|
3. Filium Dei Dominum nostrum vere esse Deum et omnipotentem.
Pater et Filius non dii duo, sed unus Deus. Filius omnipotens et
aequalis a Patre genitus. Ideo credimus et in Filium ejus, id est,
Dei Patris omnipotentis, unicum, Dominum nostrum. Quando audis
unicum Dei Filium, agnosce Deum. Non enim Filius Dei unicus
posset esse non Deus. Quod est, hoc genuit; etsi non est quem
genuit. Si verus est autem Filius, hoc est quod Pater: si hoc non
est quod Pater, non est verus Filius. Mortales et terrenas
creaturas attendite: quod est res quaeque, hoc generat. Non generat
homo bovem, non generat ovis canem, nec canis ovem. Quidquid est
quod generat, id quod est generat. Tenete ergo fortiter, firmiter,
fideliter, quia hoc genuit Deus Pater, quod est ipse omnipotens.
Creaturae istae mortales per corruptionem generant. Numquid sic Deus
generat? Mortalis natus id quod est generat, immortalis quod est
generat: corruptibilis corruptibilem generat, incorruptibilis
incorruptibilem; corruptibilis corruptibiliter, incorruptibilis
incorruptibiliter: usque adeo hoc quod est, ut unus unum, ideo
unicum. Scitis quoniam cum vobis pronuntiarem Symbolum sic dixi, et
sic credere debetis: quia credimus in Deum Patrem omnipotentem, et
in Jesum Christum Filium ejus unicum. Jam quando unicum, crede
omnipotentem: non enim Deus Pater facit quod vult, et Deus Filius
non facit quod vult. Una voluntas est Patris et Filii, quia una
natura. Nec enim voluntas Filii potest a Patris voluntate
aliquantulum segregari. Deus et Deus, ambo unus Deus: omnipotens
et omnipotens, ambo unus omnipotens.
4. Non introducimus duos deos, quomodo quidam introducunt, et
dicunt: Deus Pater et Deus Filius, sed major Deus Pater, minor
Deus Filius. Ambo quid? Duo dii? Erubescis dicere, erubesce
credere. Dominus Deus Pater dicis, et Dominus Deus Filius: et
dicit ipse Filius, Nemo potest duobus dominis servire (Matth.
VI, 24). In familia ipsius sic erimus, ut, quomodo in domo
magna ubi est paterfamilias et habet filium, dicamus et nos: Dominus
major, Dominus minor? Aversamini talem cogitationem. Si vobis
talia feceritis in corde, idola ponitis in anima una. Prorsus
repellite. Prius credite, postea intelligite. Cui autem donat
Deus, ut cum crediderit, cito intelligat; Dei donum est, non
humana fragilitas. Tamen si nondum intelligitis, credite: Deus unus
Pater, Deus Christus Filius Dei. Ambo quid? Unus Deus. Et
quomodo ambo unus Deus dicitur? Quomodo? miraris? In Actibus
Apostolorum, Et erat, inquit, credentium anima una et cor unum
(Act. IV, 32). Multae animae erant, fides easdem unam
fecerat. Tot millia animarum erant; amaverunt se, et multae sunt
una: amaverunt Deum in igne charitatis, et ex multitudine ad
pulchritudinis unitatem venerunt. Si tam multas animas fecit animam
unam charitas; qualis charitas est apud Deum, ubi nulla diversitas,
sed integra aequalitas? Si in terris et in hominibus potuit esse tanta
charitas, ut de tot animabus faceret unam animam; ubi semper
inseparabilis fuit Pater a Filio, Filius a Patre, potuerunt ambo
esse nisi Deus unus? Sed illae animae, et multae animae dici
potuerunt, et anima una: Deus autem, ubi est ineffabilis et summa
conjunctio, unus Deus dici potest, non dii duo.
5. Facit quod vult Pater, facit quod vult Filius. Nolite putare
omnipotentem Patrem et non omnipotentem Filium: error est, delete
hoc in vobis, non haereat in memoria vestra, non bibatur in fide
vestra, et si forte aliquis vestrum biberit, vomat. Omnipotens est
Pater, omnipotens Filius. Si omnipotens non genuit omnipotentem,
non verum filium genuit. Quid enim dicimus, fratres, si Pater major
minorem filium genuit? Quid enim dixi , genuit? Homo enim major
generat filium minorem, verum est: sed quia senescit ille, crescit
iste, et ad formam patris sui vel crescendo pervenit. Filius Dei si
non crescit, quia nec potest Deus senescere; perfectus natus est.
Perfectus quidem natus, si non crescit, et minor non remansit;
aequalis est. Nam ut sciatis omnipotentem de omnipotente natum, ipsum
audite qui Veritas est. De se quod dicit Veritas, hoc est verum.
Quid ait Veritas? quid ait Filius, qui est Veritas? Quaecumque
Pater facit, haec et Filius similiter facit (Joan. V, 19).
Omnipotens est Filius, omnia faciendo quae voluerit. Nam si facit
aliqua Pater quae non facit Filius, falsum dixit Filius:
Quaecumque Pater facit, haec et Filius facit similiter. Sed quia
verum dixit Filius: credite, Quaecumque Pater facit, haec et
Filius facit similiter; et credidistis in Filium omnipotentem. Quod
verbum etsi in Symbolo non dixistis, tamen hoc est quod expressistis,
quando in unicum ipsum Deum credidistis. Habet aliquid Pater quod
non habet Filius? Hoc Ariani haeretici blasphemi dicunt, non ego.
Sed ego quid dico? Si habet aliquid Pater, quod non habet Filius;
mentitur Filius, qui dicit, Omnia quae habet Pater, mea sunt
(Id., XVI, 15). Multa et innumerabilia sunt testimonia
quibus probetur quia Filius verus Dei Patris est Filius, et Pater
Deus verum genuit Filium Deum, et Pater et Filius unus est Deus.
|
|