|
1. Convivium dominicum duplex: aliud hic, fidelium; aliud in
coelis, beatorum. Nuptias filii regis ejusque convivium norunt omnes
fideles, et apparatus mensae dominicae omnium est voluntati
propositus. Interest autem quomodo quis accedat, cum accedere non
vetatur. Scripturae quippe sanctae docent nos dominica duo esse
convivia; unum quo veniunt boni et mali, alterum quo non accedunt
mali. Ergo convivium Domini, unde modo cum Evangelium legeretur
audivimus, habet utique bonos et malos. Omnes qui ab hoc convivio
excusaverunt, mali sunt: sed non omnes qui intraverunt, boni sunt.
Alloquor ergo vos, qui in hoc convivio boni discumbitis, quicumque
attenditis quod dictum est, Qui manducat et bibit indigne, judicium
sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Omnes qui tales
estis, alloquor vos, ut foris non quaeratis bonos, intus toleretis
malos.
2. Justi omnes hac in vita et mali sunt et boni. Non dubito audire
velle Charitatem vestram, quinam isti sunt, de quibus alloquens
disputavi, ut foris non quaerant bonos, intus tolerent malos. Si
omnes mali sunt intus, quos sum allocutus? Si autem omnes boni sunt
intus, quos monui ut tolerent malos? Prius ergo adjuvante Domino,
de hac quaestione ut possumus, exeamus. Bonum si perfecte liquidoque
perpendas, nemo bonus nisi unus Deus. Habes apertissime Dominum
dicentem, Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus
(Matth. XIX, 17). Quomodo ergo nuptiae illae habent bonos et
malos, si nemo bonus nisi unus Deus? Primo scire debetis, secundum
quemdam modum omnes nos esse malos. Prorsus secundum quemdam modum
omnes mali sumus: secundum autem quemdam modum, non omnes boni sumus.
Possumus enim nos Apostolis comparare? quibus ipse Dominus ait, Si
ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris. Si
consideremus Scripturas, unus ibi erat malus inter duodecim
Apostolos, propter quem Dominus ait quodam loco, Et vos mundi
estis, sed non omnes (Joan. XIII, 10). Allocutus tamen in
commune omnes ait, Si vos cum sitis mali. Audivit hoc Petrus,
audivit Joannes, audivit Andraeas, audierunt caeteri omnes undecim
Apostoli. Quid audierunt? Vos cum sitis mali, nostis bona data
dare filiis vestris: quanto magis Pater vester qui in coelis est,
dabit bona petentibus se (Matth. VII, 11)? Audito quod mali
essent, desperaverunt: audito quod Deus in coelis esset pater
ipsorum, respiraverunt. Cum sitis, inquit, mali: quid ergo debetur
malis, nisi supplicium? Quanto magis, inquit, Pater vester, qui
in coelis est? quid debetur filiis, nisi praemium? In nomine
malorum, metus poenarum: in nomine filiorum, spes haeredum.
3. Mali a convivio exclusi, quinam intelligendi. Secundum quid
ergo mali erant iidem ipsi, qui secundum aliquid boni erant. Quibus
enim dictum est, Cum sitis mali, nostis bona data dare filiis
vestris; continuo subjectum, Quanto magis Pater vester qui in coelis
est? Pater ergo malorum, sed non relinquendorum; quia medicus
sanandorum. Secundum ergo quemdam modum mali erant. Et tamen illi
convivae patrisfamilias in regis nuptiis, puto quia non erant de illo
numero, de quibus dictum est, Invitaverunt bonos et malos; ut in
numero malorum deputentur, quos audivimus exclusos in illo, qui
inventus est non habere vestem nuptialem. Secundum quid, inquam,
mali erant qui boni erant: secundum quid boni erant qui mali erant.
Audi Joannem secundum quid mali erant: Si dixerimus quia non habemus
peccatum, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ecce
secundum quid mali erant: quia habebant peccatum. Secundum quid boni
erant? Si confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus,
qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate (I
Joan. I, 8, 9). Si ergo dixerimus, secundum hanc
expositionem, quam audistis me de sanctis Scripturis, ut arbitror,
protulisse, eosdem homines et bonos esse secundum quemdam modum, et
malos secundum quemdam modum; si secundum hunc sensum voluerimus
accipere quod dictum est, Invitaverunt bonos et malos, id est eosdem
ipsos et bonos et malos; si hoc voluerimus accipere, non permittimur,
propter illum qui inventus est non habens vestem nuptialem, et non
utcumque projectus, ut tantum illo convivio privaretur, sed ut aeterno
in tenebrarum supplicio damnaretur.
