CAPUT IV.

11. Sedere ad dexteram Patris, quid sit. Dextera Patris, beatitudo. Ascendit in coelum: credite. Sedet ad dexteram Patris: credite. Sedere, intelligite habitare: quomodo dicimus de quocumque homine, In illa patria sedit per tres annos. Dicit illud et Scriptura, sedisse quemdam in civitate tantum tempus (III Reg. II, 38, sec. LXX). Numquid sedit, et nunquam surrexit? Ideo hominum habitationes sedes dicuntur . Ubi habentur sedes, numquid semper sedetur? non surgitur, non ambulatur, non jacetur? et tamen sedes vocantur. Sic ergo credite habitare Christum in dextera Dei Patris: ibi est. Nec dicat vobis cor vestrum, Quid agit? Nolite quaerere quod non licet invenire: ibi est; sufficit vobis. Beatus est, et a beatitudine, quae dextera Patris vocatur, ipsius beatitudinis nomen est, dextera Patris. Nam si carnaliter acceperimus; quia sedet ad dexteram Patris, ille erit ad sinistram. Numquid fas est ut sic illos componamus, Filium ad dexteram, Patrem ad sinistram? Ibi omnis dextera est, quia nulla ibi est miseria.

12. Inde venturus judicare vivos et mortuos. Vivos, qui superfuerint; mortuos, qui praecesserint. Potest et sic intelligi: Vivos, justos; mortuos, injustos. Utrosque enim judicat, sua cuique retribuens. Justis dicturus est in judicio: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Ad hoc vos parate, haec sperate, propterea vivite, et sic vivite, propterea credite, propterea baptizamini, ut possit vobis dici: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi. Sinistris quid? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). Sic judicabuntur a Christo vivi et mortui. Dicta est prima sine tempore nativitas Christi, dicta est alia in plenitudine temporis de virgine nativitas Christi, dicta est passio Christi, dictum est judicium Christi. Totum dictum est, quod dicendum erat de Christo, Filio Dei unico, Domino nostro: sed nondum perfecta est Trinitas.