|
6. Filii Dei nativitas humana ex virgine. Passio sub praeside
Pilato. Nativitas Christi aeterna de Patre. Crucis supplicium cur
electum a Christo. Patientiae merces non temporalis in praesenti,
sed aeterna speretur in futuro saeculo. Sed iste Filius unicus Dei
Patris omnipotentis videamus quid fecit propter nos, quid passus est
propter nos. Natus de Spiritu sancto et virgine Maria. Ille Deus
tantus aequalis Patri, natus de Spiritu sancto et virgine Maria
humilis, unde sanaret superbos. Exaltavit se homo, et cecidit:
humiliavit se Deus, et erexit. Humilitas Christi quid est? Manum
Deus homini jacenti porrexit. Nos cecidimus, ille descendit: nos
jacebamus, ille se inclinavit. Prendamus et surgamus, ut non in
poenam cadamus. Ergo inclinatio ipsius haec est, Natus est de
Spiritu sancto et virgine Maria. Et ipsa nativitas humana, humilis
et excelsa. Unde humilis? Quia homo natus est ex hominibus. Unde
excelsa? Quia de virgine. Virgo concepit, virgo peperit, et post
partum virgo permansit.
7. Quid deinde? Passus sub Pontio Pilato. Praesidatum agebat,
et judex erat ipse Pontius Pilatus, quando passus est Christus.
Judicis nomine signata sunt tempora, quando passus est, sub Pontio
Pilato; quando passus est, crucifixus, mortuus , et sepultus.
Quis? quid? pro quibus? Quis? Filius Dei unicus, Dominus
noster. Quid? Crucifixus, mortuus, et sepultus. Pro quibus?
Pro impiis et peccatoribus. Magna dignatio! magna gratia! Quid
retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXV,
12)?
8. Natus est ante omnia tempora, natus ante omnia saecula. Natus
ante. Ante quid, ubi non est ante? Prorsus nolite cogitare aliquod
tempus ante nativitatem Christi, qua natus est de Patre: de ipsa
nativitate loquor, qua est Filius Dei omnipotentis unicus Dominus
noster; de ipsa prius loquor. Nolite cogitare in hac nativitate
initium temporis; nolite cogitare ullum spatium aeternitatis, quando
erat Pater et non erat Filius. Ex quo Pater, ex eo Filius. Et
quid est, ex quo, ubi non est initium? Ergo semper Pater sine
initio, semper Filius sine initio. Et quomodo, inquies, natus
est, si non habet initium? De aeterno coaeternus. Nunquam fuit
Pater et non erat Filius, et tamen Filius a Patre est genitus.
Unde datur qualiscumque similitudo? In rebus terrenis sumus, in
creatura visibili sumus. Det mihi similitudinem terra: non dat. Det
mihi aliquam similitudinem undarum elementum: non habet unde. Det
mihi similitudinem aliquod animal: nec hoc potest. Animal quidem
generat, et quod generat, et quod generatur: sed prior est pater, et
postea nascitur filius. Inveniamus coaevum, et credamus coaeternum.
Si potuerimus invenire patrem coaevum filio suo, et filium coaevum
patri suo; credamus Deum Patrem coaevum Filio suo, et Deum Filium
coaeternum Patri suo. In terra possumus invenire aliquem coaevum,
non possumus invenire aliquem coaeternum. Intendamus coaevum, et
credamus coaeternum. Intentos vos faciet forte aliquis et dicet :
Quando potest inveniri pater coaevus filio suo, aut filius coaevus
patri suo? Ut generet pater, antecedit aetate; ut nascatur filius,
sequitur aetate: sed hic coaevus pater filio, vel filius patri,
quomodo potest esse? Occurrat vobis ignis pater, splendor filius;
ecce invenimus coaevos. Ex quo ignis esse coepit, continuo splendorem
gignit: nec ignis ante splendorem, nec splendor post ignem. Et si
interrogemus, quis quem generat, ignis splendorem, aut splendor
ignem; continuo vobis occurrit sensu naturali, prudentia insita
mentibus vestris, omnes clamatis: Ignis splendorem, non splendor
ignem. Ecce pater incipiens, ecce filius simul, nec antecedens, nec
sequens. Ecce ergo pater incipiens, ecce filius simul incipiens. Si
ostendi vobis patrem incipientem, et filium simul incipientem; credite
Patrem non incipientem, et cum illo Filium nec ipsum incipientem;
illum aeternum, illum coaeternum. Si proficitis, intelligitis: date
operam proficere. Nasci habetis, sed et crescere debetis; quia nemo
incipit a perfecto. Dei Filio licuit nasci perfectum; quia natus est
sine tempore, coaeternus Patri, antecedens omnia, non aetate, sed
aeternitate. Iste ergo natus Patri coaeternus, de qua generatione
dixit propheta, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII,
8)? natus de Patre sine tempore, natus est ex virgine in
plenitudine temporis. Istam nativitatem antecesserant tempora.