4. Uno excluso multos exclusos significari. Sed dicit aliquis:
Quid de uno homine? quid mirum? quid magnum, si servis
patrisfamilias subrepsit unus in turba non habens vestem nuptialem?
Numquid propter illum poterat dici, Invitaverunt bonos et malos?
Intendite ergo, et intelligite, fratres mei. Unus ille unum genus
erat; nam multi erant. Respondeat hic mihi diligens auditor, et
dicat: Nolo mihi narres suspiciones tuas; probari mihi volo quia unus
ille multi erant. Aderit Dominus, probabo plane, nec longius
requiram ut possim probare. In ipsis suis verbis Deus adjuvabit me,
et quod vobis apertum sit ministrabit per me. Ecce ingressus
paterfamilias, ut inspiceret discumbentes. Videte, fratres mei,
quia non pertinuit ad servos, nisi invitare et adducere bonos et
malos: videte quia non dictum est, Consideraverunt servi
discumbentes, et ibi invenerunt hominem non habentem vestem nuptialem,
et dixerunt ei. Non hoc scriptum est. Paterfamilias inspexit,
paterfamilias invenit, paterfamilias distinxit, paterfamilias
separavit. Hoc quidem praetereundum non fuit. Aliud autem probare
suscepimus, quomodo multi essent ille unus. Intravit ergo
paterfamilias inspicere discumbentes, et invenit hominem non habentem
vestem nuptialem: et ait illi, Amice, quomodo huc venisti non habens
vestem nuptialem? At ille obmutuit. Talis enim interrogabat, cui
ille fingere nihil poterat. Vestis quippe illa in corde, non in carne
inspiciebatur: quae si desuper fuisset induta, etiam servis non
fuisset occultata. Ubi sit induenda vestis nuptialis, accipite, ubi
loquitur, Sacerdotes tui induantur justitiam (Psal. CXX, 9).
De ea veste dicit Apostolus, Si tamen induti, et non nudi
inveniamur (II Cor. V, 3). Ergo inventus est a Domino qui
servos latebat. Interrogatus obmutescit: ligatur, projicitur,
damnatur unus a multis. Domine, dixeram, quia tu admones omnes
admonere. Recolite mecum verba quae addistis, et multos fuisse unum
illum modo invenietis, modo judicabitis. Unum certe interrogaverat
Dominus, uni dixerat, Amice, quomodo huc intrasti? Unus
obmutuerat, et de ipso uno dictum fuerat, Ligate illi manus et
pedes, et mittite illum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et
stridor dentium. Quare hoc? Multi enim sunt vocati, pauci vero
electi. Quid huic manifestationi veritatis quispiam contradicat?
Mittite, inquit, illum in tenebras exteriores. Illum certe unum,
de quo dicit Dominus, Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
Ergo pauci non mittuntur foras. Certe unus erat ille, qui non
habebat vestem nuptialem. Projicite eum. Quare projicitur? Multi
enim sunt vocati, pauci vero electi. Dimittite paucos, projicite
multos. Certe unus erat. Unus omnino iste, non solum multi erant,
sed multitudine bonorum numerum superabant. Multi enim et boni: sed
in comparatione malorum pauci sunt boni. Multa frumenta nata sunt:
compara paleis, et pauca grana sunt. Iidem ipsi in se ipsis multi,
in comparatione malorum pauci. Quomodo probamus quia in se ipsis
multi? Multi ab oriente et ab occidente venient. Quo venient? Ad
illud convivium, in quod boni et mali intrant. De alio convivio
locutus adjunxit, Et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, in
regno coelorum (Matth. VIII, 11). Illud est convivium quo
non accessuri sunt mali. Hoc quod modo est digne accipiatur, ut ad
illud perveniatur. Iidem ergo multi, qui pauci: multi in se ipsis,
pauci in malorum comparatione. Ergo quid ait Dominus? Invenit
unum, et ait, Projiciantur multi, remaneant pauci. Dicere enim,
Multi vocati, pauci vero electi, nihil est aliud, quam aperte
ostendere, qui in isto convivio tales habeantur, ut ad aliud convivium
perducantur, quo nullus accedet malorum.
