imbrem (Id. V, 6)?
3. Maledictionem arboris futurum aliquid praefigurasse. Hoc ut
Dominus commendaret prophetice se fecisse, de hac scilicet arbore non
solum voluisse exhibere miraculum, sed futurum aliquid miraculo
commendasse; multa sunt quae nos admonent nobisque persuadeant, imo ab
invitis extorqueant. Primo, quid arbor peccaverat, quoniam fructus
non habebat? quae si suo tempore, hoc est, illorum pomorum, fructus
non haberet, nulla esset utique ligni culpa; quia lignum sine sensu
non habebat culpam. Huc accedit, quia sicut in alio evangelista hoc
ipsum narrante legitur, Tempus pomorum illorum non erat (Marc.
XI, 13). Id enim tempus erat, quo ficus folia profert tenera,
quae novimus nasci ante fructus: hoc ideo probamus, quia passionis
Domini dies propinquabat, et scimus quo tempore passus sit; et si hoc
non attenderemus, Evangelistae utique dicenti, Non erat tempus
ficorum, credere deberemus. Ergo si miraculum fuerat tantummodo
commendandum, et non aliquid prophetice figurandum, multo clementius
Dominus, et sua misericordia dignius, si quam arborem aridam
inveniret, viridem redderet; sicut languentes sanavit, sicut leprosos
mundavit, sicut mortuos suscitavit. Tunc vero a contrario, quasi
adversus regulam clementiae suae, invenit arborem virentem, praeter
tempus nondum fructum habentem, non tamen fructum agricolae suo
negantem, et aridam fecit: tanquam diceret homini. Non me ariditas
hujus arboris delectavit, sed tibi volui insinuare non sine causa hoc
me facere voluisse, nisi quia tibi quod plus attenderes volui
commendare. Non istam arborem maledixi, non arbori non sentienti
poenam inflixi; sed te terrui, si quis advertis, ut esurientem
Christum non contemneres, et fructu potius opimari quam foliis
obumbrari diligeres?
4. Regula ad Scripturas interpretandas. Hoc unum est quod Dominus
commendat se aliquid significare voluisse. Quid aliud? Esuriens
accedit ad arborem, et quaerit poma. Nesciebat tempus nondum esse?
Quod cultor arboris sciebat, Creator arboris nesciebat? Quaerit
ergo fructum in arbore, quem nondum habebat. Quaerit, an potius
quaerere se fingit? Nam si vere quaesivit, erravit. Sed absit ut
erraret. Ergo finxit. Timens ne fingat, confiteris errasse.
Aversaris errorem, incurris in fictionem. Aestuamus in medio. Si
aestuamus, optemus pluviam, ut virescamus, ne aliquid indignum
dicentes de Domino, potius arescamus. Evangelista quidem, Venit,
inquit, ad arborem, et fructum in ea non invenit. Utique non
invenit, non diceretur de illo, nisi qui vel videre quaesiverat, vel
quaerere se finxerat, quem ibi non esse noverat. Unde non dubitamus,
errantem Christum nullo modo dicamus. Quid, finxisse dicimus? Anne
hoc dicimus? Quomodo hinc exibimus? Dicamus, ne quid Evangelista
dixerit de Domino alio loco, non auderemus dicere nos ex nobis ipsis.
Quod Evangelista scripsit, dicamus; et cum dixerimus,
intelligamus. Sed ut intelligamus, prius credamus. Nisi enim
credideritis, non intelligetis, ait propheta (Is. VII, 9,
sec. LXX). Post resurrectionem Dominus Christus ambulabat in
via cum duobus discipulis suis, a quibus nondum agnoscebatur, quibus
velut viator tertius comitabatur. Ventum est ad locum, quo illi
tendebant, et ait Evangelista: Ipse autem finxit se longius ire.
Illi autem tenebant eum more humanitatis dicentes quod jam
vesperasceret, rogantes ut cum eis ibi maneret: susceptus hospitio,
frangit panem, benedicto et fracto pane cognoscitur. Non ergo jam
timeamus dicere, finxit quaerere, si finxit se longius ire. Sed alia
quaestio oboritur. Hesterna die diu commendavimus in Apostolis
veritatem ; quomodo invenimus in ipso Domino fictionem? Dicendum
ergo, fratres, et insinuandum vobis pro mediocribus viribus nostris,
quas Dominus pro vobis donat nobis, et commendandum est vobis quod in
omnibus Scripturis regulariter teneatis. Omne quod dicitur sive fit,
aut per suam proprietatem cognoscitur, aut significat aliquid
figurate; aut certe habet utrumque, et propriam cognitionem, et
figuratam significationem. Tria proposui, exempla danda sunt, et
unde nisi de sanctis Scripturis? Dictum quod proprie accipiamus,
quia passus est Dominus, quia resurrexit et ascendit in coelum, quia
resurrecturi sumus in fine saeculi, quia cum illo in aeternum, si eum
non contemnimus, regnaturi. Hoc dictum proprie accipe, noli figuras
inquirere: sicut est dictum, ita et est. Sic etiam facta. Ascendit
Apostolus Jerosolymam videre Petrum, fecit hoc Apostolus, factum
est, ipsius proprium est (Galat. I, 18). Narrat tibi rem
gestam: gestum ipsum secundum proprietatem. Per figuram dictum,
Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput
anguli (Psal. CXVII, 22; Matth. XXI, 42). Si
lapidem proprie intelligamus, quem lapidem reprobaverunt aedificantes,
et factus est in caput anguli? Si angulum proprie accipiamus, in
cujus anguli capite factus est lapis iste? Si figurate dictum
admittamus, et capias figurate; lapis angularis Christus; caput
anguli, caput Ecclesiae. Quare angulus Ecclesia? Quia hinc
Judaeos, hinc Gentes vocavit, et quasi duos parietes de diverso
venientes et in se convenientes suae pacis gratia colligavit. Ipse est
enim pax nostra qui fecit utraque unum (Ephes, II, 14).