Opportunitate temporis quando voluit, quando sciebat, tunc natus
est: non enim nolens natus est. Nemo nostrum quia vult nascitur, et
nemo nostrum quando vult moritur: ille quando voluit natus est, quando
voluit mortuus est; quomodo voluit natus est de virgine, quomodo
voluit mortuus est in cruce. Quidquid voluit fecit: quia sic erat
homo, ut lateret Deus; susceptor Deus, susceptus homo, unus
Christus Deus et homo.
9. De cruce ipsius quid loquar? quid dicam? Extremum genus mortis
elegit, ne aliquod genus mortis ejus martyres formidarent. Doctrinam
ostendit in homine, exemplum patientiae demonstravit in cruce. Ibi
opus, quia crucifixus: exemplum operis, crux; praemium operis,
resurrectio. Ostendit nobis in cruce quid tolerare, ostendit in
resurrectione quid sperare debeamus. Prorsus tanquam agonotheta summus
dixit: Fac, et tolle; fac opus, et accipe praemium; certa in
agone, et coronaberis. Quod est opus? Obedientia. Quod est
praemium? Resurrectio sine morte. Quare addidi, sine morte? Quia
surrexit Lazarus, et mortuus est: resurrexit Christus, jam non
moritur, mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).
10. Scriptura dicit: Patientiam Job audistis, et finem Domini
vidistis (Jacobi V, 11). Job quanta pertulerit, cum legitur et
exhorretur, expavescitur, contremiscitur . Et quid recepit? Dupla
quam perdiderat. Ergo ne homo propter praemia temporalia velit habere
patientiam, et dicat sibi: Tolerem damnum, reddet mihi Deus filios
duplos; Job omnia dupla recepit, et tot filios genuit, quot
extulerat. Non ergo dupla sunt? Prorsus dupla sunt, quia et illi
vivebant. Ne quis dicat, Feram mala, et reddet mihi Deus
quemadmodum reddidit Job: ut jam non sit patientia, sed avaritia.
Nam si patientiam ille sanctus non haberet, nec ea quae contingebant
fortiter sustineret; testimonium quod ei Dominus reddidit, unde
haberet? Animadvertisti, ait Dominus, ad puerum meum Job? Non
enim est illi similis quisquam in terris, homo sine querela, verus
Dei cultor. Quale, fratres, testimonium hic sanctus vir a Domino
meruit? Et tamen eum sua persuasione mala mulier decipere voluit,
habens et haec figuram illius serpentis, qui sicut in paradiso decepit
hominem primum factum a Deo (Gen. III, 1-6), ita etiam nunc
blasphemiam suggerendo putavit posse decipere placentem hominem Deo.
Quanta passus est, fratres! Quis potest tanta pati in re sua, in
domo sua, in filiis suis, in carne sua, in ipsa quae remanserat
tentatrice uxore sua? Sed etiam ipsam quae remanserat, olim
auferret, nisi adjutricem sibi servasset: quia primum hominem per
Evam debellaverat, Evam servaverat. Quanta ergo passus est!
Perdidit omnia quae habebat, domus ipsius cecidit; utinam sola!
oppressit et filios. Et quia in illo patientia magnum locum tenuerat,
quid responderit ille, audite: Dominus dedit, Dominus abstulit;
sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum.
