|
Quatuor isti sermones conjunctim vulgati alias fuerunt in tomo nono,
et apud veteres codices Mss. perinde atque apud excusos appellantur de
Symbolo libri quatuor, tribuunturque Augustino. Primus quidem sermo
Augustinum omnino refert: non ita vero tres alii. Quippe in his
tribus dicendi genus incultum et abjectum, non habet satis ingenii et
gravitatis, sicuti videre est in sermone secundo, ubi legitur, capite
2: Habemus et nos spiritualem nostrum aurigam, sanctum prophetam
Eliam, qui quadrigae igneae superimpositus tantum cucurrit, ut metas
prenderet coeli. Scripturae loca peregrinis verbis citantur interdum
et explicantur eo modo ac sensu, quem Augustino adscribere non
audemus, ut in ejusdem sermonis capite 5, nn. 13 et 14. Hunc
praeterea sermonem tempore persecutionis Vandalicae, demortuo jam
Augustino habitum, cum Ariani Catholicos modis omnibus tentarent,
beneficiis aeque ac injuriis avocantes a fide, suspicamur ex illis in
fine verbis: Haereticus Arianus non insultet Ecclesiae. Lupus
est, agnoscite: serpens est, ejus capita conquassate. Blanditur,
sed fallit: multa promittit, sed decipit, etc. In sermone tertio et
quarto morantur nos causae dubitandi etiam bene multae, neque
leviores. Possidius in Indiculo, cap. 10, recenset de Symbolo
tractatus tres: sed hos in superiore tomo Sermonum habes, ordine
212, 213, sqq.
Sub finem tomi item noni editionis per Lovanienses adornatae
referuntur quatuordecim tractatus, quos paucis exceptis dubios habemus
ac subdititios. Horum quidam in Appendicem rejecti sunt, quidam vero
hic suo loco typis minutioribus impressi, ut sermo de quarta Feria,
seu de Cultura agri dominici, in cujus capite 3 locus Actuum, I,
18, et in capite item 6 locus Joannis, VI, 51, citantur haud
satis accurate: praeterquam quod in capite 7 persecutio Vandalica
notata videtur. Sermo etiam de Cataclysmo, ubi cap. 2 dicitur,
Baptismo restauratum corpus ad priorem statum primi hominis ante
peccatum. Et Sermo de Tempore Barbarico, qui capite praesertim 4
nonnulla continet minus consentanea sacrae Bibliorum historiae, necnon
exhortationem in fine ad roborandos Catholicos contra persecutionem
Arianorum. Stilus certe horum trium aeque rudis ac demissus minimeque
Augustinianus. Denique eumdem auctorem sapiunt tum isti sermones,
tum alii supra de Symbolo tres recensiti, aliquem forte ex discipulis
Augustini, cujus sententias interdum, tacito S. Doctoris nomine,
profert; veluti illam in sermone de Cataclysmo, cap. 3, Tolle
verbum, et quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et
fit sacramentum: quae nimirum ducta est ex Tractatu 80 in Joannem,
n. 3. Haesimus etiam aliquantum circa sermonem de Cantico novo,
nec sine aliqua cunctatione passi sumus, cum nomine Augustini, quod
olim gerit, rursum excudi. In capite 3 plures habet sententias ex
sequente paulo post sermone de utilitate Jejunii, cap. 3,
desumptas, scilicet, Si . . . . jumento insideres, quod te
gestiendo vellet praecipitare, etc., inque ejus fine concionator ad
baptizandos, Merces, inquit, nostra est, ut in illo sancto fonte
adjuvetis nos orationibus vestris: quod sermonis proxime subsequentis
auctor non absimiliter exposcit a baptizandis, Pro nostra mercede, in
illo sacratissimo fonte pro nobis orate
|
|