|
1. Dominus et Deus noster misericors et miserator, longanimis et
multum misericors, et verax; quam largiter praerogat misericordiam in
praesenti saeculo, tam severe minatur judicium in futuro saeculo.
Verba quae dixi scripta sunt, et divinis auctoritatibus continentur,
quia, Misericors et miserator Dominus, longanimis et multum
misericors, et verax (Psal. CI, 8, et CXLIV, 8).
Multum delectat omnes peccatores et amatores saeculi hujus, quia
misericors et miserator Dominus, quia longanimis et multum
misericors. Sed si amas tam multa mitia, time ibi et ultimum quod
ait, Et verax. Si enim nihil aliud diceret, nisi, Misericors et
miserator Dominus, longanimis et multum misericors; quasi jam
converteres te ad securitatem et impunitatem, et ad licentiam
peccatorum; faceres quod velles, utereris saeculo, vel quantum tibi
permitteretur, vel quantum tibi libido jussisset: et si quis te bene
admonendo objurgaret atque terreret, ut cohiberes te ab immoderato
fluxu eundo post concupiscentias tuas, et deserendo Deum tuum; inter
medias voces objurgantis obsisteres, impudenti quidem fronte, veluti
audita divina auctoritate, et legeres de libro dominico: Quid me
terres de Deo nostro? Ille misericors est, et miserator et multum
misericors. Ne talia homines dicerent, unum verbum addidit in fine,
quod ait, Et verax; et excussit laetitiam male praesumentium, et
induxit timorem dolentium. Gaudeamus ad misericordiam Domini; sed
timeamus ad judicium Domini. Parcit, dum tacet. Tacet, sed non
semper tacebit (Isai. XLII, 14). Audi dum non tacet in
verbo, ne non tibi vacet audire dum non tacebit in judicio.
2. Modo enim licet tibi causam tuam componere. Ante ultimum
judicium Dei tui compone causam tuam. Non est unde praesumas; cum
ille venerit, nec falsos testes adduces, quibus ille fallatur, nec
patronum fraudulentis circumventionibus et linguosis artibus adhibebis,
nec ambies aliquo modo, ut judicem possis corrumpere. Quid ergo agis
apud talem judicem, quem nec fallere, nec corrumpere poteris? Et
tamen est quod agas. Tunc enim ipse erit judex causae tuae, qui modo
testis est vitae tuae. Clamavimus, et laudavimus: componamus causam
nostram. Qui testis est operum nostrorum, ipse testis est vocum
istarum: non sint inanes, convertantur ad gemitum. Tempus est
concordandi cum adversario tuo cito. Tam longanimis est Deus videndo
iniqua et non puniendo, ut tamen cito sit futurum judicium. More
quippe humanae vitae prolixum est, quod Deo breve est. Sed et ipsi
saeculo et humano generi quod longe videtur, quid consolatur? Numquid
si totius generis humani ultimus dies longe est, uniuscujusque dies
ultimus longe est? Hoc dico, ex Adam multi anni evoluti sunt, multi
anni fluxerunt, et deinceps fluent; non quidem tam multi, sed tamen
usque in finem saeculi transibunt anni, sicut et illi transierunt:
longum videtur quod restat (quanquam non erit tantum, quantum
transactum est), et tamen ex transacto praeterito tempore, sperandus
est reliqui temporis finis. Fuit tunc quidam dies qui diceretur
hodiernus, ex illo usque ad hunc hodiernum; nonne quidquid futurum
fuit, praeteritum factum est? Tale habetur, ac si non fuerit. Sic
erit quidquid restat extremum. Sed sit et hoc longum, sit prolixum,
quantum putaveris, quantum dixeris, quantum cogitaveris, quantum tibi
non format Scriptura; sed fingit cogitatio, quantum vis diem judicii
prolonga; numquid ultimum diem tuum, id est, vitae tuae, quo
exiturus es de corpore hoc, producturus es in longum? Sit tibi
senectus certa, si potest: cui autem potest? Nonne ex quo incipit
homo vivere, jam potest et mori? Possibilitatem mortis initium vitae
facit. In hac terra et in genere humano ille solus mori nondum
potest, qui nondum coepit vivere. Incertus ergo dies tanquam
quotidianus sperandus est. Si autem tanquam quotidianus sperandus est
incertus dies, componatur cum adversario, dum est tecum in via. Via
enim vocatur haec vita, per quam omnes transeunt; et non recedit iste
adversarius.
3. Quis est autem iste adversarius? Adversarius iste non est
diabolus: nam nunquam te hortaretur Scriptura, ut cum diabolo
concordares. Est ergo alius adversarius, quem sibi homo facit
adversarium: nam ille si adversarius esset, tecum in via non esset.
At hic est tecum in via, ut concordet tecum. Scit enim quia nisi in
via secum concordaveris, jam tradet te judici, judex autem ministro,
minister in carcerem (Matth. V, 25). Eloquia ista evangelica
sunt, recordantur nobiscum, vel qui legerunt, vel qui audierunt.
Ergo quis est adversarius? Sermo Dei. Sermo Dei adversarius tuus
est. Quare adversarius est? Quia contraria jubet, quam tu facis.
Dicit tibi, Unus est Deus tuus; unum Deum cole. Tu vis dimisso
uno Deo tanquam legitimo viro animae, fornicari per multa daemonia:
et quod est gravius, non quasi aperte deserens et repudians, sicut
apostatae faciunt; sed tanquam manens in domo viri tui admittis
adulteros: id est, tanquam christianus non dimittis Ecclesiam,
consulis mathematicos, aut aruspices, aut augures, aut maleficos;
quasi de viri domo non recedens adultera anima, et manens in ejus
conjugio fornicaris. Dicitur tibi, Ne accipias in vanum nomen Dei
tui. Ne existimes creaturam esse Christum, quia pro te suscepit
creaturam: et tu contemnis eum qui aequalis est Patri, et unum cum
Patre. Dicitur tibi ut spiritualiter observes sabbatum: non quomodo
Judaei observant sabbatum carnali otio; vacare enim volunt ad nugas
atque luxurias suas. Melius enim faceret Judaeus in agro suo aliquid
utile, quam in theatro seditiosus existeret: et melius feminae eorum
die sabbati lanam facerent, quam toto die in maenianis suis impudice
saltarent. Tibi autem dicitur ut observes spiritualiter sabbatum, in
spe futurae quietis, quam tibi promittit Dominus. Quisquis enim
propter illam quietem futuram agit quidquid potest, quamvis laboriosum
videatur quod agit; tamen si ad fidem promissae quietis id refert,
nondum quidem sabbatum habet in re, sed habet in spe. Tu autem ad hoc
vis requiescere, ut labores; cum ad hoc debeas laborare, ut
requiescas. Dicitur tibi, Honora patrem tuum et matrem tuam. Tu
autem contumeliam irrogas parentibus, quam non vis pati a filiis tuis.