5. Quaenam sit vestis nuptialis. Quid ergo est? Omnes qui
acceditis ad mensam dominicam, quae hic est, nolo esse cum multis
separandis, sed cum paucis conservandis. Unde hoc poteritis?
Accipite vestem nuptialem. Expone, inquies, nobis vestem
nuptialem. Procul dubio illa vestis est, quam non habent nisi boni,
in convivio relinquendi, servandi ad convivium quo nullus malus
accedit, per Domini gratiam perducendi: ipsi habent vestem
nuptialem. Quaeramus ergo, fratres mei, inter fideles qui sunt qui
habent aliquid, quod mali non habent, et ipsa erit vestis nuptialis.
Si Sacramenta dixerimus, videtis quemadmodum sint malis bonisque
communia. Baptismus est? Sine Baptismo quidem nemo ad Deum
pervenit: sed non omnis qui habet Baptismum ad Deum pervenit. Non
ergo possum intelligere Baptismum esse vestem nuptialem, id est ipsum
sacramentum; quam vestem video in bonis, video in malis. Forte
altare est, vel quod accipitur de altari. Videmus quia multi
manducant, et judicium sibi manducant et bibunt. Quid ergo est?
Jejunatur? Jejunant et mali. Ad Ecclesiam concurritur?
Concurrunt et mali. Postremo miracula fiunt? Non solum boni faciunt
et mali, sed aliquando non faciunt boni. Ecce in vetere populo magi
Pharaonis miracula faciebant (Exod. VII et VIII),
Israelitae non faciebant: in Israelitis solus Moyses et Aaron
faciebant; caeteri non faciebant, sed videbant, timebant,
credebant. Numquid meliores magi Pharaonis miracula facientes, quam
populus Israel, qui miracula facere non valebat, et ad Deum tamen
populus pertinebat? In ipsa Ecclesia, Apostolum audi, Numquid
omnes prophetae? numquid omnes dona habent curationum? numquid omnes
linguis loquuntur (I Cor. XII, 29, 30)?
6. Vestis nuptialis charitas. Bona caetera sine charitate non
prosunt. Charitas et cupiditas in homine. Quae est ergo vestis illa
nuptialis? Haec est vestis nuptialis: Finis autem praecepti est,
Apostolus dicit, charitas de corde puro, et conscientia bona, et
fide non ficta (I Tim. I, 5). Haec est vestis nuptialis. Non
quaecumque charitas: nam plerumque videntur se diligere etiam homines
participes malae conscientiae. Qui simul latrocinia faciunt, qui
simul maleficia, qui simul histriones amant, qui simul aurigis et
venatoribus clamant, plerumque diligunt se: sed non est in eis
charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
Talis charitas vestis est nuptialis. Si linguis hominum loquar et
Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum, inquit, ut
aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Advenerunt linguae solae,
et dicitur eis, Quid huc intrastis non habentes vestem nuptialem? Si
habuero, inquit, prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem
scientiam, et habuero fidem, ita ut montes transferam, charitatem
autem non habeam, nihil sum. Ecce sunt illa miracula hominum
plerumque non habentium vestem nuptialem. Si haec, inquit, habeam
omnia, et Christum non habeam, nihil sum. Nihil, inquit, sum.
Ergo prophetia nihil est? ergo scientia sacramentorum nihil est? Non
illa nihil sunt: sed ego, si illa habeam, et charitatem non habeam,
nihil sum. Quanta bona nihil prosunt sine uno bono? Si non habeam
charitatem, si eleemosynas largior in pauperes, si ad confessionem
nominis Christi usque ad sanguinem, usque ad ignes accedo, possunt
ista fieri et amore gloriae, inania sunt. Quia ergo possunt fieri
etiam amore gloriae inania, non charitate pinguissima pietatis, etiam
ipsa commemorat, et ipsa audi: Si distribuero omnia mea in usum
pauperum, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem non
habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 1-3). Haec est
vestis nuptialis. Interrogate vos; si habetis illam, securi estis in
convivio dominico. Duae sunt in homine uno, charitas et cupiditas.
