|
1. Quaestio Judaeis facta de Christo. Quaestionem propositam
Judaeis debent solvere Christiani. Dominus enim Jesus Christus,
qui eam Judaeis proposuit, ipse non solvit, sed Judaeis, nobis
autem solvit. Et commemorabo Charitatem vestram, et invenietis quia
solvit. Primo nodum videte quaestionis. Quaesivit a Judaeis quid
eis videreretur de Christo, cujus esset filius: quia et ipsi sperant
Christum. In Prophetis legerunt, venturum exspectaverunt,
praesentem occiderunt: quia ubi legebant venturum Christum, ibi
legebant quia occisuri erant Christum. Sed illius futurum adventum
sperabant in Prophetis: nam futurum suum facinus non videbant. Sic
ergo eos interrogavit de Christo, non quasi de incognito, aut cujus
nomen nunquam audissent, aut cujus adventum nunquam sperassent. Nam
quoniam adhuc eum sperant, ideo errant. Equidem et nos speramus eum;
sed venturum judicem, non venturum judicandum. Prophetae autem sancti
utrumque prophetaverunt, venturum eum injuste prius judicandum,
venturum postea juste judicaturum. Quid ergo, inquit, vobis videtur
de Christo? cujus filius est? Responderunt illi: David. Prorsus
de Scripturis. At ille: Quomodo David in spiritu vocat eum
Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Si ergo David in
spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?
2. Christus se filium David non negat. Hic cavendum est, ne
putetur Christus se negasse filium esse David. Non se filium David
negavit, sed modum quaesivit. Dixistis filium esse David, non
nego: sed ille eum Dominum vocat; dicite mihi quomodo sit filius,
qui est et Dominus: dicite quomodo. Illi non dixerunt, sed
tacuerunt. Dicamus nos, exponente ipso Christo. Ubi? Per
Apostolum suum. Prius unde probamus quia ipse Christus exposuit?
Apostolus dicit: An vultis experimentum accipere ejus qui in me
loquitur Christus (II Cor. XIII, 3). Ergo in Apostolo
istam dignatus est solvere quaestionem. Primum per Apostolum loquens
Christus, quid dixit ad Timotheum? Memor esto Christum Jesum
resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum
(II Tim. II, 8). Ecce Christus filius est David. Quomodo
est et Dominus David? Dic, Apostole: Qui cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Agnosce
Dominum David. Si agnoscis Dominum David, Dominum nostrum,
Dominum coeli et terrae, Dominum Angelorum, aequalem Deo in forma
Dei si agnoscis: unde filius David? Attende quod sequatur.
Apostolus Dominum David tibi ostendit dicendo, Qui cum in forma
Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Filius
David unde? Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in
similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit
semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
Propter quod et Deus illum exaltavit (Philipp. II, 6-9).
Resurrexit Christus ex semine David, filius David, quia exinanivit
se. Quomodo exinanivit? Sumendo quod non erat, non perdendo quod
erat. Exinanivit se, humiliavit se. Cum esset Deus, homo
apparuit. Contemptus est in terra ambulans, qui coelum fecit.
Contemptus est quasi homo, quasi nullius virtutis. Non solum
contemptus, sed insuper et occisus. Lapis erat jacens, offenderunt
in eum Judaei, et quassati sunt. Quid autem ait ipse? Qui
offenderit in lapidem istum, conquassabitur: super quem venerit autem
lapis iste, conteret eum (Matth. XXI, 44). Prius jacuit,
et offenderunt: veniet desuper, et conteret quassatos.
3. Christus Deus et homo. Accepistis et filium David, et
Dominum David: Dominum David semper, filium David ex tempore:
Dominum David natum de substantia Patris, filium David natum ex
Maria virgine conceptum de Spiritu sancto. Utrumque teneamus. Unum
horum nobis erit aeterna habitatio; alterum horum nobis est a
peregrinatione liberatio. Dominus enim noster Jesus Christus nisi
dignatus esset fieri homo, perisset homo. Factus est quem fecit, ne
periret quem fecit. Homo verus, Deus verus: Deus et homo totus
Christus. Haec est Catholica fides. Qui negat Deum Christum,
Photinianus est: qui negat hominem Christum, Manichaeus est. Qui
confitetur Deum aequalem Patri Christum et hominem verum, passum
vere, sanguinem fudisse verum: non enim veritas nos liberaret, si
falsum pretium pro nobis daret: utrumque qui confitetur, Catholicus
est. Habet patriam, habet viam. Habet patriam, In principio erat
Verbum: habet patriam, Cum in forma Dei esset, non rapinam
arbitratus est, esse aequalis Deo. Habet viam, Verbum caro factum
est (Joan. I, 1, 14): habet viam, Semetipsum, exinanivit
formam servi accipiens. Ipse est patria quo imus, ipse via qua imus.
Per ipsum adipsum eamus, et non errabimus.
|
|