Dicitur tibi, Non occides. Tu autem occidere vis inimicum tuum: et
ideo forte non facis, quia times judicem hominem, non quia cogitas
Deum. Ignoras quia ille testis est cogitationum? Illo vivo quem vis
mori, te homicidam tenet in corde. Dicitur tibi, Non moechaberis
(Exod. XX, 1-14): id est, non ibis ad aliquam aliam praeter
uxorem tuam. Tu autem exigis hoc ab uxore, et non vis hoc reddere
uxori: et cum debeas in virtute praecedere uxorem, quoniam castitas
virtus est; tu sub uno impetu libidinis cadis, et vis uxorem tuam
victricem esse, tu victus jacens: et cum tu caput sis uxoris tuae,
praecedit te ad Deum, cujus caput es. Vis domum tuam capite deorsum
pendere? Caput enim mulieris est vir: ubi autem melius vivit mulier
quam vir, capite deorsum pendet domus. Si caput est vir, melius
debet vivere vir, et praecedere in omnibus bonis factis uxorem suam;
ut illa imitetur virum, et sequatur caput suum. Quomodo caput
Ecclesiae Christus est, et hoc jubetur Ecclesiae ut sequatur caput
suum, et ut per vestigia ambulet capitis sui: sic uniuscujusque domus
habet caput virum, et tanquam corpus feminam (Ephes. V, 23).
Quo caput ducit, illuc debet corpus sequi. Quare ergo vult caput
ire, quo non vult ut corpus sequatur? Quare vult ire vir, quo non
vult ut uxor sequatur? Haec jubendo sermo Dei adversarius est.
Nolunt enim homines facere quod vult sermo Dei. Et quid dicam, quia
adversarius est sermo Dei, quoniam jubet? Timeo ne ego ipse
adversarius sim quibusdam, quia haec loquor. Quid ad me pertinet?
Fortem me faciat qui terret ut loquar, ut non timeam querelas
hominum. Nam qui nolunt castitatem servare uxoribus suis (et abundant
tales), nolunt me ista dicere. Sed velint nolint, dicturus sum.
Si enim vos non exhortor ut cum adversario concordetis, ego cum illo
in lite remanebo. Qui vobis jubet ut faciatis, ipse nobis jubet ut
loquamur. Si non faciendo quod jubet ut faciatis, adversarii ejus
estis; non dicendo quod jubet ut dicamus, adversarii ejus
remanebimus.
4. Numquid in caeteris, quae supra dixi, multis immoratus sum?
Hoc enim praesumimus de Charitate vestra, quia unum Deum colitis.
Hoc praesumimus de fide catholica, quae in vobis est, quia Filium
Dei aequalem creditis Patri: nec in vanum accipitis nomen Domini
Dei vestri, ut putetis creaturam esse Filium Dei. Quoniam omnis
creatura vanitati subjecta est (Rom. VIII, 20). Sed
creditis eum aequalem Patri esse, Deum de Deo, Verbum apud Deum,
Verbum Deum, per quod facta sunt omnia, lumen de lumine, coaeternum
illi qui genuit, unum cum illo qui genuit; et hoc Verbum creditis
assumpsisse creaturam, de virgine Maria assumpsisse mortalitatem, et
passum fuisse pro nobis: ea legimus, et credimus, ut salvemur. Nec
in eo immoratus sum, ut quidquid facitis, pro spe futura faciatis.
Novi enim omnium Christianorum mentes de saeculo futuro cogitare.
Qui enim non de futuro saeculo cogitat, nec propterea christianus
est, ut id quod in fine Deus promittit, accipiat, nondum christianus
est. Neque in eo immoratus sum, ubi dicit sermo Dei, Honora patrem
tuum et matrem tuam. Multi enim honorant parentes, et raro invenimus
parentes conquerentes de improbitate filiorum; quamvis non desint: sed
tamen quam raro fit, tam breviter monendum fuit. Nec in eo ubi dictum
est, Non occides, immorari volui: non enim credo esse hic turbam
homicidarum. Illud vero malum late serpens plus occupavit, et in eo
vehementius irritatur adversarius ille, qui ideo clamat, ut sit
aliquando amicus. Querelae quotidianae sunt, quanquam ipsae feminae
jam nec audent conqueri de viris suis. Ita invadens omnia consuetudo
pro lege observatur, ut jam et mulieribus forte persuasum sit, licere
hoc viris, non licere mulieribus. Solent enim audire adductas
mulieres esse ad forum, quae forte cum servis inventae sunt: adductum
virum ad forum, quia inventus est cum ancilla sua, nunquam audierunt;
cum sit par peccatum. In peccato pari innocentiorem facit videri
virum, non divina veritas, sed humana perversitas. Et si forte hodie
acriorem quisquam passus fuerit uxorem suam, et liberius murmurantem,
cui jam videbatur quia licebat viro et audivit in Ecclesia quia non
licet viro: si ergo passus fuerit uxorem suam liberius jam, ut dixi,
murmurantem, et dicentem sibi, Non licet quod facis; simul
audivimus, christiani sumus, quod a me exigis, redde mihi: fidem
tibi debeo, fidem mihi debes, fidem Christo ambo debemus; et si me
fallis, non fallis eum cujus sumus, non fallis eum qui nos emit.
Haec atque hujusmodi audiens ille, quae non solet, dum non vult in se
fieri sanus, in me fit insanus, irascitur, maledicit; fortassis
etiam dicat, Quomodo factum est ut huc ille veniret, aut uxor mea
ipso die in ecclesiam procederet? Et hoc credo quod in cogitatione sua
dicat: nam libere erumpere in vocem non audet, nec ante solam uxorem
suam. Fortassis enim si eruperit, et hoc dixerit, potest illa
respondere, et dicere: Quare maledicis, cui paulo ante acclamabas?
Certe conjuges sumus: cum lingua tua discordas, mecum concorditer
quomodo vivere poteris? Nos, fratres, pericula vestra intuemur, non
voluntates vestras attendimus: nam et medicus si voluntatem aegri
attendat, nunquam illum curat. Quod non est faciendum, non fiat:
quod prohibet Deus, non fiat. Qui Deo credit, ab ipso audit quod
dicimus. Certe melius erat quibusdam nolentibus corrigi, ut vel huc
non veniremus, si ista dicturi eramus; vel quia jam venimus, non ea
diceremus.