Charitas nascatur in te, si nondum nata est; et si nata est,
alatur, nutriatur, crescat. Illa vero cupiditas, et si in hac vita
exstingui penitus non potest; quia si dixerimus quod peccatum non
habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est: in quantum
autem est in nobis cupiditas, in tantum sine peccato non sumus:
charitas crescat, cupiditas decrescat; ut aliquando illa perficiatur,
hoc est charitas, cupiditas consumatur. Induite vos vestem
nuptialem: vos alloquor, qui necdum habetis. Jam intus estis, jam
ad convivium acceditis, et vestem in honorem sponsi nondum habetis:
vestra adhuc quaeritis, non quae Jesu Christi. Vestis enim
nuptialis in honore accipitur conjugationis, id est sponsi et sponsae.
Nostis sponsum: Christus est. Nostis sponsam: Ecclesia est.
Deferte nubenti, deferte ducenti. Si istis bene detuleritis qui
nubent, vos filii eritis. Ergo in hoc proficite. Diligite
Dominum, et ibi discite diligere vos: ut cum diligendo Dominum
dilexeritis vos, securi diligatis proximos sicut vos. Quando enim non
invenio se ipsum diligentem, quomodo ei permitto proximum, quem
diligat sicut se ipsum? Et quis est, inquit, qui non diligat se
ipsum? Ecce quis est: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam
(Psal. X, 6). Numquid diligit se, qui amat carnem suam, et
odit animam suam, malo suo, malo animae suae et carnis suae? Quis
autem diligit animam suam? Qui diligit Deum ex toto corde suo, et ex
tota mente sua. Jam tali committo proximum. Diligite proximos,
tanquam vos ipsos.
7. Proximus, omnis homo. Quis est, inquit, mihi proximus?
Omnis homo proximus tuus est. Nonne duos parentes habuimus omnes?
Proxima sunt sibi cujusque generis animalia, columbus columbo, pardus
pardo, aspis aspidi, pecus pecori, et non est proximus homo homini?
Recolite institutionem creaturae. Dixit Deus, protulerunt aquae;
natantia, cetos magnos, pisces, alites, similiaque protulerunt.
Numquid de una ave omnes aves? Numquid de uno vulture omnes
vultures? Numquid de uno columbo omnes columbi? Numquid de uno
colubro omnes colubri? Numquid de una aurata omnes auratae? Numquid
de una ove omnes oves? Utique simul terra genera protulit omnia.
Ventum est ad hominem, et non protulit terra hominem. Factus est
nobis unus pater: nec saltem duo, pater et mater: factus est,
inquam, nobis unus pater, nec saltem duo, pater et mater: sed de uno
patre una mater; unus de nullo, sed a Deo factus est, et una de illo
(Gen. I et II). Attendite genus nostrum: de uno fonte
manavimus; et quia ille unus in amaritudinem versus est, omnes ex
oliva oleaster facti sumus. Venit et gratia. Generavit unus ad
peccatum et ad mortem, tamen unum genus, tamen proximos sibi omnes;
tamen non solum similes, sed etiam cognatos. Venit unus contra unum:
contra unum qui sparsit, unus qui colligit. Sic contra unum qui
occidit, unus qui vivificat. Sicut enim in Adam omnes moriuntur,
sic in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Sed
quomodo de illo omnis qui nascitur, moritur: sic in Christo omnis qui
credit, vivificatur. Sed si habeat vestem nuptialem, si invitetur
servandus, non separandus.
8. Fides non quaelibet laudatur. Habete itaque charitatem, fratres
mei. Exposui vobis vestem nuptialem, exposui vobis vestem. Laudatur
fides, constat, laudatur: sed quae fides, distinguit Apostolus.
Nam quosdam gloriantes de fide, et non habentes bonos mores, objurgat
apostolus Jacobus, et dicit: Tu credis quoniam unus est Deus, et
bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II,
19). Unde laudatus est Petrus, unde dictus est beatus, recolite
mecum. Quia dixit, Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth.
XVI, 16, 17)? Ille non sonum verborum, sed affectum cordis
intendit, qui beatum pronuntiavit. Nam vultis nosse beatitudinem
Petri non in illis verbis fuisse? Haec dixerunt et daemones. Scimus
qui sis; tu es Filius Dei (Marc. I, 24). Filium Dei
confessus est Petrus: Filium Dei confessi sunt daemones.
