|
1. Charitate fiunt praecepta levia. Durum videtur et grave quod
Dominus imperavit, ut si quis eum vult sequi, abneget se ipsum. Sed
non est durum nec grave quod ille imperat, qui adjuvat ut fiat quod
imperat. Nam et illud verum est quod ei dicitur in Psalmo: Propter
verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4).
Et illud verum est quod ipse dixit: Jugum meum lene est, et onus
meum leve est (Matth. XI, 30). Quidquid enim durum est in
praeceptis, ut sit lene, charitas facit. Novimus quanta ipse amor
faciat. Plerumque etiam ipse amor reprobus atque lascivus est: quanta
homines dura perpessi sunt, quanta indigna et intolerabilia
pertulerunt, ut pervenirent ad id quod amaverunt; sive sit amator
pecuniae, qui vocatur avarus; sive sit honoris amator, qui vocatur
ambitiosus; sive sit corporum pulchrorum amator, qui vocatur
lascivus? Et quis posset enumerare omnes amores? Considerate tamen,
quantum laborent omnes amatores, nec sentiunt quod laborant: et tunc
ab eis plus laboratur, quando a labore quisque prohibetur. Cum ergo
tales sint homines plures, quales sunt amores, nihilque aliud curae
esse debeat quomodo vivatur, nisi ut quod amandum est eligatur; quid
miraris, si ille qui diligit Christum, et qui vult sequi Christum,
amando negat se ipsum? Si enim perit homo amando se, profecto
invenitur negando se.
2. Amor sui, prima hominis perditio. Prima hominis perditio, fuit
amor sui. Si enim se non amaret, et Deum sibi praeponeret, Deo
esse semper subditus vellet: non autem converteretur ad negligendam
voluntatem illius, et faciendam voluntatem suam. Hoc est enim amare
se, velle facere voluntatem suam. Praepone his voluntatem Dei:
disce amare te, non amando te. Nam ut sciatis vitium esse se amare,
sic Apostolus dicit: Erunt enim homines se ipsos amantes. Et
numquid qui amat se, fidit in se? Incipit enim deserto Deo amare
se, et ad ea diligenda quae sunt extra se, pellitur a se: usque adeo
ut cum dixisset idem Apostolus, Erunt homines seipsos amantes,
continuo subjiceret, amatores pecuniae (II Tim. III, 2).
Jam vides quia foris es. Amare te coepisti: sta in te, si potes.
Quid is foras? Numquid pecunia dives factus es, amator pecuniae?
Coepisti diligere quod est extra te, perdidisti te. Cum ergo pergit
amor hominis etiam a se ipso ad ea quae foris sunt, incipit cum vanis
evanescere, et vires suas quodam modo prodigus erogare. Exinanitur,
effunditur, inops redditur, porcos pascit: et laborans in pastione
porcorum, aliquando recordatur et dicit, Quanti mercenarii patris mei
panem manducant, et ego fame hic pereo? Sed hoc quando dicit, quid
narratum est de ipso filio, qui omnia effudit in meretricibus, qui
habere voluit in potestate quae bene illi apud patrem servabantur;
habere illa voluit in arbitrio suo, effudit ea, factus est inops?
quid de illo dicitur? Et reversus ad semetipsum. Si reversus est ad
se, exierat a se. Quia ceciderat a se, et exierat a se, redit prius
ad se, ut redeat in illo unde ceciderat a se. Sicut enim cadendo a
se, remansit in se: sic redeundo ad se, non debet remanere in se, ne
iterum exeat a se. Reversus ad semetipsum, ut non remaneret in
semetipso, quid dixit? Surgam, et ibo ad patrem meum (Luc. XV,
12-18). Ecce unde ceciderat a se, ceciderat a patre suo:
ceciderat a se, ad ea quae foris sunt exiit a se. Redit ad se, et
pergit ad patrem, ubi tutissime servet se. Si ergo exierat a se, et
a quo exierat; redeundo ad se, ut eat ad patrem, neget se. Quid
est, neget se? Non praesumat de se, sentiat se hominem, et
respiciat dictum propheticum: Maledictus omnis qui spem suam ponit in
homine (Jerem. XVII, 5). Subducat se sibi, sed non deorsum
versus. Subducat se sibi, ut haereat Deo. Quidquid boni habet,
illi tribuat a quo factus est: quidquid mali habet, ipse sibi fecit.
Deus quod in illo malum est, non fecit: perdat quod fecit, qui inde
defecit. Abneget, inquit, se, et tollat crucem suam, et sequatur
me.
3. Quo sequendus Christus et qua via. Quo sequendus est Dominus?
Quo iit, novimus: eamdem solemnitatem ante dies paucissimos
celebravimus. Resurrexit enim, et ascendit in coelum: illo sequendus
est. Plane desperandum non est, quia ipse promisit, non quia homo
aliquid potest. Longe a nobis erat coelum antequam caput nostrum
iisset in coelum. Jam quare desperemus, si membra illius capitis
sumus? Illo ergo sequendus est. Et quis nolit eum sequi ad talem
sedem? Maxime quia multum timoribus et doloribus laboratur in terra.
