|
1. Praeparatio ad novissimum diem. Fratres, quod audistis modo
monentem Scripturam atque dicentem, ut propter diem novissimum
vigilemus, unusquisque de novissimo suo die cogitet: ne forte cum
senseritis vel putaveritis longe esse novissimum saeculi diem,
dormitetis ad novissimum vestrum diem. De die novissimo saeculi hujus
audistis quid dixerit: Quia nesciunt eum, neque Angeli coelorum,
neque Filius, nisi Pater. Ubi quidem magna quaestio est, ne
carnaliter sapientes putemus aliquid Patrem scire, quod nesciat
Filius. Nam utique cum dixit, Pater scit; ideo hoc dixit, quia in
Patre et Filius scit. Quid enim est in die, quod non in Verbo
factum est, per quem factus est dies? Nemo ergo quaerat novissimum
diem, quando futurus sit: sed vigilemus omnes bene vivendo, ne
novissimus dies cujuscumque nostrum nos inveniat imparatos, et qualis
quisque hinc exierit suo novissimo die, talis inveniatur in novissimo
saeculi die. Nihil te adjuvabit quod hic non feceris. Unumquemque
opera sua juvabunt, aut opera sua pressura sunt.
2. Homini mortalitas ad humilitatem prodesse debet. Et quomodo in
Psalmo cantavimus Domino, Miserere mei, Domine, quoniam
conculcavit me homo (Psal. LV, 2)? Homo dicitur, qui secundum
hominem vivit. Denique illis qui secundum Deum vivunt, dicitur:
Dii estis, et filii Excelsi omnes. Reprobis autem, qui vocati sunt
ut essent filii Dei, et esse potius homines voluerunt, id est,
secundum hominem vivere: Vos autem, inquit, sicut homines
moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis (Psal. LXXXI,
6, 7). Etenim quod mortalis est homo, ad disciplinam illi debet
valere, non ad jactantiam. Unde se jactat vermis crastino moriturus?
Dico Charitati vestrae, fratres: de diabolo debent erubescere
mortales superbi. Ille enim etsi superbus, tamen immortalis est:
spiritus est, etsi malignus. Illi dies novissimus poenalis servatur
in finem: tamen mortem quam nos patimur, ille non patitur. Audivit
autem homo, Morte morieris (Gen. II, 17). Utatur bene poena
sua. Quid est quod dixi, Utatur bene poena sua. Non inde eat ad
superbiam, unde accepit poenam; agnoscat se mortalem, et frangat
elationem. Audiat sibi dici, Quid superbit terra et cinis (Eccli.
X, 9)? Etiamsi superbit diabolus, non est terra et cinis. Ideo
dictum est, Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de
principibus cadetis. Non attenditis quia mortales estis, et sicut
diabolus superbi estis. Utatur ergo homo poena sua, fratres: bene
utatur malo suo, ut proficiat bono suo. Quis nescit quia poena est,
necesse esse ut moriamur; et quod est gravius, quando nescimus?
Poena certa est, hora incerta: et de ista poena sola certi sumus in
rebus humanis.
3. Sola mors hic certa. Caetera nostra et bona et mala incerta
sunt: sola mors certa est. Quid est quod dico? Conceptus est puer,
forte nascitur, forte aborsum facit. Ita incertum est: forte
crescit, forte non crescit: forte senescit, forte non senescit:
forte dives erit, forte pauper: forte honoratus, forte humiliatus:
forte habebit filios, forte non habebit: forte ducet uxorem, forte
non ducet: et quidquid aliud nominaveris in bonis. Respice et ad
mala: forte aegrotat, forte non aegrotat: forte a serpente
percutitur, forte non percutitur: forte a bestia devoratur, forte non
devoratur. Et respice omnia mala: ubique est, Forte erit, forte
non erit. Numquid potes dicere, Forte moritur, forte non moritur?
Quomodo medici quando inspexerint valetudinem, et mortiferam esse
cognoverint, hoc pronuntiant: Moritur, inde non evadit. Ex quo
nascitur homo, dicendum est, Non evadit. Quando natus est,
aegrotare coepit. Quando mortuus fuerit, finit quidem aegritudinem:
sed nescit utrum pergat in pejorem. Finierat dives ille aegritudinem
deliciosam, venit ad tortuosam. Pauper vero ille finiit
aegritudinem, et pervenit ad sanitatem (Luc. XVI, 22). Sed
quod postea haberet hic elegit; et quod ibi messuit, hic seminavit.
Ideo cum vivimus, vigilare debemus, et eligere debemus quod in futuro
teneamus.
4. Mundus per Christum nobis victus. Mundum non amemus. Premit
amatores suos, non eos ad bonum adducit. Laborandum est in eo potius
ne capiat, quam timendum ne cadat. Ecce cadit mundus; stat
christianus, quia non cadit Christus. Nam quare dicit Dominus,
Gaudete, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 33)?
Respondeamus ei, si placet: Gaude, sed tu. Si tu vicisti, tu
gaude. Quare nos? Quare nobis dicit, Gaudete; nisi quia nobis
vicit, nobis pugnavit? Ubi enim pugnavit? Quia hominem suscepit.
Tolle quod de virgine natus, tolle quod semetipsum exinanivit, formam
servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus
ut homo (Philipp. II, 7): tolle hoc, ubi luctamen? ubi
certamen? ubi tentatio? ubi victoria, quam non praecessit pugna? In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta
sunt, et sine ipso factum est nihil. Numquid hoc Verbum Judaeus
crucifigeret? numquid huic Verbo impius insultaret? numquid hoc
Verbum colaphis caederetur? numquid hoc Verbum spinis coronaretur?
Ut autem ista pateretur, Verbum caro factum est (Joan. I, 1,
2, 3, 14): et ista passus resurgendo vicit. Ergo nobis vicit,
quibus securitatem resurrectionis ostendit. Dicis ergo Deo,
Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo. Tu te noli
conculcare, et non te vincit homo. Ecce enim homo potens terret te.
Unde te terret? Spolio, damno, torqueo, occido. Et clamas tu,
Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo. Si verum
dicis, te ipsum attendis: quia times minas hominis, mortuus te
conculcat; et quia non timeres, nisi esses homo, conculcat te homo.
Quod est ergo remedium? O homo, haere Deo, a quo factus es homo:
illi adhaere, in ipso praesume, ipsum invoca, virtus tua ipse sit.
Dic illi: In te, Domine, virtus mea. Et a comminationibus
hominum cantabis; et quod postea cantes, ipse Dominus dicit: In
Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo (Psal. LV, 2,
11).
|
|