5. Nudiustertiano die memini me dixisse Sanctitati vestrae, quia si
citharoedi essemus, aut hujusmodi aliquid populariter exhibentes pro
studiis nugacitatis vestrae, quae jam quaesumus ut relinquatis,
tenuissetis nos, ut daremus vobis diem, et quisque pro modulo suo
conferret nobis mercedem. Quare ambularemus delectati vanis canticis
nulli rei profuturis, ad tempus dulcibus, in posterum amaris?
Talibus etenim turpitudinibus cantionum animi humani illecti
enervantur, et decidunt a virtute, defluentes in turpitudinem; et
propter ipsas turpitudines postea sentiunt dolores, et cum magna
amaritudine digerunt quod cum dulcedine temporali biberunt. Melius
ergo nos amara vobis cantamus ad tempus, quae postea dulcescant in
vobis. Nec mercedem aliquam exigimus, nisi ut faciatis quae dicimus:
imo non faciatis, si nos dicimus: si autem omnibus ille dicit, qui
neminem timet, et per quem fit in nomine ipsius et in gloria
misericordiae ipsius, ut et nos neminem timeamus; omnes audivimus,
omnes faciamus, omnes cum nostro adversario concordemus.
6. Putate me citharoedum esse ; quid vobis possum amplius canere?
Ecce psalterium fero, decem chordas habet: hoc vos paulo ante
cantastis, antequam inciperem loqui; chorus meus vos fuistis.
Nonne vos paulo ante cantastis, Deus, canticum novum cantabo tibi,
in psalterio decem chordarum psallam tibi (Psal. CXLIII,
9)? Ipsas decem chordas modo percutio. Quare amara est vox
psalterii Dei? Psallam tibi in psalterio decem chordarum. Non vobis
hoc canto, quod vos non faciatis. Decalogus enim Legis decem
praecepta habet: quae decem praecepta sic sunt distributa, ut tria
pertineant ad Deum, septem pertineant ad homines. Tria ad Deum,
quae jam dixi: Unus est Deus noster, ei nullam similitudinem debemus
facere, et non fornicari post Deum, qui unus est: quia Deus et
Christus Filius Dei unum est cum Patre. Et ideo non debet a nobis
accipi in vanum, ut putemus eum factum, id est, creaturam aliquam,
per quem facta sunt omnia: quia ipse unus Deus, Pater est et Filius
et Spiritus sanctus. In Spiritu sancto, hoc est, in dono Dei,
requies nobis sempiterna promittitur. Inde modo pignus accepimus.
Sic enim dicit Apostolus: Qui dedit nobis pignus Spiritum (II
Cor. I, 22). Si pignus accepimus, ut incipiamus in Domino et
in Deo nostro tranquilli esse, ut simus in Deo nostro mites, simus
in Deo patientes; erimus etiam in illo unde pignus accepimus, in
aeternum quieti; quod erit sabbatum sabbatorum, propter ipsam requiem
pertinentem ad donum Spiritus sancti. Tertium itaque praeceptum de
sabbato, quod diximus, quod carnaliter Judaei celebrant, nos
spiritualiter agnoscamus. Nam quia Spiritus sanctus dicitur,
propterea septimum diem sanctificavit Deus, quando fecit omnia opera
sua, sicut in Genesi scriptum legimus. Non ibi habes nominatam
sanctificationem, nisi illo die ubi dicitur, Requievit Deus ab
operibus suis. Non enim fatigatus erat Deus, ut diceretur,
Requievit Deus ab operibus suis (Gen. II, 3): sed in illo
verbo tibi laboranti requiem promisit; ut quia fecit omnia bona valde,
et sic dicitur, Requievit Deus, intelligas etiam te post bona opera
requieturum, et sine fine requieturum. Nam omnia superiora quae dicta
sunt, id est, dies superiores habent vesperam: septimus iste dies non
habet vesperam, ubi Deus sanctificavit requiem. Dicitur ibi,
Factum est mane, ut inciperet ipse dies. Non dictum est, Factum
est vespere, ut finiretur dies: sed dictum est, Factum est mane, ut
fieret sine fine dies. Sic incipit ergo requies nostra, quasi mane:
sed non finitur, quia in aeternum vivemus. Ad hanc spem quidquid
facimus si facimus, sabbatum observamus. Ipsa est tertia chorda hujus
decalogi, id est, psalterii decachordi: in tribus enim chordis ad
Deum pertinent praecepta.
7. Si diceretur nobis, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde
tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et de proximo nostro
nihil diceretur, non esset decachordum, sed trichordum. Quia vero
addidit Dominus, Et diliges proximum tuum tanquam te ipsum; et
contexuit dicens, In his duobus praeceptis tota Lex pendet et
Prophetae (Matth. XXII, 37-40): tota Lex in duobus
praeceptis est, in dilectione Dei et dilectione proximi; ad duo
itaque praecepta, id est, ad dilectionem Dei et proximi pertinet
decalogus. Ad primum praeceptum tres chordae pertinent, quia Deus
est Trinitas. Ad alterum vero praeceptum, id est, ad dilectionem
proximi, septem chordae: quomodo vivatur inter homines. Nam ipse
numerus septenarius, tanquam septem chordarum, incipit ab honore
parentum: Honora patrem tuum et matrem tuam (Exod. XX, 12).
Ad parentes enim suos homo aperit oculos, et haec vita ab eorum
amicitia sumit exordium. Quisquis autem suis parentibus non defert
honorem, quibus parere poterit? Honora patrem tuum et matrem tuam.
Et dicit Apostolus: Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est
mandatum primum (Ephes. VI, 2). Quomodo primum, quando
quartum est mandatum, nisi quia in septenario numero est primum? Ad
dilectionem proximi primum est in altera tabula. Nam ideo duae tabulae
Legis datae sunt. Deus enim famulo suo Moysi in monte duas tabulas
dedit, in quibus duabus tabulis lapideis conscripta erant decem
praecepta Legis (Exod. XXXI, 18) (quod est psalterium decem
chordarum); tria in una tabula ad Deum pertinentia, septem in altera
tabula ad proximum. In altera ergo tabula primum est, Honora patrem
tuum et matrem tuam. Secundum, Non moechaberis. Tertium, Non
occides. Quartum, Non furaberis. Quintum, Non falsum testimonium
dices. Sextum, Non concupisces uxorem proximi tui. Septimum, Non
concupisces rem proximi tui. Haec jungamus illis tribus ad dilectionem
Dei pertinentibus (Id. XX, 1-17), si in psalterio decem
chordarum volumus cantare canticum novum.
