|
1. Epulae in Scripturis sanctis. Scripturas sanctas exponentes
vobis, quasi panes frangimus vobis. Vos esurientes accipite, et
saginam laudis corde eructuate: et qui estis divites in epulis, nolite
macri esse in operibus et factis bonis. Quod ego erogo vobis, non est
meum. Quod manducatis, manduco: unde vivitis, vivo. Commune
habemus in coelo cellarium: inde enim venit verbum Dei.
2. Miraculum septem panum allegorice. Septem panes significant
septiformem operationem Spiritus sancti: quatuor millia hominum,
Ecclesiam sub quatuor Evangeliis constitutam: septem sportae
fragmentorum, perfectionem Ecclesiae. Hoc enim numero saepissime
perfectio figuratur. Unde est enim quod dictum est, Septies in die
laudabo te (Psal. CXVIII, 164)? Numquid errat homo, qui
toties laudaverit Dominum? Quid est ergo, Septies laudabo; nisi,
Nunquam a laude cessabo? Totum enim tempus significat qui dicit,
septies. Unde septem dierum volumine saecula provolvuntur. Quid est
ergo, Septies in die laudabo te, nisi quod alio loco dicitur,
Semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2)? Propter
ipsam perfectionem ad septem Ecclesias scribit Joannes. Apocalypsis
liber est sancti Joannis evangelistae: scribit ad septem Ecclesias
(Apoc. I, 4). Veraces estote, sportas agnoscite. Non enim
fragmenta illa perierunt: sed quia et vos ad Ecclesiam pertinetis,
vobis utique profecerunt. Quod vobis ista expono, Christo ministro:
vos cum tranquille auditis, discumbitis. Ego corpore sedeo, corde
consisto, et sollicitus ministro vobis; ne forte aliquem vestrum
offendat vasculum, non cibus. Epulas Dei nostis, saepe audistis,
mentes quaerunt, non ventres.
3. Mysteria in iis qui saturati sunt de septem panibus. Certe
saginata sunt quatuor millia hominum de septem panibus: quid
mirabilius? Et tamen parum erat, nisi etiam sportae septem de
fragmentis residuis implerentur. O magna mysteria! operabantur, et
opera loquebantur. Facta illa si intelligas, verba sunt. Et vos ad
quatuor millia pertinetis, quia sub Evangelio quaternario vivitis.
Ad numerum non pertinuerunt pueri et mulieres. Sic enim dictum est:
Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, exceptis pueris
et mulieribus (Matth. XV, 38). Quasi sine numero essent
insensati et effeminati. Tamen manducent et ipsi. Manducent: forte
pueri crescunt, et non erunt pueri; forte effeminati corriguntur, et
castificantur. Manducent: erogamus, impendimus. Qui sint autem
isti, Deus inspicit convivium suum, et si se non correxerint, qui
novit invitare, novit et separare.
4. Qualis qui ad convivium invitavit. Nostis, charissimi:
recolite evangelicam parabolam; quia intravit Dominus inspicere
recumbentes in quodam convivio suo. Paterfamilias qui invitaverat,
sicut scriptum est, invenit ibi hominem non vestitum vestem nuptialem
(Id. XXII, 11). Ad nuptias enim invitaverat sponsus ille
speciosus forma prae filiis hominum. Sponsus ille foedus factus
propter sponsam foedam, ut eam faceret pulchram. Unde foedus factus
est pulcher? Si non probo, blasphemo. Dat mihi pulchritudinis ejus
testimonium propheta, dicens: Speciosus forma prae filiis hominum
(Psal. XLIV, 3). Dat mihi deformitatis ejus testimonium
alius propheta, dicens: Vidimus eum, et non habebat speciem neque
decorem; sed vultus ejus abjectus, deformis positio ejus (Isai.
LIII, 2). O propheta qui dixisti, Speciosus forma prae filiis
hominum, contradicitur tibi: alius propheta procedit contra te, et
dicit, Mentiris: Vidimus eum. Quid est quod dicit, Speciosus
forma prae filiis hominum? Vidimus eum non habentem speciem neque
decorem. Ergo isti prophetae duo in angulo pacis discordant? De
Christo ambo dixerunt, de lapide angulari ambo dixerunt. In angulo
concordant parietes. Si non concordaverunt, non est aedificium, sed
ruina. Concordant Prophetae, non eos dimittamus in rixa. Imo nos
eorum pacem cognoscamus: nam illi litigare non norunt. O Propheta
qui dixisti, Speciosus forma prae filiis hominum, ubi vidisti?
Responde, responde, ubi vidisti? Cum in forma Dei esset non
rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ibi vidi. An tu dubitas
eum qui aequalis est Deo, speciosum esse prae filiis hominum?
Respondisti: respondeat ille qui dixit, Vidimus eum, et non habebat
speciem neque decorem. Dixisti: dic ubi vidisti. A verbis ipsius
sumit exordium: ubi ille finivit, ibi iste incipit. Ubi ille
finivit? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse
aequalis Deo. Ecce ubi vidit speciosum forma prae filiis hominum:
dic tu, ubi vidisti quia non habebat speciem neque decorem. Sed
semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem
hominum factus, et habitu inventus ut homo. De deformitate ipsius
adhuc dicit: Humiliavit se ipsum, factus obediens usque ad mortem,
mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8). Ecce ubi vidi.
