|
1. Symbolum regula fidei. Symbolum ex Scripturis collectum est.
Deus omnipotens. Parvuli exsufflantur et exorcizantur. Accipite,
filii, regulam fidei, quod Symbolum dicitur. Et cum acceperitis,
in corde scribite, et quotidie dicite apud vos: antequam dormiatis,
antequam procedatis, vestro Symbolo vos munite. Symbolum nemo
scribit ut legi possit: sed ad recensendum, ne forte deleat oblivio
quod tradidit diligentia, sit vobis codex vestra memoria. Quod
audituri estis, hoc credituri; et quod credideritis, hoc etiam lingua
reddituri. Ait enim Apostolus: Corde creditur ad justitiam, ore
autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Hoc est enim
Symbolum, quod recensuri estis et reddituri. Ista verba quae
audistis, per divinas Scripturas sparsa sunt: sed inde collecta et ad
unum redacta, ne tardorum hominum memoria laboraret; ut omnis homo
possit dicere, possit tenere quod credit. Numquid enim modo solummodo
audistis quia Deus omnipotens est? Sed incipitis eum habere patrem,
quando nati fueritis per Ecclesiam matrem.
2. Inde ergo jam accepistis, meditati estis, et meditati
tenuistis, ut dicatis: Credo in Deum Patrem omnipotentem. Deus
omnipotens est: et cum sit omnipotens, mori non potest, falli non
potest, mentiri non potest; et, quod ait Apostolus, negare se ipsum
non potest (II Tim. II, 13). Quam multa non potest, et
omnipotens est: et ideo omnipotens est, quia ista non potest. Nam si
mori posset, non esset omnipotens; si mentiri, si falli, si
fallere, si inique agere, non esset omnipotens: quia si hoc in eo
esset, non fuisset dignus qui esset omnipotens. Prorsus omnipotens
Pater noster peccare non potest. Facit quidquid vult: ipsa est
omnipotentia. Facit quidquid bene vult, quidquid juste vult:
quidquid autem male fit, non vult. Nemo resistit omnipotenti, ut non
quod vult faciat. Ipse fecit coelum et terram, mare et omnia quae in
eis sunt, invisibilia et visibilia: invisibilia, sicut sunt in coelis
Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, Archangeli,
Angeli, si bene vixerimus, cives nostri. Fecit in coelo visibilia;
solem, lunam, stellas. Suis animalibus terrestribus ornavit terram,
implevit aerem volatilibus, terram ambulantibus et serpentibus, mare
natantibus: omnia implevit suis creaturis propriis. Fecit et hominem
ad imaginem et similitudinem suam in mente: ibi est enim imago Dei;
ideo mens ipsa non potest comprehendi nec a se ipsa, ubi est imago
Dei. Ad hoc facti sumus, ut creaturis caeteris dominemur: sed per
peccatum in primo homine lapsi sumus, et in mortis haereditatem omnes
devenimus. Facti sumus humiles mortales, impleti sumus timoribus,
erroribus: hoc merito peccati; cum quo merito et reatu nascitur omnis
homo (Gen. I-III). Ideo sicut vidistis hodie, sicut nostis,
et parvuli exsufflantur et exorcizantur, ut pellatur ab eis diaboli
potestas inimica, quae decepit hominem, ut possideret homines. Non
ergo creatura Dei in infantibus exorcizatur aut exsufflatur: sed ille
sub quo sunt omnes qui cum peccato nascuntur; est enim princeps
peccatorum. Ac per hoc propter unum qui lapsus est et omnes misit in
mortem, missus est unus sine peccato qui omnes in se credentes perducat
ad vitam, liberans eos a peccato.
|
|