|
1. Mulier peccatrix ad pedes Domini recumbentis. Quod admonemur
Domini eloquiis de divinis lectionibus, hinc credentes Deum velle nos
loqui, proferimus Charitati vestrae, illo adjuvante, sermonem de
remissione peccatorum. Evangelium enim cum legeretur, attentissime
audistis, et res gesta narrata atque versata est ante oculos cordis
vestri. Vidistis enim, non carne, sed mente, Dominum Jesum
Christum in domo Pharisaei recumbentem, et ab illo invitatum non
fastidientem. Vidistis etiam mulierem in civitate famosam, mala
utique fama, quae erat peccatrix, non invitatam irruisse convivio,
ubi suus medicus recumbebat, et quaesisse pia impudentia sanitatem.
Irruens quasi importuna convivio, opportuna beneficio (noverat enim
quanto morbo laboraret, et illi sanando idoneum esse ad quem venerat,
sciebat): accessit ergo, non ad caput Domini, sed ad pedes, et
quae diu male ambulaverat, vestigia recta quaerebat. Prius fudit
lacrymas, sanguinem cordis, et lavit Domini pedes obsequio
confessionis. Capillis suis tersit, osculata est, unxit: tacita
loquebatur; non sermonem promebat, sed devotionem ostendebat.
2. Pharisaei superbi cogitatio. Quia ergo tetigit Dominum,
rigando, osculando, tergendo, ungendo pedes ejus: Pharisaeus qui
invitaverat Dominum Jesum Christum, quia ex illo genere erat hominum
superborum, de quibus Isaias propheta dicit, Qui dicunt Longe
recede a me, noli me tangere, quoniam mundus sum (Isai. LXV,
5); putavit Dominum nescisse mulierem: Hoc apud se cogitabat, et
dicebat in corde suo: Hic si esset propheta, sciret quae mulier illi
accessit ad pedes. Ideo eum nescire credidit, quia illam non
repulit, quia accedentem non prohibuit, quia tangi se a peccatrice
permisit. Nam illum nescisse, unde sciebat? Quid enim si sciebat,
o Pharisaee, invitator et irrisor Domini? Dominum pascis, et a quo
pascendus sis, non intelligis. Unde scis, nescisse Dominum quae
fuerat illa mulier, nisi quia permissa est accedere, nisi quia illo
patiente osculata est pedes ejus, nisi quia tersit, nisi quia unxit?
Haec enim non debuit permitti facere in pedibus mundis mulier immunda?
Ad illius ergo pharisaei pedes si talis mulier accessisset, dicturus
erat quod Isaias de talibus dicit: Recede a me, noli me tangere,
quoniam mundus sum. Accessit autem ad Dominum immunda, ut rediret
munda: accessit aegra, ut rediret sana: accessit confessa, ut
rediret professa.
3. Dominus Pharisaei cogitationem castigat. Audivit enim Dominus
Pharisaeum cogitantem. Jam hinc intelligat Pharisaeus, si non
poterat videre peccantem, qui potuit audire cogitantem. Proposuit
ergo homini similitudinem de duobus qui debebant uni feneratori. Etiam
ipsum enim sanare cupiebat, ne gratis apud eum panem comederet: ipsum
pascentem esuriebat; ipsum emendare, ipsum mactare, ipsum manducare,
ipsum in suum corpus trajicere volebat: sicut et illi mulieri
Samaritanae dixit, Sitio (Joan. IV, 7). Quid est, Sitio?
Desidero fidem tuam. Dicuntur ergo verba Domini in hac
similitudine; et agitur utrumque, ut et invitator ille sanetur cum
suis condiscumbentibus, Dominum Jesum Christum pariter videntibus,
pariter ignorantibus; et ut illa mulier habeat fiduciam confessionis
suae, nec pungatur ulterius aculeis conscientiae suae. Debebat unus,
inquit, quinquaginta denarios, alius quingentos, donavit ambobus:
quis eum plus dilexit? Respondit cui similitudo proposita erat, quod
respondere utique ratio compellebat: Credo, Domine, cui plus
donavit. Et attendens ad mulierem, dixit ad Simonem: Vides hanc
mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti:
haec lacrymis suis lavit mihi pedes, et capillis suis tersit. Osculum
mihi non dedisti: illa ex quo ingressa est, non cessavit pedes meos
osculari. Oleo caput meum non unxisti: illa autem pedes meos unxit
unguento. Ideo dico: Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit
multum. Cui autem modicum dimittitur, modicum diligit.
