|
1. Decem virgines quaenam intelligendae in parabola Evangelii.
Hesterno die qui adfuistis, promissionem nostram tenetis: quae hodie
non solis vobis, sed pluribus etiam qui convenerunt, Domino
adjuvante, reddenda est. Quae sint decem virgines, quarum sint
quinque prudentes et quinque stultae, non facile indagari potest.
Verumtamen secundum ea quae continet ipsa lectio quam Charitati
vestrae etiam hodie volui recitari, quantum mihi Dominus intellectum
donare dignatur, non mihi videtur ista parabola vel similitudo ad eas
solas pertinere, quae propria et excellentiori sanctitate virgines in
Ecclesia nominantur, quas etiam usitatiore vocabulo Sanctimoniales
appellare consuevimus : sed, nisi fallor, haec similitudo ad
universam Ecclesiam pertinet. Quamvis etsi illas solas
intelligeremus, quae Sanctimoniales vocantur, numquid decem sunt?
Absit ut tanta virginum multitudo ad tam exiguum numerum revocetur.
Forte autem dicat aliquis: Quid si multae sunt nomine, et tam paucae
sunt in veritate, ut vix decem inveniantur? Non ita est. Nam si
solas decem intelligi vellet bonas, non ibi ostenderet quinque fatuas.
Si enim multae sunt virgines quae vocantur, quare contra quinque ostia
domus magnae clauduntur?
2. Virgines decem, animae quaelibet de Ecclesia Dei.
Intelligamus ergo, charissimi, ad omnes nos, id est, ad universam
omnino Ecclesiam pertinere istam parabolam, non ad solos praepositos,
de quibus hesterno die locuti sumus; nec ad solas plebes; sed prorsus
ad omnes. Quare ergo quinque et quinque virgines? Istae quinque et
quinque virgines, omnes omnino sunt animae Christianorum. Sed ut
dicamus vobis, quod Deo inspirante sentimus, non qualescumque
animae, sed tales animae quae habent catholicam fidem, et habere
videntur bona opera in Ecclesia Dei: et tamen ex ipsis quinque sunt
prudentes, et quinque fatuae. Quare ergo appellatae sunt quinque, et
quare virgines, prius videamus; et deinde caetera consideremus.
Omnis anima in corpore ideo quinario numero censetur, quia quinque
sensibus utitur. Nihil est enim quod sentimus ex corpore, nisi janua
quinquepartita, aut videndo, aut audiendo, aut odorando, aut
gustando, aut tangendo. Qui ergo se abstinet ab illicito visu, ab
illicito auditu, ab illicito odoratu, ab illicito gustatu, ab
illicito tactu, propter ipsam integritatem, virginis nomen accepit.
3. Nec virginitas sufficit, nec opera bona. Sed si bonum est
abstinere ab illicitis sentiendi motibus, et ideo unaquaeque anima
christiana virginis nomen accepit; quare quinque admittuntur, et
quinque repelluntur? Et virgines sunt, et repelluntur. Parum est
quia virgines sunt: et lampades habent. Virgines, propter
abstinentiam ab illicitis sensibus; lampades habent, propter opera
bona. De quibus operibus Dominus dicit: Luceant opera vestra coram
hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem
vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Item discipulis
dicit: Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes (Luc.
XII, 35). In lumbis accinctis, virginitas: in lucernis
ardentibus, opera bona.
4. Virgo anima quaelibet Christiana. Non solet dici virginitas
utique in conjugatis: tamen etiam ibi est fidei virginitas, quae
exhibet pudicitiam conjugalem. Nam ut noverit Sanctitas vestra, non
importune secundum animam et secundum integritatem fidei, qua etiam
fide ab illicitis abstinetur, et bona opera fiunt, unumquemque vel
unamquamque animam virginem dici; tota Ecclesia quae constat ex
virginibus et pueris, et maritatis feminis et uxoratis viris, uno
nomine virgo est appellata. Unde hoc probamus? Apostolum audi
dicentem, non solis sanctimonialibus, sed universae prorsus
Ecclesiae: Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere
Christo. Et quia hujus virginitatis corruptor, diabolus cavendus
est, continuo ipse Apostolus cum dixisset, Desponsavi vos uni viro
virginem castam exhibere Christo; adjunxit et ait, Timeo autem, ne
sicut serpens Evam seduxit in versutia sua, sic et vestri sensus
corrumpantur a castitate quae est in Christo (II Cor. XI, 2,
3). In corpore virginitatem paucae habent: in corde omnes habere
debent. Si ergo ab illicitis abstinentia bona est, unde virginitas
nomen accepit, et opera bona laudabilia sunt, quae significantur
lampadibus; quare quinque admittuntur, et quinque repelluntur? Si et
virgo est, et lampades fert, et tamen non admittitur; ubi se videt
qui nec virginitatem ab illicitis servat, nec opera bona volens habere
in tenebris ambulat?
