|
1. Christum esse Messiam probatur contra Judaeos. Interrogati
Judaei, sicut nunc ex Evangelio, cum recitaretur, audivimus,
quomodo esset Dominus noster Jesus Christus filius David, quem
Dominum suum dixerit ipse David, respondere non potuerunt. Hoc enim
in Domino noverant, quod videbant. Apparebat enim eis filius
hominis: occultus autem erat Filius Dei. Hinc est quod eum et
superari posse crediderunt, et ligno suspensum irriserunt, dicentes:
Si Filius Dei est, descendat de cruce, et credimus in eum
(Matth. XXVII, 40, 42). Aliud videbant, aliud non
cognoscebant. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae
crucifixissent (I Cor. II, 8). Sciebant tamen Christum
filium David. Nam etiam nunc ipsum sperant esse venturum. Latet eos
quod venerit, sed volentes latet. Neque enim si pendentem non
agnoverunt, et regnantem agnoscere non debuerunt. In cujus enim
nomine vocantur et benedicuntur omnes gentes, nisi in ejus quem putant
Christum non fuisse? Ipse enim filius David, utique ex semine
David secundum carnem, filius est Abraham. Si autem dictum est ad
Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII,
17), et vident jam in Christo nostro benedici omnes gentes; quid
exspectant quod jam venit, et non timent quod venturum est? Lapidem
enim se dixit ipse Dominus noster Jesus Christus, prophetico ad se
asserendum utens testimonio. Lapidem autem talem, ut si quis in eum
offenderit, conquassetur; super quem autem lapis ille venerit,
conterat eum (Luc. XX, 17, 18). Quando enim in eum
offenditur, humilis jacet: jacendo humilis quassat offendentem,
veniendo excelsus conterit superbientem. Jam ergo Judaei illa
offensione quassati sunt: restat ut ejus praeclaro adventu etiam
conterantur, nisi forte cum vivunt, agnoverint, ne moriantur.
Patiens enim est Deus, et illos quotidie invitat ad fidem.
2. Idem tractatur argumentum. Sed cum Judaei respondere non
possent Domino proponenti quaestionem et dicenti, cujus filium
dicerent Christum; atque illi responderent, Filium David: addendo
et proponendo, Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum,
dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec
ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo David, inquit, in
spiritu dicit eum Dominum, quomodo est filius ejus? Non dixit, Non
est filius ejus; sed, Quomodo est filius ejus? Quomodo cum dicit,
verbum quaerentis est, non negantis: tanquam si hoc eis diceret,
Bene quidem dicitis Christum filium David, sed ipse David Dominum
eum dicit; quem dicit ille Dominum, quomodo est filius? Dicerent
Judaei, si intructi essent fide Christiana, quam nos tenemus; si
contra Evangelium corda non clauderent, si vitam spiritualem in se
habere voluissent, responderent instructi ecclesiastica fide huic
quaestioni, et dicerent, Quoniam in principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: ecce quomodo est
Dominus David. Sed quia Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis (Joan. I, 1, 14); ecce quomodo est filius David. Sod
nescientes obmutuerunt, nec ore saltem clauso aures aperuerunt, ut
quod respondere non potuerunt interrogati, nossent edocti.
3. Incarnati Verbi mysterium dignis aperitur. Amare Deum gratis
pietas est. Sed quia magnum est nosse mysterium, quomodo sit Dominus
David et filius David: quomodo sit una persona homo et Deus:
quomodo sit in forma hominis minor Patre, in forma Dei aequalis
Patri: quomodo iterum dicit, et, Pater major me est (Joan.
XIV, 28); et, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30):
quia magnum est sacramentum, ut capi possit, mores informandi sunt.
Indignis enim clausum est, promerentibus aperitur. Nec lapides, nec
vectes, nec pugni, nec calces sunt quibus pulsamus ad Dominum. Vita
pulsat, vitae aperitur. Corde petitur, corde quaeritur, corde
pulsatur, cordi aperitur. Cor autem hoc quod recte petit, recte
pulsat et quaerit, pium esse debet. Primo amare Deum gratis; haec
est enim pietas: nec sibi extra illum ponere mercedem, quam exspectet
ex illo. Illo enim melius est nihil. Et quid carum petit a Deo,
cui Deus ipse vilis est? Terram dat, et gaudes, amator terrae, et
factus terra. Si gaudes, quando dat terram; quanto amplius gaudere
debes, cum se ipsum tibi dat, qui fecit coelum et terram? Gratis
ergo amandus est Deus. Nam diabolus hoc sancto Job nesciens quid in
illo intus ageretur, magnum crimen objecit, dicens: Numquid gratis
colit Job Deum?
4. Diabolus calumniosus adversarius. Quare de bonis spargat mala.
Ergo si adversarius hoc objecit, timere debemus ne hoc nobis
objiciatur. Cum magno enim calumnioso habemus negotium. Si quaerit
fingere quod non est, quanto magis objicere quod est? Gaudeamus tamen,
quia talis est judex, qui falli ab accusatore nostro non potest.