8. Attendat enim Charitas vestra, ut dicam quod Dominus suggerit.
Accepit Legem populus Judaeorum istam in decalogo: non observavit.
Et quicumque obtemperabant, timore obtemperabant poenae, non amore
justitiae: portabant psalterium, non cantabant. Cantanti enim
voluptas est, timenti onus est. Ideo vetus homo aut non facit, aut
timore facit; non amore sanctitatis, non delectatione castitatis,
temperantiae, charitatis, sed timore. Vetus enim homo est; et vetus
homo canticum vetus cantare potest, non novum. Ut autem cantet
canticum novum, sit novus homo. Quomodo autem possit esse novus
homo, audi, non me, sed Apostolum dicentem, Exuite, vos, veterem
hominem, et induite novum. Et ne quis putaret, cum dixit, Exuite,
vos, veterem hominem, et induite novum; aliquid deponendum esse et
aliquid accipiendum, cum de mutando praeciperet homine, subjecit et
ait, Quapropter deponentes mendacium, loquimini veritatem (Ephes.
IV, 22-25). Hoc est quod ait, Exuite veterem hominem, et
induite novum: hoc dixit, Mutate mores. Saeculum diligebatis,
Deum diligite: nugatoria iniquitatis, temporales voluptates
diligebatis; proximum diligite. Si dilectione facitis, canticum
novum cantatis: si timore facitis, facitis tamen; portatis quidem
psalterium, sed nondum cantatis: si autem nec hoc facitis, projicitis
ipsum psalterium. Melius est vel portare, quam projicere: sed
rursus, melius cum voluptate cantare, quam cum onere portare. Nec
pervenit ad canticum novum, nisi jam cum voluptate cantans. Nam qui
portat cum timore, adhuc in vetustate est. Et quid est quod dico,
fratres, attendite. Non concordavit cum adversario suo, qui cum
timore adhuc facit: timet enim ne veniat Deus, et damnet illum. Nam
nondum delectat castitas, nondum illum delectat justitia; sed judicium
Dei formidans, a factis temperat: non concupiscentiam ipsam damnans,
quae saevit in eo. Nondum illum delectat quod bonum est: nondum ibi
habet suavitatem, ut cantet canticum novum; sed de vetustate poenas
timet: nondum concordavit cum adversario.
9. Tales enim homines, plerumque supplantantur tali cogitatione, ut
dicant sibi: Si fieri posset, non nobis minaretur Deus, non talia
per Prophetas suos diceret, quae homines deterrerent; sed antequam
veniret, daret omnibus indulgentiam, ignosceret omnibus, postea
veniret, neminem mitteret in gehennas. Jam quia iniquus est, iniquum
vult Deum. Vult te Deus facere similem sui, et conaris tu Deum
facere similem tui. Placeat tibi ergo Deus qualis est, non qualem
illum esse vis. Perversus enim es, et talem vis Deum qualis es, non
qualis est. Si autem placeat tibi qualis est, corrigeris, et diriges
in eam regulam cor tuum, a qua nunc alienus distortus es. Placeat
tibi Deus qualis est, ama qualis est: non te ipse amat qualis es,
sed odit te qualis es. Ideo tui miseretur, quia odit te qualis es,
ut faciat te qualis nondum es. Faciat te, dixi, qualis nondum es.
Nam illud tibi non promittit, quia faciet te qualis est. Nam eris
qualis est, sed ad quemdam modum; id est, imitator Dei velut imago,
sed non qualis imago est Filius. Nam etiam imagines in hominibus
diversae sunt. Filius hominis habet imaginem patris sui, et hoc est
quod pater ejus, quia homo est sicut pater ejus. In speculo autem
imago tua non hoc est quod tu. Aliter est enim imago tua in filio,
aliter in speculo: in filio est imago tua secundum aequalitatem
substantiae; in speculo autem quantum longe est a substantia, et tamen
est quaedam imago tua, quamvis non talis, qualis in filio tuo secundum
substantiam. Sic in creatura, non hoc est imago Dei, quod est in
Filio, qui hoc est quod Pater, id est, Verbum Dei per quod facta
sunt omnia. Recipe ergo similitudinem Dei, quam per mala facta
amisisti. Sicut enim in nummo imago imperatoris aliter est, aliter in
filio: nam imago et imago est; sed aliter impressa est in nummo,
aliter in filio, aliter in solido aureo imago imperatoris: sic et tu
nummus Dei es, ex hoc melior, quia cum intellectu et cum quadam vita
nummus Dei es, ut scias etiam cujus imaginem geras, et ad cujus
imaginem factus sis: nam nummus nescit se habere imaginem imperatoris.
Ergo ut dicere coeperam, odit te Deus qualis es, sed amat te talem
qualem te esse vult: et ideo ille te ut muteris hortatur. Concorda
cum illo, et incipe primo bene velle, et odisse te qualis es: hoc sit
tibi initium concordiae cum sermone Dei, ut incipias primo tu odisse
te qualis es. Cum coeperis et tu odisse te talem qualis es, sicut te
talem odit Deus, incipis jam ipsum diligere Deum qualis est.
10. Aegrum attendite. Aeger aegrotantem se odit qualis est: inde
incipit concordare cum medico. Quia et medicus odit eum qualis est:
nam ideo vult sanum esse, quia odit eum febrientem: et est medicus
febris persecutor, ut sit hominis liberator. Sic avaritia, sic
libido, sic odium, concupiscentia, luxuria, sic nugacitas
spectaculorum, febres sunt animae tuae, debes illas odisse cum
medico: ita concordas cum medico, niteris cum medico, et libenter
audis quod jubet medicus, libenter facis quod jubet medicus, et
proficiente jam sanitate incipiunt etiam delectare praecepta. Quam
onerosus est cibus aegris quando reficiuntur: et pejorem horam deputant
aegri refectionis suae, quam suae accessionis; et tamen cogunt se
concordantes cum medico, et quamvis inviti et obluctantes vincunt se ut
aliquid accipiant. Quanta aviditate sani majora percepturi sunt, unde
aegri minora vix accipiunt? Sed unde hoc factum est? Quia oderant
febrem suam, et cum medico concordaverunt, et simul persequebantur
febrem medicus et aegrotus. Cum ergo et nos talia dicimus, non odimus
nisi febres vestras: imo in nobis ipse sermo Dei febres vestras odit,
cum quo concordare debetis. Nam nos quid sumus, nisi liberandi
vobiscum, sanandi vobiscum?
