CAPUT V.

13. Spiritum sanctum esse Deum. Sequitur in Symbolo, Et in Spiritum sanctum. Ista Trinitas unus Deus, una natura, una substantia, una potentia, summa aequalitas, nulla divisio, nulla diversitas, perpetua charitas. Vultis nosse quod Deus est Spiritus sanctus? Baptizamini, et templum ejus eritis. Apostolus dicit, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo (I Cor. VI, 19)? Templum habet Deus: nam et Salomon rex et propheta jussus est aedificare templum Deo. Si aedificaret templum soli, aut lunae, aut stellae alicui, aut alicui angelo, nonne damnaret illum Deus? Quia ergo templum aedificavit Deo, ostendit se colere Deum. Et unde aedificavit? De lignis et lapidibus: quia dignatus est Deus facere sibi per servum suum domum in terra, ubi rogaretur, ubi memoraretur . Unde dicit beatus Stephanus: Salomon aedificavit illi domum, sed Altissimus non in manu factis templis inhabitat (Act. VII, 47 et 48). Si ergo corpora nostra templum est Spiritus sancti, qualis Deus est qui aedificavit templum Spiritui sancto? Sed Deus. Si enim templum Spiritus sancti sunt corpora nostra, ille Spiritui sancto aedificavit templum, qui et corpora nostra. Attendite Apostolum dicentem, Deus temperavit corpus, ei cui deerat majorem honorem dans (I Cor. XII, 24); cum loqueretur de diversis membris, ut non essent scissurae in corpore. Deus creavit corpus nostrum. Herbam Deus creavit, corpus nostrum quis creavit? Unde probamus quia herbam Deus creat? Qui vestit, ipse creat. Evangelium lege: Si ergo fenum agri, ait, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit (Matth. VI, 30). Ille ergo creat, qui vestit. Et Apostolus: Stulte, quod seminas non vivificatur, nisi moriatur : et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, ut forte tritici, aut alicujus caeterorum; Deus autem illi dat corpus quomodo voluerit, et unicuique seminum proprium corpus (I Cor. XV. 36-38). Si ergo Deus corpora nostra aedificat, si Deus membra nostra aedificat, et corpora nostra templum sunt Spiritus sancti; nolite dubitare Deum esse Spiritum sanctum. Et nolite addere quasi tertium Deum; quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus. Sic credite.