|
1. Miracula Domini in corporibus et in animis. Miracula Domini
nostri et Salvatoris Christi Jesu, omnes quidem audientes et
credentes movent: sed alios atque alios aliter et aliter. Quidam enim
corporalia ejus miracula stupentes, majora intueri non norunt: quidam
vero ea quae gesta audiunt in corporibus, nunc amplius in animis
admirantur. Dicit ipse Dominus, Sicut enim Pater suscitat
mortuos, et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat (Joan.
V, 21). Non utique alios Filius, alios Pater; sed eosdem
Pater et Filius: quia omnia Pater per Filium. Nemo ergo dubitet
qui christianus est, etiam nunc mortuos suscitari. Sed omnis homo
habet oculos, quibus videre potest mortuos resurgere ita, ut
resurrexit filius hujus viduae, qui modo ex Evangelio recitatus est:
unde autem videant homines resurgere mortuos in corde, non omnes
habent, nisi qui jam resurrexerunt in corde. Amplius est resuscitare
semper victurum, quam suscitare iterum moriturum.
2. Mortuorum duo genera. De juvene illo resuscitato gavisa est
mater vidua: de hominibus in spiritu quotidie suscitatis gaudet mater
Ecclesia. Ille quidem mortuus erat corpore; illi autem mente.
Illius mors visibilis visibiliter plangebatur: illorum mors
invisibilis nec quaerebatur, nec videbatur. Quaesivit ille qui
noverat mortuos: ille solus noverat mortuos, qui poterat facere
vivos. Nisi enim ad mortuos suscitandos Dominus venisset, non
Apostolus diceret: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et
illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Dormientem audis,
cum dicit, Surge, qui dormis: sed mortuum intellige, cum audis,
Et exsurge a mortuis. Dicti sunt saepe dormientes et mortui
visibiliter. Et plane omnes, ei qui potest excitare, dormiunt.
Mortuus enim tibi mortuus est, qui quantumlibet pulses, quantumlibet
vellices, quantumlibet lanies, non expergiscitur. Christo autem ille
dormiebat, cui dictum est, Surge; et continuo surrexit. Nemo tam
facile excitat in lecto, quam facile Christus in sepulcro.
3. Tres mortui a Domino suscitati. Miracula Christi propter
significationem facta. Apta similitudo. Tres autem mortuos invenimus
a Domino resuscitatos visibiliter, millia invisibiliter. Quot autem
mortuos visibiliter suscitaverit, quis novit? Non enim omnia quae
fecit scripta sunt: Joannes hoc dicit, Multa alia fecit Jesus,
quae si scripta essent, arbitror totum mundum non posse libros capere
(Joan. XXI, 25). Multi ergo sunt alii sine dubio suscitati:
sed non frustra tres commemorati. Dominus enim noster Jesus Christus
ea quae faciebat corporaliter, etiam spiritualiter volebat intelligi.
Neque enim tantum miracula propter miracula faciebat: sed ut illa quae
faciebat, mira essent videntibus, vera essent intelligentibus.
Quemadmodum qui videt litteras in codice optime scripto, et non novit
legere, laudat quidem antiquarii manum admirans apicum pulchritudinem;
sed quid sibi velint, quid indicent illi apices nescit; et est oculis
laudator, mente non cognitor: alius autem et laudat artificium, et
capit intellectum; ille utique qui non solum videre quod commune est
omnibus potest, sed etiam legere; quod qui non didicit, non potest.
Ita qui viderunt Christi miracula, et non intellexerunt quid sibi
vellent, et quid intelligentibus quodam modo innuerent, mirati sunt
tantum quia facta sunt: alii vero et facta mirati, et intellecta
assecuti. Tales nos in schola Christi esse debemus. Qui enim dicit
Christum propterea tantum fecisse miracula, ut non essent nisi
miracula, potest illum dicere etiam nescire quod non esset tempus
pomorum, quando ficus quaesivit in arbore. Non enim erat illius pomi
tempus, sicut Evangelista testatur: et tamen esuriens poma quaesivit
in arbore. Christus nesciebat, quod rusticus sciebat? Quod noverat
arboris cultor, non noverat arboris creator? Cum ergo esuriens poma
quaesivit in arbore, significavit se aliquid esurire, et aliquid aliud
quaerere: et arborem illam sine fructu foliis plenam reperit, et
maledixit; et aruit. Quid arbor fecerat fructum non afferendo
(Matth. XXI, 18, 19, et Marc. XI, 13)? Quae culpa
arboris infecunditas? Sed sunt qui fructum voluntate dare non
possunt. Illorum est culpa sterilitas, quorum fecunditas est
voluntas. Erant ergo Judaei habentes verba Legis et facta non
habentes, pleni foliis et fructus non ferentes. Hoc dixi, ut
persuaderem Dominum nostrum Jesum Christum ideo miracula fecisse, ut
aliquid illis miraculis significaret, ut excepto eo quod mira et magna
et divina erant, aliquid inde etiam disceremus.