5. Praeter continentiam et opera bona, requiritur charitas.
Oleum, charitas. De istis ergo, fratres mei, de istis potius
disputemus. Qui non vult videre quod malum est, qui non vult audire
quod malum est, qui ab illicitis sacrificiorum nidoribus avertit
odoratum, ab illicitis sacrificiorum cibis avertit gustatum, fugit
complexum alienae, frangit panem esurienti, hospitem inducit in
domum, vestit nudum, concordat litigiosum, visitat aegrotum, sepelit
mortuum: ecce virgo, ecce habet lampades. Quid quaerimus amplius?
Adhuc quaero. Quid adhuc quaeris, inquit? Adhuc quaero: intentum
me fecit Evangelium sanctum. Etiam ipsas virgines et ferentes
lampades, alias dixit prudentes, alias stultas. Unde intuemur? unde
discernimus? De oleo. Aliquid magnum significat oleum, valde
magnum. Putas, non charitas est? Quaerendo dicimus, non sententiam
praecipitamus. Unde mihi videatur oleo charitas significari, dicam
vobis. Apostolus dicit, Adhuc supereminentiorem vobis viam
demonstro. Supereminentiorem viam quam demonstrat? Si linquis
hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum
aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Ipsa est supereminens via,
id est, charitas, quae merito oleo significatur. Omnibus enim
humoribus oleum supereminet. Mitte aquam, et superinfunde oleum,
oleum supereminet. Mitte oleum, superinfunde aquam, oleum
supereminet. Si ordinem servaveris, vincit: si ordinem mutaveris,
vincit. Charitas nunquam cadit (I Cor. XII, 31, et
XIII, 1, 8).
6. Ire obviam sponso quid. Virginum dormitio. Quid ergo,
fratres? Jam disceptemus de quinque virginibus prudentibus et quinque
fatuis. Voluerunt ire obviam sponso. Quid est, ire obviam sponso?
Corde ire, exspectare ejus adventum. Sed ille tardabat. Dum tardat
ille, dormierunt omnes. Quid est; omnes? Et fatuae et sapientes,
obdormitaverunt omnes, et dormierunt. Putamus, bonus est somnus
iste? Quid est somnus iste? Ne forte tardante sponso, quoniam
abundat iniquitas, refrigescit charitas multorum. Siccine
intellecturi sumus istum somnum? Non mihi placet: dico quare. Quia
sunt ibi prudentes: et utique quando dixit Dominus, Quoniam
abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum; subjecit et ait,
Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth.
XXIV, 12, 13). Ubi vultis esse istas prudentes? Nonne in
his qui perseveraverunt usque in finem? Non ob aliud, fratres, non
ob aliud prorsus admitterentur intro, nisi quia perseveraverunt usque
in finem. Non ergo eis obrepsit frigus charitatis, non in eis
refriguit charitas; sed fervet usque in finem. Quia fervet usque in
finem, ideo sponsi januae patuerunt: ideo eis dictum est ut
intrarent, sicut illi optimo servo, Intra in gaudium Domini tui
(Id. XXV, 21, 23). Quid est ergo, Dormitaverunt omnes?
Est alius somnus, quem nemo evadit. Non recordamini Apostolum
dicentem, De dormientibus autem nolo vos ignorare, fratres (I
Thess. IV, 12), id est, de his qui mortui sunt? Quare enim
dormientes vocantur, nisi quia suo die resuscitantur? Ergo dormierunt
omnes. Putas, quia prudens est, ideo non habet mori? Fatua sit
virgo, prudens sit virgo, somnum mortis omnes patiuntur.