4. Ardua quaestio ex Domini verbis nata. Oritur quaestio profecto
solvenda, quae attentionem vestrae Charitatis desiderat, ne forte
sufficere non possimus verbis ad totam ejus obscuritatem removendam et
dilucidandam pro angustia temporis; maxime cum caro ista aestibus
fatigata, jam recreari desideret, et debitum suum poscens, animae
aviditatem impediens ostendat quod dictum est: Spiritus quidem
promptus est, caro autem infirma. (Matth. XXVI, 41).
Metuendum est, et valde metuendum, ne in his verbis Domini non bene
intelligentibus his qui concupiscentiis suis carnalibus favent, et ab
eis in libertatem educi pigrescunt, subrepat illa sententia, quae
praedicantibus etiam Apostolis nata est in linguis maledicorum, unde
dicit apostolus Paulus: Et sicut quidam dicunt nos dicere, Faciamus
mala, ut veniant bona (Rom. III, 8). Dicit enim aliquis:
Si cui modicum dimittitur, modicum diligit; cui autem plus
dimittitur, plus diligit: expedit plus diligere, quam minus
diligere; oportet ut multum peccemus, et multum debeamus, quod nobis
dimitti cupiamus, ut dimissorem magnorum debitorum amplius diligamus.
Peccatrix enim illa mulier quanto plus debebat, tanto dimissorem
debitorum suorum amplius diligebat, Domino ipso dicente, Dimittuntur
ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quare autem dilexit
multum, nisi quia debebat multum? Denique addidit et adjunxit, Cui
autem modicum dimittitur, modicum diligit. Nonne expedit, inquit,
ut multum mihi dimittatur, quam minus, unde amplius diligam Dominum
meum? Videtis certe profunditatem quaestionis: scio, videtis.
Videtis angustias temporis, et hoc videtis et sentitis.
5. Exemplis res declaratur. Accipite ergo pauca. Si magnitudini
quaestionis satis non fecero, interim praesentem recondite sermonem,
in futuro tenete debitorem. Da nunc duos homines, ut sub exemplis
evidentioribus quod proposui cogitetis. Unus eorum peccatis plenus
est, diu pessime vixit; alter eorum pauca peccavit: accedunt ambo ad
gratiam, baptizantur ambo; intrant debitores, exeunt liberi: plus
donatum est uni, minus alteri. Interrogo quantum quisque diligat.
Si invenero plus diligere eum, cui plura peccata dimissa sunt;
utilius multa peccavit, utilior erat multa iniquitas, ne esset tepida
charitas. Interrogo alium quantum diligat, invenio minus: nam si
invenio tantum et illum diligere, quantum et ille diligit cui multa
donata sunt, quomodo respondebo verbis Domini? quomodo verum erit
quod Veritas dixit, Cui modicum dimittitur, modicum diligit? Ecce
ait aliquis, mihi modicum dimissum est, non multa peccavi; et tantum
diligo, quantum iste, cui multa dimissa sunt. Tu verum dicis, an
Christus? Ad hoc tibi dimissum est mendacium tuum, ut mendacii
dimissori crimen imponas? Si modicum tibi dimissum est, modicum
diligis. Si enim modicum est tibi dimissum, et plurimum diligis,
contradicis ei qui dixit, Cui modicum dimittitur, modicum diligit.
Illi ergo plus credo, qui te plus novit. Parum tibi dimissum putas,
prorsus parum diligis. Quid ergo, inquit, facere debui? Multa mala
committere, ut multa essent, quae posset ille mihi dimittere, ut
amplius possem diligere? Angustat nos; sed Dominus qui haec vera
proposuit, ab angustiis liberet me.
6. Quaestio solvitur. Inter debita dimissa numerari vult quae
vitavimus peccata. Dictum est hoc propter pharisaeum illum, qui vel
nulla vel pauca se putabat habere peccata. Non enim Dominum
invitaret, nisi aliquantum diligeret. Sed quam parum erat? Non
osculum dedit, non saltem aquam ad pedes, et si non lacrymas: non
illo obsequio prosecutus est, quo illa mulier quae noverat quid
sanaretur, et a quo sanaretur. O Pharisaee, ideo parum diligis,
quia parum tibi dimitti suspicaris: non quia parum dimittitur, sed
quia parum putas esse quod dimittitur. Quid ergo, inquit ille? Ego
qui homicidium non feci, homicida deputandus sum? qui adulterium non
admisi, pro adulterio puniendus sum? Aut ista mihi dimittenda sunt,
quae non commisi? Ecce iterum constitue duos, et loquamur ad eos.