Nam si hominem haberemus judicem, huic quidquid vellet fingeret
inimicus. Nemo est diabolo astutior ad fingendum. Nam et nunc omnia
falsa crimina de sanctis ipse confingit. Sic suas criminationes valere
non posse apud Deum, inter homines illas spargit. Et hoc ei quid
prodest, cum dicat Apostolus, Gloria nostra haec est, testimonium
conscientiae nostrae (II Cor. I, 12)? Putatis tamen quia
ille falsa crimina nulla astutia confingit? Novit quid inde mali
agat, nisi ei resistat vigilantia fidei. Ideo enim et de bonis mala
spargit, ut infirmi non putent aliquos esse bonos, et tradant se
rapiendos libidinibus et dissipandos, dicentes apud se ipsos: Quis
est enim qui servat mandatum Dei? aut quis est qui servat castitatem?
Dum putat quia nemo, ipse fit nemo. Hoc ergo agit diabolus. Sed
talis erat vir Job, de quo nihil posset confingere: nota enim erat et
nimis clara vita ejus. Sed quia multas habebat divitias, hoc
objecit, quod et si esset, in corde esse posset, in moribus apparere
non posset. Colebat Deum, faciebat eleemosynas; et quo corde
faciebat, nemo sciebat, nec ipse diabolus: sed Deus noverat.
Perhibet Deus testimonium servo suo: diabolus calumniatur servo
Dei. Permittitur ille tentari, probatur Job, confunditur
diabolus. Invenitur Job gratis colere Deum, gratis diligere: non
quia aliquid dedit, sed quia se ipsum non abstulit. Ait enim:
Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum
est: sit nomen Domini benedictum (Job. I). Ignis tentationis
accessit; sed aurum, non stipulam invenit: abstulit sordes, non
convertit in cinerem.
5. Post quaestionem de Christo, cur de moribus agitur. Honores
ecclesiastici. Quia ergo ad sacramentum Dei intelligendum, quomodo
Christus et homo et Deus sit, cor mundandum est; mundatur autem
moribus, vita, castitate, sanctitate, dilectione, et fide quae per
dilectionem operatur (Galat. V, 6) (hoc autem quod loquor,
totum tanquam arbor est, quae radicem habet in corde: neque enim facta
procedunt nisi de cordis radice; ubi si plantaveris cupiditatem,
spinae procedunt; si plantaveris charitatem, fructus procedunt):
statim Dominus post istam quaestionem propositam Judaeis, illis
respondere non valentibus, subjecit de moribus loqui, ut ostenderet
quare illi indigni fuerint intelligere quod interrogavit. Miseri enim
superbi cum respondere non possent, utique debuerunt dicere: Nescimus
nos; Magister, dic nobis. Obmutuerunt in propositione, nec os
aperuerunt ad inquisitionem. Et statim Dominus de superbia illorum:
Cavete, inquit, ab Scribis, qui amant praesidere in synagogis, et
diligunt primum locum in conviviis (Matth. XXIII, 6, et
Marc. XII, 38, 39). Non quia accipiunt, sed quia
diligunt. Hic enim cor eorum accusavit, Accusator autem cordis esse
non posset, nisi cordis inspector. Oportet enim ut servo Dei habenti
aliquem honorem in Ecclesia deferatur primus locus: quia si non
deferatur, malum est illi qui non defert: non tamen bonum est illi cui
defertur. Oportet itaque ut in congregatione Christianorum praepositi
plebis eminentius sedeant, ut ipsa sede distinguantur, et eorum
officium satis appareat: non tamen ut inflentur de sede; sed ut
cogitent sarcinam unde sunt reddituri rationem. Quis autem novit,
utrum hoc ament, aut non ament? Res ista cordis est, judicem habere
non potest nisi Deum. Ipse autem Dominus admonebat suos, ne
inciderent in tale fermentum: quod alio loco dicit, Cavete a fermento
Pharisaeorum et Sadducaeorum. Et cum putarent illi propterea hoc eum
dicere, quia panes non intulerant; respondit eis: Excidit vobis,
quot millia saturati sunt ex quinque panibus? Tunc intellexerunt,
inquit, quia fermentum doctrinam eorum dicebat. (Matth. XVI,
6-12). Amabant enim illi ista temporalia: aeterna vero nec
timebant mala, nec diligebant bona. Clauso corde intelligere non
poterant quod Dominus interrogavit.
6. Unde fit animus capax ad intelligenda mysteria. Quid autem
faciat Ecclesia Dei, ut possit intelligere quod prima meruit
credere? Faciat capacem animum ad recipiendum quod dabitur. Quod ut
fieret, id est, ut capax animus esset, Dominus Deus noster
suspendit promissa, non abstulit. Ideo suspendit, ut nos
extendamus: ideo nos extendimus, ut crescamus: ideo crescimus, ut
attingamus. Vide apostolum Paulum in suspensa extensum. Non quia
jam acceperim, aut jam perfectus sim. Fratres, ego me non arbitror
apprehendisse: unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt
extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis
Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 12-14). Ille in
terra currebat: palma de coelo pendebat. In terra ergo currebat: sed
in Spiritu ascendebat. Vide ergo extentum, vide ad suspensa
pendentem. Sequor, inquit, ad palmam supernae vocationis Dei in
Christo Jesu.