11. Modo non me intueamini, sed sermonem Dei. Nolite irasci
medicamento vestro; non inveni enim aliud qua transirem. Veni ad
quintam chordam homo, qui tango psalterium decem chordarum; numquid
praetermissurus eram quintam? Imo assidue percussurus. In illa enim
video jacere totum pene genus humanum, in illa video plus laborare.
Ipsam percutiendo quid dico? Nolite moechari post uxores vestras,
quia non vultis ut moechentur post vos uxores vestrae. Nolite ire
vos, quo eas sequi non vultis. Sine causa vos excusare conamini,
quando dicitis: Numquid eo ad uxorem alienam? Ad ancillam meam eo.
Vis ut dicat uxor tua tibi: Numquid eo ad virum alienum? Ad servum
meum eo. Dicis: Non est uxor aliena, ad quam vado. Numquid vis
dicatur tibi: Non est vir alienus, ad quem vado? Absit ut dicat hoc
illa. Melius enim dolet te, quam imitatur te. Illa enim casta et
sancta femina et vere christiana, quae dolet fornicantem virum, et non
dolet propter carnem, sed dolet propter charitatem; non ideo non vult
ut facias, quia et ipsa non facit, sed quia tibi non expedit. Nam si
propterea non facit, ut tu non facias; si feceris, faciet. Si autem
Deo illud debeat, si Christo illud debeat quod tu exigis, et ideo
reddat, quia jubet ille; etsi fornicatur vir, castitatem femina illa
Deo exhibet. Christus enim loquitur in cordibus bonarum feminarum,
loquitur intus ubi non audit vir, quia nec dignus est, si talis est:
loquitur ergo ille interius, et dicit, et filiam suam consolatur
hujusmodi verbis: De injuriis viri tui torqueris, quid tibi enim
fecit? Dole; sed ipsum noli imitari, ut male facias, sed ipse te
imitetur in bono. Nam in eo quod male facit, noli eum putare caput
tuum, sed me Deum tuum. Nam si et in eo quod male facit caput est,
et secuturum est corpus caput suum; eunt ambo per praeceps. Ut autem
non sequatur malum caput suum, teneat se ad caput Ecclesiae
Christum: huic debens castitatem suam, huic deferens honorem suum,
absens sit vir, praesens sit vir, non peccat illa; quia nunquam est
absens, cui debet ut non peccet.
12. Haec ergo, fratres mei, facite, ut possitis concordare cum
adversario. Nec amara sunt quae dico; aut si amara sunt, curant.
Potio ista si amara est, accipiatur: quia in periculo sunt viscera,
amara est, bibatur. Melius est modica amaritudo in faucibus, quam
aeternum tormentum in visceribus. Mutate ergo vos. Quicumque non
faciebatis hoc bonum castitatis, jam facite. Nolite dicere: Non
potest fieri. Foedum est, fratres mei, turpe est, ut vir dicat non
posse fieri quod facit femina. Scelus est, ut vir dicat: Non
possum. Quod potest femina, vir non potest? Quid enim, illa carnem
non portat? Prior a serpente decepta est. Castae uxores vestrae
ostendunt vobis fieri posse quod non vultis facere, et dicitis fieri
non posse! Sed forte dices, ideo illam facilius facere posse, quia
multa illi custodia est, legis praeceptum, diligentia maritalis,
terror etiam legum publicarum; est etiam verecundiae et pudoris illius
magnum munimentum. Multae custodiae faciunt feminam castiorem, virum
castum faciat ipsa virilitas. Nam ideo mulieri major custodia, quia
major infirmitas. Illa erubescit viro, tu non erubescis Christo?
Tu liberior, quia fortior: quia facile vincis, ideo tibi commissus
es. Super illam et diligentia viri, et terror legum, et consuetudo
morum, et verecundia major: et Deus super te, tantum Deus.
Invenis enim facile pares viros, quibus non timeas erubescere, quia
faciunt illud multi. Et tanta est perversitas generis humani, ut
aliquando metuendum sit ne castus erubescat inter impudicos. Ideo non
cesso tangere quintam istam chordam, propter ipsam perversam
consuetudinem et labem totius, ut dixi, generis humani. Si quis
inter vos faciat homicidium, quod avertat Deus, pellere illum vultis
de patria, et continuo, si fieri potest, excludere. Si quis faciat
furtum, odistis illum, nec videre vultis. Si quis dicat falsum
testimonium, abominamini, nec vobis homo videtur. Si quis
concupiscat alienas res, raptor et injustus deputatur. Si quis
volutatur eum ancillis suis, amatur, blande accipitur; convertuntur
vulnera in joca. Si quis autem existat qui dicat se castum, non
facere adulterium, notum autem sit quod non faciat; erubescit accedere
ad illos non sui similes, ne insultent, ne irrideant, ne dicant non
esse virum. Ad hoc delapsa est humana perversitas, ut vir habeatur
victus a libidine, et vir non habeatur victor libidinis. Triumphantes
exsultant, et non sunt viri: jacent prostrati, et viri sunt? Si
spectares, ille tibi videretur fortior, qui jaceret sub bestia, quam
qui perimeret bestiam?
13. Sed quia dissimulatis a pugna interiore, et delectant vos
pugnae exteriores, ideo non vultis pertinere ad canticum novum; ubi
dicitur, Qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum
(Psal. CXLIII, 1). Est enim bellum quod secum agit homo,
dimicans contra concupiscentias malas, frenans avaritiam, elidens
superbiam, suffocans ambitionem, trucidans libidinem. Has pugnas
facis in occulto, et non vinceris in aperto. Ad hoc docentur manus
vestrae ad praelium, et digiti vestri ad bellum. Non est hoc in
spectaculis vestris. In illis spectaculis non id est venator, quod
citharista; aliud agit venator, aliud citharista: in spectaculo Dei
unum est. Tange easdem decem chordas, et feras occides, utrumque
simul facis. Tangis primam chordam, qua unus colitur Deus; cecidit
bestia superstitionis. Tangis secundam, qua non accipis nomen Domini
Dei tui in vanum; cecidit bestia erroris nefandarum haeresum, quae id
putaverunt. Tangis tertiam chordam, ubi pro spe futurae quietis facis
quidquid facis; interficitur crudelior caeteris bestiis amor saeculi
hujus. Propter amorem enim saeculi hujus laborant homines in omnibus
negotiis: tu autem in omnibus bonis operibus tuis labora, non propter
amorem saeculi hujus, sed propter sempiternam requiem quam promittit
Deus. Vide quomodo utrumque simul facis, et chordas tangis, et
bestias occidis, id est, et citharista es et venator. Non vos
delectant talia spectacula, ubi non promeremur oculos editoris, sed
oculos Redemptoris? Honora patrem tuum et matrem tuam: tangis
quartam chordam, ut honorem parentibus deferas; cecidit bestia
impietatis. Non moechaberis: tangis quintam chordam; cecidit bestia
libidinis. Non occides: tangis sextam chordam; cecidit bestia
crudelitatis. Non furtum facies: tangis septimam chordam; cecidit
bestia rapacitatis. Non falsum testimonium dices: tangis octavam
chordam; cecidit bestia falsitatis. Non concupisces uxorem proximi
tui: tangis nonam chordam; cecidit bestia adulterinae cogitationis.