Venit unus supplex peccator, coopertus spinis tanquam hericius, et
nimis timidus tanquam lepus. Sed petra est refugium hericiis (Psal.
CIII, 18) et leporibus. Venit ergo ad petram, invenit
refugium, accipit auxilium. Alius non multa commisit: quid ei
faciemus, ut multum diligat? quid persuadebimus? Contra Domini
verba veniemus, Cui modicum dimittitur, modicum diligit? Ita
plane, cui modicum dimittitur. Sed o tu qui dicis te non multa
commisisse; quare? quo regente? Deo gratias, quod motu et voce
vestra intellexisse vos significastis. Jam, ut video, soluta
quaestio est. Hic multa commisit, et multorum debitor factus est:
ille gubernante Deo pauca commisit. Cui deputat ille quod dimisit,
huic et iste deputat quod non commisit. Adulter non fuisti in illa tua
vita praeterita plena ignorantia, nondum illuminatus, nondum bonum
malumque discernens, nondum credens in illum, qui te nescientem
regebat. Hoc tibi dicit Deus tuus: Regebam te mihi, servabam te
mihi. Ut adulterium non committeres, suasor defuit: ut suasor
deesset, ego feci. Locus et tempus defuit; et ut haec deessent, ego
feci. Adfuit suasor, non defuit locus, non defuit tempus: ut non
consentires, ego terrui. Agnosce ergo gratiam ejus, cui debes et
quod non admisisti. Mihi debet iste quod factum est, et dimissum
vidisti: mihi debes et tu quod non fecisti. Nullum est enim peccatum
quod fecit homo, quod non possit facere et alter homo, si desit rector
a quo factus est homo.
7. Deinceps de remissione peccatorum, quod ab homine dimitti non
possint. Jam nunc quia ut potuimus, quaestionem profundam in tantilla
temporis brevitate solvimus; aut si nondum solvimus, debitores, ut
dixi, teneamur: illud potius breviter videamus de remissione
peccatorum. Homo putabatur Christus, et ab illo qui invitavit, et
ab eis qui pariter discumbebant. Nescio quid illa peccatrix plus in
Domino viderat. Nam quare fecit illa omnia, nisi ut sibi
dimitterentur peccata? Noverat ergo illum posse peccata dimittere:
illi autem noverant hominem non posse dimittere. Et credendum est quod
omnes, id est, et illi discumbentes, et illa mulier accedens ad pedes
Domini, omnes hi noverant hominem non posse peccata dimittere. Cum
ergo omnes hoc nossent; illa quae credidit eum dimittere posse
peccata, plus quam hominem esse intellexit. Denique cum dixisset
mulieri, Dimittuntur tibi peccata tua; continuo illi, Quis est iste
qui et peccata dimittit? Quis est iste, quem jam mulier peccatrix
cognovit? Tu recumbens quasi sanus, medicum ignoras: quia majore
forsitan febre mentem etiam perdidisti. Nam et phreneticus ridens
ploratur a sanis. Tamen illud bene nostis, bene tenetis: tenete,
quia homo non potest peccata dimittere. Illa quae sibi a Christo
dimitti credidit, Christum non hominem tantum, sed et Deum
credidit. Quis est iste, inquiunt, qui et peccata dimittit? Et
Dominus, Quis est iste, dicentibus, non dixit, Filius Dei,
Verbum Dei: non hoc dixit, sed in eo quod putabant aliquantum eos
manere permittens, solvit quaestionem motus illorum. Qui enim
videbat discumbentes, audiebat cogitantes; conversus ad mulierem,
Fides tua, inquit, te salvam fecit. Isti qui dicunt, Quis est
iste qui et peccata dimittit? qui me putant hominem, hominem putent.
Fides tua te salvam fecit.