Distingue, domine, distingue. Distinguo plane. Petrus dixit in
amore, daemones a timore. Denique ille dicit, Tecum sum usque ad
mortem (Luc. XXII, 33). Illi dicunt, Quid nobis et tibi
(Matth. XIII, 29)? Ergo qui venisti ad convivium, noli de
sola fide gloriari. Distingue et ipsam fidem, et tunc in te
agnoscitur vestis nuptialis. Distinguat Apostolus, doceat nos:
Neque circumcisio, inquit, aliquid valet, neque praeputium, sed
fides. Dic quae: numquid non et daemones credunt et contremiscunt?
Dico, inquit, audi, distinguo, modo distinguo: Sed fides, quae
per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Quae ergo fides?
qualis fides? Quae per dilectionem operatur. Omnem, inquit,
scientiam si habeam, et omnem fidem, ita ut montes transferam,
charitatem autem non habeam, nihil sum. Habete fidem cum dilectione:
nam dilectionem non potestis habere sine fide. Hoc moneo, hoc
exhortor, hoc in nomine Domini doceo Charitatem vestram, ut habeatis
fidem cum dilectione: quia potestis habere fidem sine dilectione. Nam
non vos exhortor ut habeatis fidem, sed charitatem. Non potestis enim
habere charitatem sine fide; charitatem enim dico Dei et proximi:
unde potest ista esse sine fide? Quomodo amat Deum, qui non credit
in Deum? Quomodo amat Deum stultus, qui dicit in corde suo, Non
est Deus (Psal. XIII, 1)? Potest fieri ut credas venisse
Christum, et non diligas Christum. Non potest autem fieri ut
diligas Christum, et non dicas venisse Christum.
9. Charitas ad inimicos extendi debet. Oratio contra inimicos
quaenam illicita, quaenam licita. Ergo habete fidem cum dilectione.
Ista est vestis nuptialis. Amate invicem, qui Christum diligitis:
amate amicos, amate inimicos. Non sit vobis durum. Quid ergo
perditis, ubi multum acquiritis? Quid pro magno rogas Deum, ut
moriatur inimicus tuus? Non est vestis ista nuptialis. Attende ipsum
sponsum in cruce pro te pendentem, et pro suis inimicis Patrem
rogantem: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt
(Luc. XXIII, 34). Vidisti sponsum ista dicentem, vide et
amicum sponsi cum veste nuptiali invitatum. Benedictum Stephanum
attendite, quomodo increpat Judaeos, tanquam saevus, tanquam
iratus: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos
restitistis Spiritui sancto. Quem Prophetarum non occiderunt patres
vestri? Audisti quomodo lingua saeviat. Adhuc tu paratus es dicere
in quemlibet, atque utinam in eum dicas, qui Deum offenderit, non
qui te. Offendit Deum et non increpas; offendit te, clamas: ubi
est vestis illa nuptialis? Audistis ergo quomodo saevierit
Stephanus: audite quomodo dilexerit. Offendit eos quos increpabat,
lapidatus est ab eis. Et cum undique furentium manibus, et lapidum
ictibus premeretur et tunderetur, prius ait: Domine Jesu Christe,
accipe spiritum meum. Deinde posteaquam pro se stans oravit, pro
illis qui lapidabant eum, genu fixit, et dixit: Domine, ne statuas
eis hoc delictum: ego moriar in carne, non illi in corde. Et hoc
dicto obdormivit (Act. VII, 51-59). Post haec verba nihil
addidit: dixit, et abiit; novissima ejus oratio pro inimicis fuit.
Discite habere vestem nuptialem. Ita et tu fige genua, et collide
frontem in terra, et accessurus ad mensam Domini, ad convivium
sanctarum Scripturarum, noli dicere, Si moriatur inimicus:
Domine, si quid a te merui, occide inimicum meum. Quod si forte
dicis, non times ne tibi respondeat: Si occidere vellem inimicum
tuum, te prius occiderem? An gloriaris, quia modo invitatus
venisti? Cogita, paululum ante quid fuisti. Nonne me blasphemasti?
nonne me irrisisti? nonne nomen meum de terra delere voluisti? sed
plaudis tibi, quia invitatus venisti. Si te occidissem inimicum,
quem facerem amicum? Quid male orando doces me, quod non feci in te?