Aliud est enim non facere aliquid tale praeter uxorem, aliud non
appetere alienam uxorem. Ideo duo praecepta sunt, Non moechaberis,
et, Non concupisces uxorem proximi tui. Non concupisces rem proximi
tui: tangis decimam chordam; cecidit bestia cupiditatis. Ita
cadentibus omnibus bestiis securus et innocens in Dei dilectione et
humana societate versaris. Tangens chordas decem, quot bestias
occidis? Nam multa capita sunt sub istis capitibus. In singulis
chordis non singulas bestias, sed greges interficis bestiarum. Sic
ergo canticum novum cum amore, non cum timore cantabis.
14. Noli dicere tibi, quando forte luxurianter aliquid vis agere:
Uxorem non habeo, facio quod volo; non enim post uxorem meam pecco.
Jam nosti pretium tuum, jam nosti quo accedis, quid manduces, quid
bibas; imo quem manduces, quem bibas. Abstine te a fornicationibus.
Ne forte mihi dicas: Ad fornicem vado, ad meretricem pergo, ad
prostitutam eo: nec illud praeceptum violo, quo dictum est, Non
moechaberis; quia uxorem nondum habeo, nec post illam aliquid facio:
nec illud praeceptum violo, ubi dictum est, Non concupisces uxorem
proximi tui. Qui ad publicam vado, in quod praeceptum incurro? Non
invenimus chordam, quam tangamus? non invenimus chordam? Quo nervo
ligemus fugitivum istum? Non fugiat, habet unde ligetur: sed amet,
et non erit ligamentum, sed ornamentum. Non enim ligamentum, sed
ornamentum in ipsis decem chordis invenimus. Decem enim praecepta ad
duo illa referuntur, sicuti audivimus, ut diligamus Deum et
proximum: et duo illa ad unum illud. Unum est autem, Quod tibi
fieri non vis, alii ne feceris (Tob. IV, 16). Ibi
continentur decem, ibi continentur duo.
15. Sed dicis: Furtum si faciam, id facio quod pati nolo: si
occidam, id facio quod ab altero pati nolo: si parentibus meis honorem
non deferam, quando volo ut deferatur mihi a filiis meis, id facio
quod pati nolo: si sim moechus et aliquid tale moliar, id facio quod
pati nolo; nam si quis interrogetur, dicit, Nolo ut uxor mea tale
aliquid faciat: si concupisco uxorem proximi mei, nolo quisquam
concupiscat meam; id facio quod pati nolo: si concupisco rem proximi
mei, nolo ut auferatur mea; id facio quod pati nolo: cum vero ad
meretricem eo, cui facio quod pati nolo? Quod gravius est, ipsi
Deo. Intelligat Sanctitas vestra. Etenim, Quod fieri tibi non
vis, alii ne feceris, ad duo praecepta pertinet. Quomodo pertinet ad
duo praecepta? Si homini non feceris quod pati non vis ab homine, ad
proximi praeceptum pertinet, ad dilectionem proximi, ad septem
chordas: si autem quod non vis pati ab homine, ipsi Deo vis facere,
quid est hoc? non facis alteri quod pati non vis? Charior tibi factus
est homo quam Deus? Ergo quomodo, inquit, facio ipsi Deo?
Corrumpis te ipsum. Et unde injuriam facio Deo, quia corrumpo me
ipsum? Unde facit tibi injuriam, qui voluerit forte lapidare tuam
tabulam pictam, in qua tabula imago tua est in domo tua inaniter posita
ad vanum honorem tuum, nec sentiens, nec loquens, nec videns? Si
quis illam lapidet, nonne in te id contumelia est? Cum vero imaginem
Dei, quod es tu, corrumpis in te per fornicationes et per
diffluentias libidinis; attendis quia ad nullius uxorem accessisti,
attendis quia post uxorem tuam nihil fecisti, quia uxorem non habes;
et non attendis per libidines et illicitas fornicationes cujus imaginem
violasti? Postremo Deus qui scit quid tibi utile sit, qui vere sic
suos servos gubernat ad utilitatem illorum, non ad suam; non enim
indiget servis quasi ad adjutorium, sed tu indiges Domini auxilio:
ipse ergo Dominus qui scit quid tibi sit utile, uxorem concessit,
nihil amplius. Hoc jussit, hoc praecepit, ne per illicitas
voluptates corruat templum ejus, quod esse coepisti. Numquid hoc ego
dico? Apostolum audite: Nescitis quia templum Dei estis, et
Spiritus Dei habitat in vobis? Hoc dicit Christianis, hoc dicit
fidelibus: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei
habitat in vobis? Si quis templum Dei corruperit, corrumpet illum
Deus (I Cor. III, 16, 17)? Videtis quomodo minatur?
Non vis corrumpi domum tuam, quare corrumpis domum Dei? Certe facis
alicui quod pati non vis. Non est ergo qua evadatur: tenetur ille,
qui se teneri non putabat. Omnia enim peccata hominum, aut ad
corruptelam pertinent flagitiorum, aut ad facinora nocendi. Quia Deo
nocere non potes in facinoribus, in flagitiis eum offendis, in
corruptelis eum offendis, in te illi facis injuriam. Facis enim
injuriam gratiae ipsius, domui ipsius.