8. Donatistarum error et arrogantia. Medicus bonus aegros non solum
praesentes sanabat, sed et futuros etiam praevidebat. Futuri erant
homines qui dicerent: Ego peccata dimitto, ego justifico, ego
sanctifico, ego sano quemcumque baptizo. Ex ipso numero et isti
sunt, qui dicunt, Noli me tangere. Usque adeo ex ipso numero sunt,
ut nuper in collatione nostra, quod etiam in Gestis ipsis legere
potestis, cum eis a Cognitore esset consessus oblatus, ut sederent
nobiscum, respondendum putarent, Scriptum est nobis, cum talibus non
sedere, scilicet ne per contactum subselliorum ad eos velut nostra
contagio perveniret. Vide si non est, Noli me tangere, quia mundus
sum. Alio autem die, ubi opportunius erat, commemoravimus eos hujus
miserrimae vanitatis, cum ageretur de Ecclesia, quia mali in ea non
contaminant bonos; respondimus eis, quia ideo nobiscum sedere
noluerunt, et dixerunt, se Scriptura Dei fuisse commonitos, quia
videlicet scriptum est, Non sedi in concilio vanitatis: diximus, Si
ideo nobiscum sedere noluistis, quia scriptum est, Non sedi in
concilio vanitatis; quare nobiscum ingressi estis, cum consequenter
scriptum sit, Et cum iniqua gerentibus non introibo (Psal. XXV,
4) ? Ergo in hoc quod dicunt, Noli me tangere, quia mundus sum,
similes sunt illi pharisaeo qui Dominum invitaverat, et propterea
putabat eum nescisse mulierem, quia non eam prohibuerat a contactu
pedum suorum. Sed in alio melior Pharisaeus, quia cum putaret
hominem Christum, non credebat ab homine posse dimitti peccata.
Melior ergo Judaeis quam haereticis apparuit intellectus. Judaei
quid dixerunt? Quis est hic, qui et peccata dimittit? Audet sibi
homo hoc usurpare? Quid contra haereticus? Ego dimitto, ego mundo,
ego sanctifico. Respondeat illi, non ego, sed Christus: O homo,
quando ego a Judaeis putatus sum homo, dimissionem peccatorum fidei
dedi. Non ego, respondet tibi Christus. O haeretice, tu cum sis
homo, dicis: Veni, mulier; ego te salvam facio! Ego cum putarer
homo, dixi: Vade, mulier; fides tua salvam te fecit.
9. Argumentum Donatistarum. Peccata per Ecclesiam Spiritus
sanctus dimittit. Respondent, nescientes, sicut ait Apostolus,
neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7):
respondent et dicunt, Si non dimittunt homines peccata, falsum est
ergo quod ait Christus, Quae solveritis in terra, soluta erunt et in
coelo (Matth. XVIII, 18). Nescis quare hoc dictum sit,
quomodo dictum sit. Daturus erat Dominus hominibus Spiritum
sanctum, et ab ipso Spiritu sancto fidelibus suis dimitti peccata,
non meritis hominum volebat intelligi dimitti peccata. Nam quid es
homo, nisi aeger sanandus? Vis mihi esse medicus? Mecum quaere
medicum. Nam hoc ut evidentius ostenderet Dominus, ab Spiritu
sancto quem donavit fidelibus suis, dimitti peccata, non meritis
hominum, quodam loco sic ait resurgens a mortuis, Accipite Spiritum
sanctum; et cum dixisset, Accipite Spiritum sanctum, continuo
subjecit, Si cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei (Joan. XX,
22, 23): hoc est, Spiritus dimittit, non vos. Spiritus autem
Deus est. Deus ergo dimittit, non vos. Sed ad Spiritum quid estis
vos? Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in
vobis (I Cor. III, 16)? Et iterum: Nescitis, quia
corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a
Deo (Id. VI, 19)? Deus ergo habitat in templo sancto suo,
hoc est, in sanctis suis fidelibus, in Ecclesia sua: per eos
dimittit peccata; quia viva templa sunt.
10. Peccata a Deo dimittuntur et per hominem, et praeter hominem.
Spiritus sanctus per ministerium hominum datus. Sed qui dimittit per
hominem, potest dimittere et praeter hominem. Neque enim minus
idoneus est per se dare, qui potest per alium dare. Per Joannem
quibusdam dedit, ipsi Joanni per quem dedit? Merito volens Deus hoc
ostendere, et huic veritati attestari, cum quidam in Samaria
evangelizati essent, et baptizati essent, et baptizati a Philippo
evangelista, uno de septem diaconibus primitus electis, non acceperunt
Spiritum sanctum, et baptizati erant. Nuntiatum est discipulis, qui
erant Jerosolymis, et venerunt ad Samariam, ut illi qui baptizati
erant, per impositionem manus eorum acciperent Spiritum sanctum. Et
ita factum est: venerunt et imposuerunt eis manus, et acceperunt
Spiritum sanctum. Quia tunc sic dabatur Spiritus sanctus, ut etiam
appareret datus. Qui enim eum accipiebant, linguis omnium gentium
loquebantur: ut significarent Ecclesiam in gentibus linguis omnium
locuturam. Acceperunt ergo Spiritum sanctum, et in eis evidenter
apparuit. Quod cum vidisset Simon, putans hoc esse hominum, voluit
esse et suum. Quod hominum putavit, ab hominibus emere voluit.