Abstulit quae dedit, numquid periit qui dedit? Abstulit quae dedit.
Tanquam diceret: Abstulit omnia, auferat omnia, nudum dimittat me,
et servet mihi se. Quid enim mihi deerit, si Deum habuero? aut quid
mihi alia prosunt, si Deum non habuero? Accessum est ad carnem,
percussus est vulnere a capite usque ad pedes; sanie diffluebat,
vermibus scatebat: et se in Deo suo immobilem demonstrabat atque
figebat. Voluit illi mulier, diaboli adjutrix, non mariti
consolatrix, persuadere blasphemiam: Quamdiu, inquit, ista et ista
pateris? Dic aliquod verbum in Dominum, et morere. Ergo quia
humiliatus erat, exaltandus erat. Et fecit hoc Dominus, ut
ostenderet hominibus: nam ipse servo suo in coelo majora servavit.
Ergo humiliatum Job exaltavit, elatum diabolum humiliavit: quia hunc
humiliat, et hunc exaltat (Psal. LXXIV, 8). Ne quis
autem, fratres charissimi, quando aliquas ejusmodi patitur
tribulationes, hic exspectet mercedem: verbi gratia, si damna aliqua
patiatur, ne forte eo animo dicat, Dominus dedit, Dominus
abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini
benedictum, ut duplum accipiat. Patientia Deum laudet, non
avaritia. Si ea quae perdidisti, dupla quaeris recipere, et ideo
Deum laudas; de cupiditate laudas, non de charitate. Non tibi
occurrat ipsius sancti viri exemplum; fallis te. Quando Job omnia
tolerabat, dupla non sperabat. Et in prima ejus confessione quando
damna pertulit et filios extulit, et in secunda cum jam tormenta
vulnerum pateretur in carne, potest adverti quod dico. Prioris ejus
confessionis haec verba sunt: Dominus dedit, Dominus abstulit;
sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum.
Poterat dicere: Dominus dedit, Dominus abstulit; potest iterum
dare qui abstulit, potest plura revocare quam tulit. Non hoc dixit,
sed, sicut Domino placuit, inquit, ita factum est: quia ei placet,
placeat mihi; quod placuit bono Domino, non displiceat subdito
servo; quod placuit medico, non displiceat aegroto. Aliam ipsius
audi confessionem: Locuta es, inquit uxori suae, tanquam una ex
insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala
quare non sustinebimus (Job. I et II)? Non addidit, quod si
diceret, verum diceret, Potens est Dominus et meam carnem in
pristinum revocare, et quod nobis abstulit multiplicare: ne ista spe
illa tolerasse videretur. Ista non dixit, ista non speravit. Sed ut
nos doceremur, non speranti Dominus praestitit, quo nos doceremur,
quia Deus illi adfuit: quia si et illa illi non redderet, occultam
coronam ejus videre minime poteramus. Et ideo quid ait Scriptura
divina, exhortando ad patientiam et spem futurorum, non mercedem
praesentium? Patientiam Job audistis, et finem Domini vidistis.
Quare patientiam Job, et non, Finem ipsius Job vidistis? Fauces
aperires ad dupla; diceres, Deo gratias, sustineam, duplum recipio
sicut Job. Patientiam Job, finem Domini. Patientiam Job
novimus, et finem Domini novimus. Quem finem Domini? Deus, Deus
meus, ut quid me dereliquisti (Psal. XXI, 2)? Verba sunt
Domini pendentis in ligno. Quasi reliquit illum ad praesentem
felicitatem, sed non eum reliquit ad aeternam immortalitatem. Ibi est
finis Domini. Tenent Judaei, insultant Judaei, ligant Judaei,
spinis coronant, sputis dehonestant, flagellant, opprobriis obruunt,
ligno suspendunt, lancea fodiunt, postremo sepeliunt: quasi relictus
est. Sed quibus? Illis insultantibus. Ideo ergo habeto
patientiam, ut resurgas et non moriaris, id est, nunquam moriaris,
sicut Christus. Sic enim legimus: Christus surgens ex mortuis, jam
non moritur (Rom. VI, 9).
|
|