4. Trium mortuorum suscitatio. Videamus ergo quid nos discere
voluit in tribus mortuis, quos suscitavit. Resuscitavit filiam
mortuam Archisynagogi, ad quam aegrotantem petebatur, ut eam de
aegritudine liberaret. Et cum pergit, mortua nuntiatur; et quasi jam
frustra fatigaretur, renuntiatum est patri ejus: Puella mortua est,
quid adhuc fatigas Magistrum? Ille autem perrexit, et ait patri
puellae: Noli timere, tantummodo crede. Venit ad domum, et invenit
jam obsequia funeri debita praeparata: et dicit illis: Nolite flere,
non enim est mortua puella, sed dormit. Verum dixit: dormiebat, sed
illi a quo poterat excitari. Hanc excitans, reddidit vivam parentibus
(Marc. V, 22-43). Excitavit et hunc juvenem viduae filium,
de quo nunc admoniti sumus, ut hinc ista quae ipse largiri dignatur,
cum vestra Charitate loqueremur. Modo audistis quomodo excitatus
est. Appropinquabat Dominus civitati; et ecce efferebatur mortuus
jam extra portam. Misericordia commotus, quod flebat mater vidua et
destituta unico filio, fecit quod audistis, dicens: Adolescens,
tibi dico, surge. Surrexit ille mortuus, coepit loqui; et reddidit
illum matri suae. Excitavit et Lazarum de sepulcro. Et ibi cum
aegrotantem scirent discipuli cum quibus loquebatur (diligebat autem
illum): Lazarus, inquit, amicus noster dormit. Illi putantes
aegri somnum salubrem: Si dormit, inquiunt, Domine, salvus est.
Et ille: Dico vobis, apertius jam loquens, Lazarus amicus noster
mortuus est (Joan. XI, 11-44). Utrumque verum dicens:
Mortuus est vobis, dormit mihi.
5. Tria peccatorum genera, tribus illis mortuis figurata.
Consuetudo mala. Ista tria genera mortuorum, sunt tria genera
peccatorum, quos hodieque suscitat Christus. Illa enim mortua filia
Archisynagogi intus erat in domo, nondum erat de secretis parietibus
elata in publicum. Ibi intus suscitata est, viva parentibus reddita.
Iste autem jam quidem non in domo, sed tamen nondum in sepulcro,
parietibus elatus erat, terrae mandatus non erat. Qui suscitavit
mortuam nondum elatam, suscitavit mortuum jam elatum, nondum
sepultum. Tertium restabat, ut et sepultum suscitaret: et hoc fecit
in Lazaro. Sunt ergo qui peccatum intus in corde habent, in facto
nondum habent. Nescio quis commotus est aliqua concupiscentia. Dicit
enim ipse Dominus: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam
moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Nondum accessit
corpore, consensit in corde: mortuum intus habet, nondum extulit.
Et ut fit, ut novimus, ut quotidie homines in se experiuntur,
aliquando audito verbo Dei, tanquam Domino dicente, Surge;
condemnatur consensus ad iniquitatem, respiratur in salutem atque
justitiam. Surgit mortuus in domo, reviviscit cor in cogitationis
secreto. Facta est ista resurrectio animae mortuae intus intra
latebras conscientiae, tanquam intra domesticos parietes. Alii post
consensum eunt in factum, tanquam efferentes mortuum, ut quod latebat
in secreto, appareat in publico. Numquid jam isti, qui in factum
processerunt, desperati sunt? Nonne et illi juveni dictum est, Tibi
dico, surge? Nonne et ille redditus est matri suae? Sic ergo et qui
jam fecerit, si forte commonitus et commotus verbo veritatis ad
Christi vocem resurgit, vivus redditur. Potuit progredi, in
aeternum perire non potuit. Qui autem faciendo quod malum est, etiam
mala consuetudine se implicant, ut ipsa consuetudo mali non eos sinat
videre quia malum est, fiunt defensores malorum factorum suorum:
irascuntur cum reprehenduntur; in tantum ut Sodomitae quondam dicerent
viro justo reprehendenti nequissimam voluntatem, Habitare venisti,
non leges dare (Gen. XIX, 9). Tanta ibi nefandae turpitudinis
consuetudo erat, ut jam nequitia esset justitia, et prohibitor potius
reprehenderetur quam factor. Tales consuetudine maligna pressi,
tanquam sepulti sunt. Sed quid dicam, fratres? Ita sepulti, ut de
Lazaro dictum est, Jam putet. Moles illa imposita sepulcro, ipsa
est vis dura consuetudinis, qua premitur anima, nec surgere, nec
respirare permittitur.