7. Mortui, quare dormientes. Aliquando autem dicunt sibi homines:
Ecce jam dies judicii venit, tanta mala fiunt, tantae tribulationes
crebrescunt; ecce omnia quae Prophetae dixerunt, pene completa sunt;
jam dies judicii instat. Qui hoc dicunt, et fideliter dicunt,
tanquam obviam eunt sponso cogitationibus talibus. Sed ecce bellum
super bellum, tribulatio super tribulationem, terrae motus super
terrae motum, fames super famem, gens super gentem, et nondum venit
sponsus. Cum ergo exspectatur ut veniat, dormiunt omnes illi qui
dicunt, Ecce venit, et dies judicii hic nos invenit. Cum dicit,
dormit. Ergo observet ad somnum suum, et perseveret in charitate
usque ad somnum suum: exspectantem illum inveniat somnus. Puta enim
quia dormivit. Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat (Psal.
XL, 9). Dormierunt ergo omnes: et de illis prudentibus, et de
illis fatuis omnes dormierunt.
8. Clamor media nocte.---Ecce media nocte clamor factus est.
Quid est, media nocte? Quando non speratur, quando omnino non
creditur. Noctem posuit pro ignorantia. Aliquis quasi computat
sibi: Ecce ab Adam tot anni transierunt, et ecce complentur sex
millia annorum, et continuo, quomodo quidam tractatores
computaverunt, continuo veniet dies judicii: et veniunt, et transeunt
computationes, et adhuc remoratur sponsi adventus, et dormiunt
virgines quae obviam ierant. Et ecce dum non speratur, dum dicitur,
Sex millia annorum exspectabantur, et ecce transierunt, unde scimus
jam quando veniet? media nocte veniet. Quid est, Media nocte
veniet? Dum nescis, veniet. Quare dum nescis, veniet? Ipsum
Dominum audi: Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in
sua potestate (Act. I, 17). Dies Domini, ait Apostolus,
tanquam fur in nocte, ita veniet (I Thess. V, 2). Ergo vigila
nocte, ne furem patiaris. Nam somnus mortis, velis nolis, veniet.
9. Resurrectio virginum. Oleum in vasis. Sed cum factus fuerit
clamor media nocte. Quis iste clamor, nisi de quo Apostolus dicit,
In ictu oculi, in novissima tuba? Canet enim tuba, et mortui
resurgent incorrupti, et nos immutabimur (I Cor. XV, 52).
Denique clamore facto media nocte, quo clamabitur, Ecce sponsus
venit, quid sequitur? Surrexerunt omnes. Quid est, Surrexerunt
omnes? Veniet hora, dixit ipse Dominus, quando omnes qui sunt in
monumentis, audient vocem ejus, et procedent (Joan. V, 28,
29). Ergo ad novissimam tubam surrexerunt omnes. Prudentes autem
illae tulerunt oleum secum in vasis suis: stultae vero illae non
tulerunt oleum secum. Quid est, non tulerunt oleum secum in vasis
suis? Quid est, in vasis suis? in cordibus suis. Unde dicit
Apostolus, Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae
(II Cor. I, 12). Ibi oleum, magnum oleum: de dono Dei est
hoc oleum. Denique homines oleum mittere intro possunt, olivam creare
non possunt. Ecce habeo oleum: numquid tu creasti oleum? De Dei
dono est. Habes oleum, porta tecum. Quid est, porta tecum. Intus
habe, ibi place Deo.
10. Oleum portare secum. Oleum alienum. Etenim ecce istae
virgines stultae, quae non portaverunt oleum secum, abstinentia sua
qua virgines appellantur, et bonis operibus suis, quando lampades
ferre videntur, hominibus volunt placere. Et si hominibus volunt
placere, et ideo omnia ista laudabilia faciunt, oleum secum non
portant. Tu ergo tecum porta, intus porta, ubi videt Deus: ibi
porta testimonium conscientiae tuae. Qui autem ambulat ad testimonium
alienum, oleum non portat secum. Si ideo abstines ab illicitis, et
facis bona opera, ut ab hominibus lauderis; non est intus oleum.