Quis nolit illo sequi Christum, ubi summa est felicitas, summa pax,
perpetua securitas? Bonum est illo eum sequi: sed videndum est qua.
Etenim verba ista Dominus Jesus non tunc dicebat, quando a mortuis
jam resurrexerat. Nondum erat passus, venturus erat ad crucem,
venturus ad exhonorationem, ad contumelias, ad flagella, ad spinas,
ad vulnera, ad insultationes, opprobria, mortem. Quasi exasperata
est via: pigrum te facit: non vis sequi. Sequere. Asperatum est
quod sibi homo fecit, sed contritum est quod Christus redeundo
calcavit. Nam quis non velit ire ad exaltationem? Omnes delectat
celsitudo: sed humilitas gradus est. Quid tendis pedem ultra te?
Cadere vis, non ascendere. A gradu incipe, et ascendisti. Istum
gradum humilitatis nolebant attendere duo illi discipuli, qui
dicebant: Domine, jube ut unus nostrum in regno tuo sedeat ad
dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam. Sublimitatem quaerebant,
gradum non videbant. Dominus autem ostendit gradum. Quid enim
respondit? Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Marc.
X, 37-38)? Qui quaeritis apicem sublimitatis, potestis bibere
calicem humilitatis? Ideo non utcumque ait, Abneget seipsum, et
sequatur me; sed addidit, Tollat crucem suam, et sequatur me.
4. Ferenda crux et contemnendus mundus. Quid est, Tollat crucem
suam? Ferat quidquid molestum est: sic me sequatur. Cum enim
coeperit me moribus et praeceptis meis sequi, multos habebit
contradictores, multos habebit prohibitores, multos habebit
dissuasores, et hoc de ipsis quasi comitibus Christi. Cum Christo
ambulabant, qui caecos clamare prohibebant. Sive ergo minas, sive
blandimenta, sive quaslibet prohibitiones, si sequi vis, in crucem
verte; tolera, porta, noli succumbere. Videntur his verbis Domini
exhortata martyria. Si persecutio est, nonne pro Christo debent
cuncta contemni? Amatur mundus: sed praeponatur a quo factus est
mundus. Magnus est mundus: sed major est a quo factus est mundus.
Pulcher est mundus: sed pulchrior est a quo factus est mundus.
Blandus est mundus: sed suavior est a quo factus est mundus. Malus
est mundus: et bonus est a quo factus est mundus. Quomodo potero
absolvere et explicare quod dixi? Adjuvet Deus. Quid enim dixi?
quid laudastis? Ecce quaestio est, et tamen jam laudastis. Quomodo
malus est mundus, si bonus est a quo factus est mundus? Nonne Deus
fecit omnia, et ecce bona valde? Nonne per singula testatur
Scriptura quod bona fecerit Deus, dicendo, Et vidit Deus quia
bonum est? Et universa in fine ita conclusit quemadmodum fecit Deus
omnia, et ecce bona valde (Gen. I).
5. Mundus quomodo malus, et a Deo bono factus. Quomodo ergo malus
est mundus, et bonus est a quo factus est mundus? quomodo? Quoniam
mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I,
10). Mundus per eum factus est, coelum et terra, et omnia quae in
eis sunt: mundus eum non cognovit, amatores mundi; amatores mundi,
et contemptores Dei: iste mundus eum non cognovit. Sic ergo malus
est mundus, quia mali sunt qui Deo praeferunt mundum. Et bonus est
qui fecit mundum, coelum et terram et mare, et ipsos qui amant
mundum. Solum enim quod amant mundum et non amant Deum, in illis non
ipse fecit. Ipsos autem, quod ad naturam pertinet, ipse fecit: quod
ad culpam pertinet, non ipse fecit. Hoc est quod paulo ante dixi,
Deleat homo quod fecit, et placebit ei qui eum fecit.
6. Mundus bonus ex malo factus. Nam est et mundus bonus in ipsis
hominibus; sed ex malo factus. Totum enim mundum, si homines ponas
mundum, excepto quod dicimus mundum coelum et terram, et omnia quae in
eis sunt; si homines dicas mundum, totum mundum malum fecit, qui
primo peccavit. Omnis massa in radice vitiata est. Bonum hominem
fecit Deus: sic habet Scriptura, Fecit Deus hominem rectum, et
ipsi homines adinvenerunt cogitationes multas (Eccle. VII,
30). A multis curre ad unum, dispersa collige in unum: conflue,
munitus esto, mane apud unum; noli ire in multa. Ibi est beatitudo.
