|
Domini fratres et coepiscopi mei praesentia quidem sua nos visitare et
exhilarare dignati sunt: sed nescio quare nolunt me fessum adjuvare.
Hoc ideo Charitati vestrae dixi ipsis audientibus, ut quodam modo
audientia vestra intercedat pro me apud illos, ut quando eos rogo
faciant et ipsi sermonem. Erogent quod acceperunt, operari magis quam
excusare dignentur. A me autem fatigato et vix loquente, pauca
libenter accipite. Habemus enim et libellum de beneficiis Dei per
sanctum Martyrem datis, pariter libentius audiamus. Quid ergo est?
quid dicam vobis? Audistis in Evangelio et bonorum servorum meritum,
et poenam malorum. Et malitia tota servi illius reprobati graviterque
damnati ista fuit, quia noluit erogare. Servavit integrum quod
accepit: sed Dominus ejus lucra quaerebat. Avarus est Deus ad
salutem nostram. Si sic damnatur qui non erogavit, quid debent
exspectare qui perdunt? Nos ergo dispensatores sumus, nos erogamus,
vos accipitis. Lucra quaerimus: bene vivite. Lucra enim erogationis
nostrae ista sunt. Sed etiam ad vos nolite existimare non pertinere
erogationem. Non potestis erogare de isto loco superiore, sed
potestis ubicumque estis. Ubi reprehenditur Christus, defendite:
murmuratoribus respondete, blasphematores corripite, ab eorum vos
societate alienate. Sic erogatis, si aliquos lucramini. Agite vicem
nostram in domibus vestris. Episcopus inde appellatus est, quia
superintendit, quia intendendo curat. Unusquisque ergo in domo sua,
si caput est domui suae, debet ad eum pertinere episcopatus officium,
quomodo sui credant, ne aliqui ipsorum in haeresim incurrant, ne
uxor, ne filius, ne filia, ne ipse servus, quia tanti est emptus.
Disciplina apostolica praeposuit dominum servo, et servum subdidit
domino (Ephes. VI, 5, et Tit. II, 9): Christus tamen
pro ambobus unum pretium dedit. Minimos vestros nolite contemnere,
domesticorum vestrorum salutem omni vigilantia procurate. Haec si
facitis, erogatis: pigri servi non eritis, damnationem tam
detestandam non timebitis.
|
|