16. Servum si haberes, velles ut serviret tibi servus tuus: servi
tu meliori Domino Deo tuo. Servum tuum non tu fecisti, et te et
servum tuum ille fecit: vis ut tibi serviat cum quo factus es, et non
vis servire ei a quo factus es? Ergo cum vis ut serviat tibi servus
tuus homo, et tu non vis servire Domino Deo tuo, facis Deo quod tu
pati non vis. Ergo illud unum praeceptum continet duo, illa duo
continent decem, illa decem continent omnia. Cantate ergo in
psalterio decem chordarum canticum novum. Ut autem cantetis canticum
novum, estote homines novi. Diligite justitiam: habet pulchritudinem
suam. Ideo non vultis illam videre, quia aliud amatis. Nam si aliud
non amaretis, eam utique videretis. Quare illam videtis, quando
illam exigitis? Quare laudas fidem, quando illam exigis de servo
tuo? Quam pulchra res fides! Sed tunc pulchra est, quando de servo
exigitur; tunc videtur, quando ab altero expetitur: quando de te
exigitur, non videtur. Aurum vides, fidem non vides. Sicut lucet
aurum ad oculos corporis, sic lucet fides ad oculos cordis. Aperis ad
illam oculos cordis, quando vis ut exhibeat illam tibi servus tuus.
Si tibi illam exhibuerit, laudas servum, et praedicas eum, et
dicis: Praeclarum servum habeo, magnum servum habeo, fidelem servum
habeo. Quod laudas in servo, non exhibes Domino: et eo
sceleratius, quia vis ut meliorem habeas tu servum, quam te Deus.
Jubet Deus servo tuo, ut bonus sit erga te. Quomodo jubet uxori
tuae, ut etsi tu moechaberis, non moechetur: sic jubet servo tuo, ut
etsi tu non servis Domino tuo, serviat tibi. Sed hoc totum vide ut
ad admonitionem tuam valeat, non ad perniciem tuam. Etenim servus
ille quod tibi servit indigno digne, id est, quod indigno tibi bene
servit, et fideliter servit, et pure te diligit, Deo debet, non
tibi. Justum est ergo, ut et tu attendas quia sub Domino es, ad
quem et ille attendit, ut serviat tibi. Imple ergo quod dictum est,
Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob. IV, 16). Sed
ipsum alii cum dicis, utrumque attende et proximum et Deum. Canta in
psalterio decem chordarum, canta canticum novum: concorda cum sermone
Dei, cum est tecum in via. Concorda cum adversario tuo cito, ne cum
discordia venias ante judicem. Si facis quod audis, concordasti cum
eo: si autem non facis, rixaris cum eo, et nondum composuisti
quousque facias.
17. Ut autem concordetis, abstinete vos a detestabilibus
corruptelis et a detestabilibus inquisitionibus, a mathematicis, ab
aruspicibus, a sortilegis, ab auguribus, a sacrilegiis ; abstinete
vos, quantum potestis, a nugatoriis spectaculis. Si quae
delectationes saeculi subrepunt in animam; exercete vos in
misericordia, exercete vos in eleemosynis, in jejuniis, in
orationibus. His enim purgantur quotidiana peccata, quae non possunt
nisi subrepere in animam, propter fragilitatem humanam. Noli illa
contemnere, quia minora sunt; sed time, quia plura sunt.
Attendite, fratres mei. Minuta sunt, non sunt magna. Non est
bestia quasi leo, ut uno morsu guttur frangat: sed et plerumque
bestiae minutae multae necant. Si projiciatur quisquam in locum
pulicibus plenum, numquid non moritur ibi? Non sunt quidem majores:
sed infirma est natura humana, quae etiam minutissimis bestiis interimi
potest. Sic et modica peccata: attenditis quia modica sunt; cavete,
quia plura sunt. Quam minutissima sunt grana arenae: si arenae
amplius in navem mittatur, mergit illam ut pereat. Quam minutae sunt
guttae pluviae: nonne flumina implent, et domos dejiciunt? Ergo ista
nolite contemnere. Sed dicturi estis: Et quis potest sine istis?
Ne hoc diceres (quia vere nemo potest ), Deus misericors videns
nostram fragilitatem, posuit contra remedia. Quae sunt remedia?
Eleemosynarum, jejuniorum, orationum: ipsa sunt tria. Ut autem
verum dicas in oratione, perfectae implendae sunt eleemosynae. Quae
sunt perfectae eleemosynae? Ut ex quo tibi abundat, des ei qui non
habet; et cum te laedit aliquis, ignoscas illi.
18. Sed ne putetis, fratres, quia facienda sunt quotidie
adulteria, et eleemosynis quotidianis mundanda sunt. Ad illa majora
scelera non sufficiunt quotidianae eleemosynae, ut ea mundent. Aliud
est ubi mutes vitam, aliud est ubi toleres vitam. Illa mutanda est :
si moechus eras, noli esse moechus: si fornicator eras, noli
fornicari: si homicida, noli esse homicida: si ibas ad mathematicum
et ad caeteras pestes sacrilegas, jam desine. Arbitraris haec, nisi
fieri desinant, quotidianis eleemosynis posse mundari? Illa dico
quotidiana peccata, quae aut per linguam facile committuntur, ut est
verbum durum, aut cum labitur aliquis in risum immoderatum, aut in
hujusmodi nugas quotidianas. In ipsis concessis peccata sunt. Cum
ipsa uxore si exceditur concumbendi modus procreandis liberis debitus,
jam peccatum est. Ad hoc etenim ducitur uxor: nam id etiam tabulae
indicant, ubi scribitur, Liberorum procreandorum causa. Quando tu
uti uxore amplius quam necessitas procreandorum liberorum cogit,
volueris, jam peccatum est: et ipsa talia peccata quotidianae
eleemosynae mundant. In ipsis alimentis, quae utique concessa sunt,
si forte excedis modum, et amplius accipis quam necesse est, peccas.
Quotidiana sunt ista quae dico: sed tamen peccata sunt; et non sunt
levia, quia plura. Quia vero quotidiana et plurima, timenda est
ruina multitudinis, etsi non magnitudinis. Talia peccata dicimus,
fratres, quotidianis eleemosynis posse mundari. Sed facite
eleemosynas, et nolite cessare. Attendite vitam vestram quotidianam
ipsis peccatis scaturientem, minutis ipsis dico.