7. Non ascendit in coelum nisi qui inhaeret Christo. Ambulandum
ergo est, nec pedes ungendi, nec jumenta quaerenda, nec navis
providenda. Affectu curre, amore ambula, charitate ascende. Quid
quaeris viam? Inhaere Christo, qui descendendo et ascendendo se
ipsum fecit viam. Vis ascendere? Ascendentem tene. Etenim per te
ipsum levari non potes. Quia nemo ascendit in coelum, nisi qui de
coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III,
13). Si nemo ascendit, nisi qui descendit, ipse autem est Filius
hominis Dominus noster Jesus; vis et tu ascendere? Membrum ipsius
esto, qui solus ascendit. Etenim ille caput cum caeteris membris unus
homo est. Et cum ascendere nemo potest, nisi qui in ejus corpore
membrum ipsius factus fuerit; impletur, Quia nemo ascendit, nisi qui
descendit. Non enim potes dicere: Ecce quare ascendit, verbi
gratia, Petrus, quare ascendit Paulus, quare ascenderunt
Apostoli, si nemo ascendit, nisi qui descendit? Respondetur tibi:
Petrus, Paulus et caeteri Apostoli, et omnes fideles, quid audiunt
ab Apostolo? Vos autem estis corpus Christi, et membra ex parte
(I Cor. XII, 27). Si ergo corpus Christi et membra unius
sunt, noli facere duos. Reliquit enim ille patrem et matrem, et
adhaesit uxori suae, ut essent duo in carne una (Ephes. V, 31,
32). Reliquit patrem, quia non hic se ostendit aequalem Patri:
sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II,
7). Reliquit et matrem Synagogam, de qua carnaliter natus est.
Adhaesit uxori suae, id est, Ecclesiae suae. Quod testimonium et
ipse cum commemoraret, quod separari non liceret conjugium
demonstravit: Non legistis, inquit, quia Deus qui fecit ab initio,
masculum et feminam fecit eos? Erunt duo, inquit, in carne una.
Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Et quid est, Duo in
carne una? Sequitur, et dicit: Igitur jam non duo, sed una caro
(Matth. XIX, 4-6). Nemo ascendit, nisi qui descendit.
8. Christus et Ecclesia unus homo. Nam ut noveritis, quia unus
homo est sponsus et sponsa, secundum carnem Christi, non secundum
divinitatem: nam secundum divinitatem quod est ille, nos esse non
possumus; quia ille creator, nos creatura; ille effector, nos
facti; ille conditor, nos conditi: sed ut essemus cum illo unum in
illo, caput nostrum esse voluit, accipiendo carnem ex nobis, in qua
moreretur pro nobis: ut noveritis ergo quia hoc totum unus est
Christus, per Isaiam dixit: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et
sicut sponsam induit me ornamento (Isai, LXI, 10.) Ipse
sponsus, ipse sponsa. Ipse plane sponsus in capite, sponsa in
corpore. Erunt enim, inquit, duo in carne una: et non jam duo, sed
una caro est.
9. Fide ac bonis operibus ad Dei visionem pervenimus. Itaque ad
membra ipsius pertinentes, ut hoc sacramentum intelligamus, ut dixi,
fratres, pie vivamus, Deum gratis diligamus. Ipse autem qui
ostendit peregrinantibus formam servi, servat pervenientibus formam
Dei. De forma servi stravit viam, de forma Dei condidit patriam.
Quia ergo multum est ad nos capere hoc, sed non est multum credere
hoc: Nisi enim credideritis, ait Isaias, non intelligetis (Id.
VII, 9, sec. LXX): ambulemus per fidem quamdiu peregrinamur
a Domino, donec perveniamus ad speciem, ubi videbimus facie ad faciem
(II Cor. V, 6, 7, et I Cor. XIII, 12).
Ambulantes per fidem, bene operemur. In bonis operibus gratuita sit
dilectio Dei, benefica sit dilectio proximi. Deo enim quod
praestemus non habemus: sed quia proximo habemus quod praestemus,
praestando indigenti promerebimur abundantem. Inde unusquisque quod
habet, praestet alteri: quidquid plus habet largiatur inopi. Alius
habet pecuniam: pascat pauperem, vestiat nudum, aedificet ecclesiam,
operetur de pecunia quidquid boni potest. Alius habet consilium:
regat proximum, pellat tenebras dubitationis luce pietatis. Alius
habet doctrinam: eroget de cellario Domini, ministret conservis
cibaria, confortet fideles, revocet errantes, quaerat perditos,
quantum potest faciat. Est quod sibi erogent etiam pauperes: alius
claudo pedes accommodet, alius caeco suos oculos duces praebeat; alius
visitet infirmum, alius sepeliat mortuum. Sunt ista in omnibus, ut
prorsus difficile inveniatur aliquis qui non habeat unde aliquid alteri
praestet. Et illud extremum et magnum quod ait Apostolus, Invicem
onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat.
VI, 2).
|
|