Imo ego, dicit tibi Deus, doceam te, ut imiteris me. In cruce
pendens dixi, Ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Docui hoc
militem meum. Esto tiro meus contra diabolum. Aliter invicte nullo
modo pugnabis, nisi pro tuis inimicis oraveris. Dic plane, dic etiam
hoc, dic ut inimicum tuum persequaris: sed scienter dic; distingue
quod dicis. Ecce homo est inimicus tuus: responde mihi, quid in illo
inimicetur tibi; numquid hoc quod homo est, inimicatur tibi? Non.
Sed quid? Quod malus est. Quod homo est, quod ego feci, non tibi
inimicatur. Dicit tibi: Ego hominem feci non malum: factus est
malus per inobedientiam, qui potius zabulo obedivit, quam Deo. Quod
ipse fecit, hoc tibi inimicatur: unde malus, tibi inimicus est; non
unde homo est. Audio enim hominem, et malum: unum nomen est
naturae, alterum culpae: sano culpam, et servo naturam. Hoc tibi
dicit Deus tuus: Et ecce vindico te, occido inimicum tuum; de illo
tollo quod malus est, servo quod homo est: numquid si fecero illum
hominem bonum, non occidi inimicum tuum, et feci amicum tuum? Sic
roga quod rogas, ut non homines pereant, sed ipsae inimicitiae
pereant. Si autem hoc oras, ut homo moriatur; malus oras contra
malum: et cum dicis, Occide malum; respondet tibi, Quem vestrum.
10. Extendenda dilectio, ut omnes rapiat ad Deum. Extendite ergo
dilectionem, non usque ad conjuges et filios vestros. Ista dilectio
etiam in pecoribus et passeribus invenitur. Scitis istos passeres et
hirundines quemadmodum diligant conjuges, simul ova foveant, simul
pullos nutriant, grata quadam et naturali bonitate, nulla cogitata
mercede. Non enim dicit passer: Nutriam filios meos, ut cum
senuero, pascant me. Nihil horum cogitat: gratis amat, gratis
pascit; affectum parentis exhibet, retributionem non requirit. Et
nos, novi, scio, sic amatis filios vestros. Non enim debent filii
parentibus thesaurizare, sed parentes filiis (II Cor. XII,
14). Hinc etiam multi excitatis avaritiam vestram, quia filiis
vestris acquiritis, eisque servatis. Sed extendite dilectionem,
crescat ista dilectio: amare autem filios et conjuges, nondum vestis
illa nuptialis est. Habete fidem ad Deum. Prius diligite Deum.
Extendite ad Deum; et quos poteritis, rapite ad Deum. Inimicus
est: rapiatur ad Deum. Filius est, uxor est, servus est: rapiatur
ad Deum. Peregrinus est: rapiatur ad Deum. Inimicus est:
rapiatur ad Deum. Rape, rape inimicum: rapiendo non erit inimicus.
Sic proficiatur, sic charitas nutriatur, ut nutrita perficiatur:
sic vestis nuptialis induatur: sic imago Dei, ad quam creati sumus,
proficiendo resculpatur. Peccando enim obsolefacta erat, attrita
erat. Unde attrita? unde obsolefacta? Cum fricatur ad terram.
Quid est, ad terram fricatur? Terrenis cupiditatibus teritur.
Quanquam enim in imagine ambulet homo, tamen vane conturbatur
(Psal. XXXVIII, 7). Veritas quaeritur in Dei imagine,
non vanitas. Amando enim veritatem imago illa, ad quam creati sumus,
resculpatur, et proprius nummus Caesari nostro reddatur. Sic enim ex
responsione Domini audistis, tentantibus Judaeis dicentem Dominum,
Quid me tentatis, hypocritae? Ostendite mihi numisma census, id
est, expressionem imaginis et superscriptionem. Ostendite mihi quid
solvitis, quid paratis, quid a vobis exigitur; ostendite mihi.
Ostenderunt illi denarium: et quaesivit cujus haberet imaginem et
superscriptionem. Responderunt, Caesaris (Matth. XXII,
18-21). Caesar iste et imaginem suam quaerit. Caesar non vult
sibi perire quod jussit, et Deus non vult perire quod fecit.
Caesar, fratres mei, non fecit nummum: monetarii faciunt;
artificibus jubetur, suis ministris imperavit. Imago exprimebatur in
nummo: in nummo est imago Caesaris. Et tamen quod alii impresserunt
quaeritur: ille thesaurizat, ille non vult sibi negari. Moneta
Christi homo est. Ibi imago Christi, ibi nomen Christi, munus
Christi, et officia Christi.
|
|