19. Et cum facis eleemosynam, non superbe facias, nec sic ores
quemadmodum ille Pharisaeus. Sed tamen quid ibi dixit? Jejuno bis
in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo (Luc. XVIII,
12). Et nondum fusus erat sanguis Domini. Tantum pro nobis
pretium accepimus, et saltem nec tantum erogamus, quantum
Pharisaeus. Et habes alio loco aperte dicentem Dominum, Nisi
abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non
intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20). Ergo illi dant
decimas; tu si centesimam dederis, aliquid magnum te fecisse
gloriaris. Attendis enim quid alius non faciat, non quid te jubeat
Deus facere. Metiris te de comparatione pejoris, non de jussione
melioris. Non quia ille nihil facit, ideo tu magnum aliquid facis:
sed quia gaudetur ad quaedam minima opera vestra (quia tanta est
sterilitas vestra, ut ad modica gaudeatur), quasi securi vobis
blandimini de minimis granis eleemosynarum, et acervos obliviscimini
peccatorum. Protulisti forte nescio quid parvum, quod alius aut non
habuit, aut non protulit cum haberet. Noli attendere post te quis non
faciat, sed quid te jubeat Deus facere. Postremo, quare in istis
affectionibus saecularibus non vobis sufficiunt quos praecessistis, sed
vultis esse divites, aequales ditioribus vobis? Non attenditis
quantos pauperiores transcenditis: vincere vultis ditiores. Sed in
eleemosynis habetur modus. Hic dicitur, Jam usquequo facio? et
illic non dicitur, Quantis divitibus ditior sum? Non attenduntur
egestates innumerabilium mendicorum, non respiciuntur posteriores
multitudines pauperum: sed paucitas praecedentium divitum ante oculos
ponitur. Cur in opere bono non attenditur ille Zacchaeus, qui
dimidium rerum suarum dedit pauperibus (Luc. XIX, 8). Sed
optare cogimur. ut attendatur saltem ille Pharisaeus, qui omnium quae
possidebat decimas dabat.
20. Noli parcere thesauris caducis, thesauris vanis. Noli sub
imagine pietatis augere pecuniam. Filiis meis servo: magna
excusatio, Filiis meis servo. Videamus: servat tibi pater tuus,
servas tu filiis tuis, filii tui filiis suis, et sic per omnes, et
nullus facturus est praecepta Dei. Quare non illi potius impendis
omnia, qui te fecit ex nihilo? Qui te fecit, ipse te pascit ex his
quae fecit, ipse pascit et filios tuos. Neque enim melius committis
filios tuos patrimonio tuo, quam Creatori tuo. Et mentiuntur quidem
homines. Mala est avaritia: palliare se volunt nomine pietatis, et
dealbare, ut quasi propter filios videantur servare homines, quod
propter avaritiam servant. Nam ut noveritis quia sic plerumque
contingit, dicitur de quoquam: Quare non facit eleemosynam? Quia
servat filiis suis. Contingit ut amittat unum: si propter filios
servabat, mittat post illum partem suam. Quare illam tenet in
sacculo, et illum relinquit ab animo? Redde illi quod suum est,
redde quod illi servabas. Mortuus est, inquit. Sed praecessit ad
Deum, pars ipsius pauperibus debetur; illi debetur, ad quem
perrexit; Christo debetur, ad ipsum enim perrexit: et ipse dixit,
Qui uni ex minimis istis fecit, mihi fecit; et qui uni ex minimis
istis non fecit, mihi non fecit (Matth. XXV, 40, 45).
Sed quid dicis? Servo fratribus ipsius. Si viveret ille, non erat
cum suis fratribus divisurus? O fides mortua! Mortuus est enim
filius tuus? Quidquid dicas, mortuo debes quod vivo servabas.
Mortuus est filius meus, sed tamen partem filii mei servo fratribus
ipsius. Sic credis quia mortuus est? Si pro illo Christus mortuus
non est, mortuus est ipse: si autem est in te fides, vivit filius
tuus. Vivit prorsus; non decessit, sed praecessit. Qua fronte
venturus es ad filium tuum qui praecessit, cui praecedenti non mittis
partem suam in coelum? An non potest mitti in coelum? Potest
prorsus. Audi ipsum Dominum dicentem, Thesaurizate vobis thesauros
in coelo (Id. VI, 20). Si ergo ille thesaurus melius
custoditur in coelo, numquid tunc non mittendus est filio, quando si
missus fuerit, non peribit? Tenebitur hic ubi potest perire, non
mittitur illuc ubi Christus est custos? Certe ea quae hic tenes, et
non vis mittere post filium tuum, quibus commendas? Actoribus tuis
commendas illius partem qui praecessit, et Christo non commendas ad
quem praecessit? An idoneus est tibi procurator tuus, minus idoneus
Christus?
21. Videtis, fratres, quia mendacium est quod dicunt homines,
Filiis meis servo. Mendacium est, fratres mei, mendacium est:
avari sunt homines. Vel sic certe cogantur confiteri quod nolunt, cum
erubescunt tacere quod sunt: fundant, vomant in confessione quod
portant. Pectus premitur crapula iniquitatis; evomat eam confessio:
sed non canino more redeatur ad vomitum. Estote christiani. Valde
parum est vocari christianos. Quanta donatis histrionibus? quanta
donatis venatoribus? quanta turpibus personis? Donatis eis qui vos
occidunt. Per ipsas enim exhibitiones voluptatum interficiunt animas
vestras: et insanitis quis plus donet. Si insaniretis quis plus
servet, non essetis ferendi. Quis plus servet insanire, avaritiae
est: quis plus donet insanire, profusionis est. Nec avarum te
Deus, nec profusum vult. Collocare te vult quae habes, non
projicere. Certatis quis vincat in pejus, non datis quis sit pejor.
Et dicitis: Christiani sumus. Ad favorem populi projicitis res
vestras, contra jussa Christi tenetis res vestras. Ecce non jubet
Christus, rogat Christus, eget Christus. Esurivi, dicit
Christus, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 42).
Egere voluit propter te, ut haberes ubi seminares terrena quae dedit,
et meteres vitam aeternam. Nolite pigri esse et male securi. Mores
emendate, peccata redimite. Et cum haec feceritis, Deo gratias
agite, a quo accepistis bene vivere. Et sic ei gratias agite, ut non
insultetis his qui nondum bene vivunt; sed eos ipsos moribus vestris
hortemini. Haec faciendo, habetis perfectam, quantum in hac vita
potest, justitiam. Conversantes in bonis operibus, in orationibus,
in jejuniis, in eleemosynis propter minuta peccata, et abstinendo vos
ab illis magnis peccatis, concordatis cum adversario: et securi
dicitis in oratione, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris (Id. VI. 12). Habetis enim
quod quotidie vobis dimittatur, qui habetis quod quotidie dimittatis.
Sic ambulando securi in via non timebitis latrocinia diaboli: quia
Christus viam et stratam magnam se ipsum fecit, per quam ducit ad
patriam. Omnis ibi securitas, omnis quies: ubi et ipsa misericordiae
opera cessabunt, quia nulla ibi erit indigentia miserorum. Erit ergo
illic sabbatum sabbatorum; ut quod hic desideramus, ibi inveniamus.
Amen.
|
|