6. Quatuor in peccatis progressus. Dictum est autem, Quatriduanus
est. Revera ad istam consuetudinem de qua loquor, quarto quodam
progressu pervenit anima. Prima est enim quasi titillatio
delectationis in corde; secunda, consensio; tertium, factum;
quarta, consuetudo. Sunt enim qui res illicitas obvias cogitationibus
suis prorsus ita abjiciunt, ut nec delectentur. Sunt qui
delectantur, et non consentiunt: nondum perfecta mors est, sed quodam
modo inchoata. Delectationi accedit consensio: jam est illa
damnatio. Post consensionem in factum proceditur: factum in
consuetudinem vertitur: et fit quaedam desperatio, ut dicatur,
Quatriduanus est, jam putet. Venit ergo Dominus, cui utique
facilia erant omnia; et difficultatem quamdam ostendit tibi.
Infremuit spiritu, ostendit multo clamore objurgationis opus esse ad
eos qui consuetudine duruerunt. Tamen ad vocem clamantis Domini,
rupta sunt vincula necessitatis. Tremuit inferni dominatio, redditus
est Lazarus vivus. Liberat enim et de mala consuetudine Dominus
quatriduanos mortuos: nam et ipse quatriduanus Christo volenti
resuscitare dormiebat. Sed quid ait? Videte genus resuscitationis.
Processit de monumento vivus, et ambulare non poterat. Et Dominus
ad discipulos: Solvite eum, et sinite abire. Ille suscitavit
mortuum, illi solverunt ligatum. Aliquid pertinere videte ad propriam
majestatem Dei suscitantis. Increpatur aliquis in mala consuetudine
positus, verbo veritatis. Quam multi increpantur et non audiunt!
Quis ergo agit intus cum illo qui audit? Quis vitam inspirat
intrinsecus? Quis est qui secretam pellit mortem, secretam dat
vitam? Nonne post objurgationes, post increpationes dimittuntur
homines cogitationibus suis, et incipiunt secum volvere quam malam
vitam gerant, quam pessima consuetudine premantur? Deinde
displicentes sibi, mutare vitam instituunt. Resurrexerunt isti;
revixerunt quibus displicet quod fuerunt: sed reviviscentes ambulare
non possunt. Haec sunt vincula ipsius reatus. Opus est ergo ut qui
revixit, solvatur, et ire permittatur. Hoc officium discipulis
dedit, quibus ait: Quae solveritis in terra, soluta sunt et in coelo
(Matth. XVIII, 18).
7. Resurgendum celeriter a peccato. Haec ergo, charissimi, sic
audiamus, ut qui vivunt, vivant; qui mortui sunt, reviviscant.
Sive adhuc peccatum in corde conceptum est, et non processit in
factum; poeniteat, corrigatur cogitatio, surgat mortuus intra domum
conscientiae. Sive jam quod cogitavit admisit; nec sic desperetur.
Non surrexit mortuus intus, surgat elatus. Poeniteat facti, de
proximo reviviscat: non eat in profundum sepulturae, non accipiat
desuper consuetudinis molem. Sed forte jam illi loquor, qui jam duro
sui moris lapide premitur, qui jam urgetur consuetudinis pondere, qui
jam quatriduanus putet. Nec ipse desperet: profundus mortuus est,
sed altus est Christus. Novit clamando terrena onera rumpere, novit
intrinsecus per se ipsum vivificare, solvendum discipulis tradere.
Agant etiam tales poenitentiam. Neque enim Lazaro resuscitato post
quatriduum ullus putor in vivente remanserat. Ergo qui vivunt,
vivant: quicumque autem mortui sunt, in quacumque harum trium morte se
invenerint, agant ut celeriter jam resurgant.
|
|