5. Factum figuratum. Audistis dictum proprium, factum proprium,
dictum figuratum: exspectatis factum figuratum. Multa sunt, sed
interim quod occurrit ex admonitione lapidis angularis, quando unxit
lapidem Jacob, quem ad caput posuerat cum dormiret, in quo somno
magnum somnium viderat, scalas a terra in coelum surgentes et homines
ascendentes et descendentes, incumbente super scalas Domino,
intellexit quid debuerit figurare, unde nobis probaret ab illius
visionis et revelationis intellectu se alienum non fuisse, lapidem pro
Christo figuravit (Gen. XXVIII, 11-18). Noli ergo
mirari quod unxit, quia Christus ab unctione nomen accepit. Dictus
autem erat Jacob iste in Scriptura homo sine dolo. Ipse Jacob,
nostis, appellatus est Israel. Ideo Dominus in Evangelio quando
vidit Nathanael: Ecce, inquit, vere Israelita, in quo dolus non
est. Et ille Israelita nesciens adhuc qui cum illo loqueretur,
respondit: Unde me nosti? Et Dominus ad eum, Cum esses sub arbore
fici, vidi te: tanquam diceret, Cum esses in umbra peccati;
praedestinavi te. Et ille, quia meminerat se fuisse sub arbore fici,
ubi Dominus non erat, agnovit in illo divinitatem, et respondit: Tu
es Filius Dei, tu es rex Israel. Ille sub arbore fici non factus
est arida ficus: agnovit Christum. Et Dominus ad illum: Quia
dixi, Cum esses sub arbore fici, vidi te, ideo credis; majora horum
videbis. Quae sunt ista majora? Amen dico vobis (Quia Israelita
ille, in quo dolus non est; respice ad Jacob in quo dolus non est;
et recole, unde loquitur, lapidem ad caput, visionem in somno,
scalas a terra in coelum, descendentes et ascendentes; et vide quid
Dominus dicat Israelitae sine dolo), videbitis coelum apertum:
Audi, Nathanael sine dolo, quid vidit Jacob sine dolo: videbitis
coelum apertum, et Angelos ascendentes et descendentes; ad quem? ad
Filium hominis (Joan. I, 47-51). Ergo ille unctus erat ad
caput Filius hominis: quia caput mulieris vir, caput viri Christus
(I Cor. XI, 3). Nec tamen dixit, Ascendentes a Filio
hominis et descendentes ad Filium hominis, quasi tantummodo sursum
esset: sed, ascendentes et descendentes ad Filium hominis. Audi
sursum clamantem Filium hominis: Saule, Saule. Audi deorsum
Filium hominis: Quid me persequeris (Act. IX, 4)?
6. Factum vere gestum et nihilominus figuratum. Audisti dictum
proprium, quia resurrecturi sumus: factum proprium, quia sicut dictum
est, ascendit Paulus Jerosolymam videre Petrum. Dictum est
figuratum, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes: factum
figuratum, unctus lapis, qui fuit ad caput Jacob. Debetur
exspectationi vestrae quod ex utroque sit, et proprie gestum est et
significat figuratum. Novimus Abraham duos filios habuisse, unum ex
ancilla, alium ex libera; proprie gestum, non solum narratum, sed et
factum: figuratum ibi exspectas? Haec sunt duo Testamenta (Galat.
IV, 22, 24). Quod ergo figurate dicitur, quodam modo
fingitur. Sed quoniam debet exitum significationis, et ipsa
significatio teneret fidem veritatis, vitat crimen falsitatis. Ecce
exiit seminans seminare; et seminando cecidit in via, cecidit super
petrosa loca, cecidit inter spinas, cecidit in terram bonam. Quis
exiit seminare, aut quando exiit, aut in quas spinas, aut in quos
lapides, aut in quam viam, aut in quem agrum? Si audis fictum,
intelligis significative: fictum est. Si enim vere homo seminator
exiret, et semina, sicut audivimus, per haec diversa jactaret, non
erat fictum, sed nec mendacium. Nondum autem fictum, sed non
mendacium. Quare? Quia significat aliquid, quod fictum est, non te
decipit. Quaerit intelligentem, non facit errantem. Hoc volens
commendare Christus, poma quaesivit, figuratam ibi, non fallacem
commendabat fictionem; ac per hoc laudabilem, non criminosam
fictionem; non qua discussa ea in facultatem, sed perscrutata si
invenias veritatem.
7. Idem tractatur argumentum. Video quod dicturus sit: Expone
mihi hoc quod significabat, quod finxit se longius ire. Si enim
significabat, fallacia est, mendacium est. Expositionibus nostris
et discretissimis regulis debemus hoc dicere, quid significabat
affictio quaedam longius eundi: finxit se longius ire, et tenetur, ne
longius eat. Quantum igitur ad praesentiam corporalem absens putabatur
Dominus Christus; absens putabatur, velut longius ibit. Tene
fideliter, tene illum ad fractionem panis. Quid dicam? agnovistis?
Si agnovistis, ibi Christum invenistis. Diutius de sacramento
loquendum non est. Qui hoc sacramentum nosse differunt, longius ab
eis Christus. Id teneant, non dimittant; invitent ad hospitium, et
invitantur ad coelum.
|
|