Denique cum coeperint homines non laudare, deficiunt lampades.
Intendat itaque Charitas vestra. Antequam dormirent illae virgines,
non est dictum quia exstinguebantur lampades illarum. Sapientium
lampades ardebant de oleo interno, de conscientiae securitate, de
interiore gloria, de intima charitate. Ardebant tamen et illarum
fatuarum. Quare tunc ardebant? Quia non deerant laudes hominum.
Postea vero quam surrexerunt, id est, in resurrectione a mortuis,
coeperunt aptare lampades suas, id est praeparare Deo operum suorum
reddere rationem. Et quia tunc nemo est qui laudet, omnis homo causae
suae vacat, nemo est tunc qui non de se cogitet: non ergo erant qui
oleum venderent; coeperunt deficere lampades, et converterunt se
fatuae ad quinque prudentes: Date nobis de oleo vestro, quia lampades
nostrae exstinguuntur. Hoc quaerebant quod consueverant, id est,
alieno oleo lucere, ad alienas laudes ambulare. Date nobis de oleo
vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur.
11. Fatuae Virgines irridentur a sapientibus. At illae: Ne
forte, inquiunt, non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad
vendentes, et emite vobis. Non consulentium, sed irridentium est
ista responsio. Quare irridentium? Quia sapientes erant, quia
sapientia erat in illis. Non enim sapientes de suo erant: sed illa in
illis erat sapientia, de qua scriptum est in quodam libro, quae dicit
contemptoribus suis, cum venerint ad mala, quae illis minata est: Et
ego vestrae perditioni superridebo (Prov. I, 26). Quid mirum
est, quia sapientes irrident fatuas? Quid est irridere?
12. Oleum ementes et vendentes.---Ite ad vendentes, et emite
vobis: quae non solebatis bene vivere, nisi quia vos homines
laudabant, qui vobis oleum vendebant. Quid est, oleum vendebant?
Laudes vendebant. Qui vendunt laudes, nisi adulatores? Quanto
magis non acquiesceretis adulatoribus, et intus oleum portaretis, et
propter bonam conscientiam omnia bona opera faceretis: tunc diceretis,
Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem
peccatoris non impinguabit caput meum (Psal. CXL, 5).
Melius, inquit, emendet me justus, arguat me justus, colaphizet me
justus, corrigat me justus, quam impinguet caput meum oleum
peccatoris. Quid est oleum peccatoris, nisi blandimenta adulatoris?
13. Prudentium virginum humilitas. Ite ergo ad vendentes; hoc
facere consuestis. Nos autem non vobis damus. Quare? Ne forte non
sufficiat nobis et vobis, Quid est, non sufficiat? Non desperatione
dictum est, sed sobria et pia humilitate. Quamvis enim bonus habeat
bonam conscientiam; unde scit quemadmodum judicet ille quia a nemine
fallitur? Habet bonam conscientiam, non illum titillant crimina in
corde concepta; sed propter quotidiana quaedam vitae humanae peccata,
licet bona conscientia sit, tamen dicit Deo, Dimitte nobis debita
nostra: quia fecit quod sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris (Matth. VI, 12). Fregit panem esurienti ex corde,
vestivit nudum ex corde: de oleo interiore fecit opera bona, et tamen
in illo judicio trepidat ipsa bona conscientia.
14. Pulsantibus ostium cur non aperitur. Vide quid est, Date
nobis oleum. Audierunt, Ite potius ad vendentes. Quia laudibus
humanis bene vivere consuestis, vobiscum oleum non portatis: non autem
nos damus; ne forte non sufficiat nobis et vobis. Vix enim de nobis
judicamus, quanto minus possumus judicare de vobis? Quid est, Vix
de nobis judicamus? Quia cum rex justus sederit in throno, quis
gloriabitur castum se habere cor (Prov. XX, 8, 9)? Forte tu
non invenis aliquid in conscientia tua; et invenit ille qui melius
videt, cujus acies divina penetrat altiora: videt forte aliquid,
invenit forte aliquid. Quanto melius illi dicis, Ne intres in
judicium cum servo tuo (Psal. CXLII, 2)? Etiam quanto
melius dicis, Dimitte nobis debita nostra? Quia et dicitur tibi
propter illas faces, propter illas lampades: Esurivi, et dedisti
mihi manducare (Matth. XXV, 35). Quid ergo? et illae non
illud fecerunt? Non fecerunt ante illum. Sed quomodo fecerunt?