Sed defluximus, in perditionem perreximus: omnes cum peccato nati
sumus, et ad id quod nati sumus, male vivendo et nos addidimus, et
totus mundus factus est malus. Christus autem venit, et elegit quod
fecit, non quod invenit: nam omnes malos invenit, et gratia sua bonos
fecit. Et factus est alter mundus: et mundum persequitur mundus.
7. Mundus persequens mundum. Quis est mundus qui persequitur? De
quo nobis dicitur, Nolite diligere mundum, et ea quae in mundo sunt.
Quisquis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo. Quia
omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia
oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex mundo
est. Et mundus transit, et concupiscentia ejus. Qui autem perficit
voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum
(I Joan. II, 15-17). Ecce ambos mundos dixi, et
persequentem, et quem persequitur. Quis est mundus persequens?
Omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis, et concupiscentia
oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex mundo
est: et mundus transit. Ecce iste est mundus persequens. Quis est
mundus quem persequitur? Quisquis fecerit voluntatem Dei, manet in
aeternum, sicut et Deus manet in aeternum.
8. Mundus in Scripturis duplex, redemptus et damnatus. Sed ecce,
ille qui persequitur, mundus vocatur: probemus, si et ille qui
persecutionem patitur, mundus vocatur. An vero surdus es adversus
vocem Christi dicentis, vel potius Scripturae sanctae attestantis,
Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V,
19)? Si odit vos mundus, ait, scitote quia me prius odio habuit
(Joan. XV, 18). Ecce odit mundus. Quem, nisi mundum?
Quem mundum? Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi.
Persequitur mundus damnatus: persecutionem patitur mundus
reconciliatus. Mundus damnatus, quidquid praeter Ecclesiam: mundus
reconciliatus, Ecclesia. Non enim venit Filius hominis, ait, ut
judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Id. III,
17).
9. Omnibus jussum est ut se abnegent. Sed in hoc mundo sancto,
bono, reconciliato, salvato; imo salvando, nunc autem spe salvato,
Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 24): in hoc ergo
mundo, hoc est Ecclesia, quae tota sequitur Christum, universaliter
dixit, Qui vult me sequi, abneget semetipsum. Non enim hoc virgines
debent audire, et maritatae non debent; aut viduae debent, et nuptae
non debent: aut monachi debent, et conjugati non debent; aut clerici
debent, et laici non debent: sed universa Ecclesia, universum
corpus, cuncta membra per officia propria distincta et distributa,
sequantur Christum. Tota sequatur ipsa unica, sequatur columba,
sequatur sponsa, sequatur redempta et dotata sanguine sponsi. Habet
ibi locum suum integritas virginalis; habet ibi locum suum continentia
vidualis; habet ibi locum suum pudicitia conjugalis: non ibi habet
locum suum adulterium; non ibi habet locum suum illicita et punienda
lascivia. Ista autem membra quae habent ibi locum suum in genere suo,
et in loco suo, et in suo modo, sequantur Christum; abnegent se, id
est non praesumant de se; tollant crucem suam, id est, tolerent in
mundo pro Christo quidquid intulerit mundus. Ament eum qui solus non
decipit, qui solus non fallitur, solus non fallit: ament eum, quia
verum est quod promittit. Sed quia non modo dat, titubat fides.
Dura, persevera, tolera, porta dilationem, et tulisti crucem.
10. Varii gradus sequentium Christum, quidve in illis sit retro
respicere. Non dicat virgo: Sola ibi ero. Non enim sola ibi erit
Maria, sed erit ibi et Anna vidua. Non dicat nupta: Vidua ibi
erit, non ego. Non enim erit ibi Anna, et non ibi erit Susanna.
Sed plane inde se probent qui ibi futuri sunt, ut qui habent hic
inferiorem locum, non invideant, sed diligant in aliis meliorem
locum. Etenim, verbi gratia, fratres mei, ut advertatis:
conjugalem vitam quisque elegit, continentem vitam quisque elegit; si
ille qui elegit vitam conjugalem, concupiverit adulteria, retro
respexit; illud concupivit quod illicitum est. Qui vero a continentia
ad nuptias postea redire voluerit, retro respexit: licitum elegit, et
retro respexit. Ergo damnandae sunt nuptiae? Non. Non sunt
damnandae nuptiae: sed ille qui eas elegit, quo accesserat vide. Jam
ante ierat. Quando vivebat lascive adolescens, nuptiae ante illum
erant; ad eas se tendebat: cum vero elegit continentiam, nuptiae post
illum sunt. Memores estote, ait Dominus, uxoris Lot (Luc.
XVII, 32). Uxor Lot retro respiciendo remansit (Gen.
XIX, 26). Quisque ergo quo potuit pervenire, inde timeat retro
respicere: et ambulet in via, sequatur Christum: quae retro
oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem intus
sequatur ad palmam vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp.
III, 13, 14). Conjugati praeponant sibi innuptos; fateantur
eos esse meliores: in eis diligant quod ipsi non habent; et in illis
Christum ament.
|
|