Concordant ergo ambo pacifici, et pacati sunt ambo. Quid est
speciosius Deo? Quid deformius Crucifixo?
5. Discumbens sine veste nuptiali reprobatus. Iste ergo sponsus
speciosus forma prae filiis hominum, deformis factus ut pulchram
faceret sponsam, cui dicitur, O decora inter mulieres (Cant. I,
7)! de qua dicitur, Quae est ista quae ascendit dealbata (Id.
III, 6), illuminata, non colore mendacii fuscata? invenit ergo
iste qui vocavit ad nuptias, hominem non habentem vestem nuptialem, et
ait illi, Amice, quid huc intratsi non habens vestem nuptialem? At
ille obmutuit. Non enim invenit quod responderet. Et ait
paterfamilias qui intraverat: Ligate illi manus et pedes, et
projicite illum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor
dentium. De tam parva culpa tam magna poena? Magna enim. Parva
dicitur culpa non habere vestem nuptialem: parva, sed non
intelligentibus. Quando ille sic succenseret, quando ille sic
judicaret, ut propter vestem nuptialem quam non habebat, mitteret eum
ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores, ubi esset fletus et
stridor dentium, nisi culpa esset valde gravis vestem non habere
nuptialem? Dico: quia per me invitati estis, et si vos ille
invitavit, per nos invitavit. In convivio estis omnes, habetote
vestem nuptialem. Expono quae est, ut omnes habeatis, et si aliquis
me non audit qui non habet, antequam veniat paterfamilias et convivas
suos inspiciat, mutetur in melius, accipiat vestem nuptialem, securus
discumbat.
6. Unus projectus multos figurat. Non enim vere, charissimi, ille
qui inde projectus est unum hominem significat: absit. Multi sunt.
Et ipse Dominus qui hanc parabolam proposuit, Sponsus ipse convivii
convocator et convivarum vivificator, ipse nobis exposuit, quia homo
ille non unum hominem significat, sed multos, ibi, in ipso loco, in
eadem parabola. Non eo longe, ibi expono, ibi frango et manducandum
appono. Ait enim, cum inde missus esset ille non habens vestem
nuptialem in tenebras exteriores: ait ergo, et secutus adjunxit,
Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XXII,
11-14). Unum hinc projecisti, et dicis, Multi enim sunt
vocati, pauci electi. Sine dubio electi non sunt projecti: et ipsi
erant pauci qui discumbentes remanserant; et multi erant in illo uno,
quia ille unus unum corpus malorum est, qui non habet vestem
nuptialem.
7. Vestis nuptialis, charitas. Quid est vestis nuptialis ?
Quaeramus illam in Litteris sanctis. Quid est vestis nuptialis?
Sine dubio aliquid est quod mali et boni commune non habent: hoc
inveniamus, et invenimus vestem nuptialem. In donis Dei quid est
quod commune non habent boni et mali? Quod homines sumus et pecora non
sumus, Dei donum est: sed commune hoc cum bonis et malis. Quod
nobis lux de coelo oritur, de nube pluviae descendunt, fontes manant,
agri fructificant, dona sunt, sed bonis malisque communia. Intremus
ad nuptias; foris alios relinquamus, qui non venerunt vocati. Ipsos
convivas, id est, Christianos consideremus. Baptismus donum Dei
est, habent illum boni et mali. Altaris Sacramenta simul accipiunt
boni et mali. Prophetavit Saül iniquus, et viro sancto atque
justissimo infestus; dum eum persequeretur prophetavit (I Reg.
XIX). Numquid dicuntur credere soli boni? Et daemones credunt,
et contremiscunt (Jacobi II, 19). Quid facio? Excussi
omnia, et ad vestem illam nondum perveni. Involucrum meum explicavi,
omnia vel pene omnia consideravi, ad vestem illam nondum perveni.
Quodam loco Paulus apostolus attulit mihi magnum involucrum magnarum
rerum; exposuit ante me, et dixi ei, Ostende mihi si forte hic illam
vestem nuptialem reperisti. Coepit excutere singula, et dicere: Si
linguis hominum loquar et Angelorum, si habeam omnem scientiam, et
prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferam; si distribuero
omnia mea pauperibus, et tradam corpus meum ut ardeam. Magnae
vestes: nondum tamen est illa nuptialis. Jam profer nobis nuptialem
vestem. Quid nos, Apostole, suspendis? Prophetia forte Dei donum
est, quod non habent boni et mali. Si charitatem, inquit, non
habeam, nihil sum, nihil mihi prodest (I Cor. XIII,
1-3). Ecce vestis nuptialis: induite vos, o convivae, ut securi
discumbatis. Nolite dicere: Ad istam vestem habendam pauperes
sumus. Vestite, et vestimini. Hiems est: vestite nudos: nudus est
Christus; et quicumque non habetis vestem nuptialem, dabit illam.
Ad illum currite, ipsum rogate: novit sanctificare fideles suos,
novit vestire nudos suos. Ut possitis vestem habentes nuptialem non
timere tenebras exteriores, vincula membrorum et manuum et pedum; non
deficiant opera. Si deficiunt, ligatis manibus quid facturus est?
ligatis pedibus quo fugiturus est? Illam teneatis vestem nuptialem,
induimini ipsam, et securi discumbite, quando venit inspicere. Dies
judicii aderit: magnum spatium modo largitur, qui nudus erat aliquando
vestiatur.
|
|