Quomodo prohibet Dominus, qui dixit, Cavete facere justitiam
vestram coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin non habebitis
mercedem apud Patrem vestrum qui in coelis est. Et nolite similes
esse hypocritis, quando oratis. Amant enim stare in plateis et
orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, perceperunt
mercedem suam (Matth. VI, 1, 5). Emerunt oleum, pretium
dederunt: emerunt, non sunt fraudati laudibus humanis; quaesierunt
laudes humanas, habuerunt. Istae laudes humanae in die judicii non
eos adjuvant. Illae autem quomodo fecerunt? Luceant opera vestra
coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem
vestrum qui in coelis est (Id. V, 16). Non ait, Vos. Non
enim de tuo habes oleum. Jacta te, et dic, Habeo: sed ab eo.
Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Ergo
illae sic fecerunt, illae sic.
15. Idem tractatur argumentum. Non est autem mirandum, cum eunt
emere, cum quaerunt a quibus laudentur, et non inveniunt; cum
quaerunt a quibus consolentur, et non inveniunt; aperta est janua,
venit sponsus et sponsa, tunc glorificata cum Christo Ecclesia, ut
singula membra ad totum se colligant. Et intraverunt cum eo ad
nuptias, et clausum est ostium. Et illae fatuae postea venerunt: sed
numquid oleum emerunt, aut a quibus emerent invenerunt? Ideo januas
clausas invenerunt: pulsare coeperunt, sed sero.
16. Quomodo prudentes quinque virgines imitandae. Dictum est,
verum est, non fallaciter dictum est, Pulsate et aperietur vobis
(Matth. VII, 7): sed modo quando tempus est misericordiae,
non quando tempus est judicii. Non enim possunt confundi ista
tempora, cum misericordiam et judicium Domino suo cantet Ecclesia
(Psal. C, 1). Tempus est misericordiae; age poenitentiam.
Tempore judicii illam habes agere? Eris in virginibus illis, contra
quas clausum est ostium. Domine, Domine, aperi nobis. Numquid non
poenitentiam egerunt, quia secum oleum non portaverunt? Et quid illis
profuit sera poenitentia, quando eas irridebat vera sapientia?
Clausum est ergo ostium. Et quid illis dictum est? Non novi vos.
Non illas novit, qui omnia novit? Quid ergo est, Non novi vos?
Improbo vos, reprobo vos. In arte mea non vos agnosco; ars mea
nescit vitia: hoc est autem magnum, et nescit vitia, et judicat vitia.
Nescit faciendo, judicat arguendo. Sic ergo non novi vos.
17. Idem tractatur argumentum. Ierunt, intraverunt quinque
prudentes. Quam multi estis, fratres mei, in nomine Christi; sint
in vobis quinque prudentes, sed nolite quinque homines. Sint in vobis
quinque prudentes, ad istam prudentiam quinarii numeri pertinentes.
Veniet enim hora, et quando nescimus, veniet. Media nocte veniet,
vigilate. Sic clausit Evangelium: Vigilate, quia nescitis diem
neque horam. Si ergo dormituri sumus, quomodo vigilamus? Corde
vigila, fide vigila, spe vigila, charitate vigila, operibus vigila:
et quando corpore dormiveris, veniet tempus ut surgas. Cum autem
surrexeris, praepara lampades. Tunc non exstinguantur, tunc
interiore conscientiae oleo vegetentur: tunc sponsus ille incorporeis
nexibus amplectatur, tunc te introducat in domum, ubi nunquam
dormias, ubi nunquam tua lampas possit exstingui. Hodie vero
laboramus, et lampades nostrae inter ventos saeculi hujus
tentationesque fluctuant: sed ardeat in robore flamma nostra, ut
ventus tentationis augeat ignem potius, quam exstinguat.
|
|