Quantam, inquit, vultis a me pecuniam sumere, ut per impositionem
manuum mearum detur Spiritus sanctus? Tunc eum detestatus Petrus
ait: Non est tibi pars neque sors in hac fide. Donum enim Dei
putasti pecunia comparandum? Pecunia tua tecum sit in perditionem: et
caetera quae ibi congruenter locutus est (Act. VIII,
5-23).
11. Spiritus datus absque hominum ministerio. Exemplum in eunucho
Candacis reginae. Quare autem hoc ego commemorare volui, intendat
Charitas vestra. Oportebat ut Deus prius ostenderet se per homines
operari: sed per se deinde, ne putarent homines, quod putavit
Simon, hominum illud esse, non Dei. Quanquam et ipsi discipuli jam
hoc noverant. Nam centum viginti homines collecti erant, quando in
eos per nullius manus impositionem venit Spiritus sanctus (Id. I,
15, et II, 1-4). Quis enim tunc eis manus imposuerat? Et
tamen venit, et primos implevit. Post illud scandalum Simonis,
quid egit Deus? Videte doctorem, non sermonibus, sed rebus. Idem
ipse Philippus, qui baptizaverat homines, et non in eos venerat
Spiritus sanctus, nisi convenissent Apostoli, et eis manus
imposuissent, baptizavit eunuchum, id est, spadonem quemdam Candacis
reginae, qui adoraverat in Jerusalem, et rediens inde legebat in
curru suo Isaiam prophetam, et non intelligebat. Admonitus
Philippus accessit ad currum, exposuit lectionem, instruxit fidem,
evangelizavit Christum. Credidit Eunuchus in Christum, et ait cum
venissent ad quamdam aquam: Ecce aqua, quis prohibet me baptizari?
Ait illi Philippus: Si credis in Jesum Christum? Respondit
ille: Credo Filium Dei esse Jesum Christum. Continuo descendit
cum illo in aquam. Impleto Baptismatis mysterio et sacramento, ne
hominum putaretur donum Spiritus sancti, non exspectatum est, sicut
tunc, ut venirent Apostoli, sed continuo venit Spiritus sanctus
(Id. VIII, 26-39). Soluta est Simonis cogitatio, ne in
tali cogitatione haberet imitatores.
12. Aliud exemplum in Cornelio centurione. Deinde aliud
mirabilius exemplum. Petrus venit ad centurionem Cornelium, ad
hominem incircumcisum gentilem: coepit praedicare Christum Jesum, et
illi, et eis qui cum illo erant. Adhuc loquente Petro, non dico,
nondum imponente manum, sed nondum etiam baptizante, et cum dubitarent
qui erant cum Petro, utrum incircumcisi baptizandi essent (natum
quippe erat inter Judaeos qui crediderant, et eos qui fideles ex
Gentibus facti erant, scandalum, id est, Judaeos et Christianos,
qui baptizabantur incircumcisi); ut hanc Deus tolleret quaestionem,
cum loquitur Petrus, venit Spiritus sanctus, implevit Cornelium,
implevit eos qui cum illo erant (Act. X). Et ipsa attestatione
rei magnae, quasi clamatum est ad Petrum: Quid de aqua dubitas? jam
ego hic sum.
13. Mundatio in Baptismo non ex ministrorum meritis, sed ex Dei
gratia. Secura ergo quaelibet anima a multa nequitia per dominicam
gratiam liberanda, tanquam immunda prostitutione mundanda in
Ecclesia, credat, accedat ad pedes Domini, quaerat vestigia
Domini, confiteatur lacrymas fundens, tergat capillis suis. Pedes
Domini, praedicatores Evangelii. Capilli mulieris, superfluae
possessiones. Tergat capillis, tergat prorsus, operetur
misericordiam: et cum terserit, osculetur; accipiat pacem, ut habeat
charitatem. Accessit ad talem, baptizata est a tali, qualis erat
apostolus Paulus: audiat ab illo, Imitatores mei estote, sicut et
ego Christi (I Cor. IV, 16). Baptizata est autem ab alio
aliquo sua quaerente, non quae Jesu Christi (Philipp. II,
21): audiat a Domino, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt,
facere nolite (Matth. XXIII, 3). Secura sit et in illo,
sive in bonum evangelistam incurrat, sive in eum qui quod dicit non
facit. A Domino enim secura audit, Vade, mulier; fides tua te
salvam fecit.
|
|