|
14. De sancta Ecclesia. Sequitur post Trinitatis
commendationem, sanctam Ecclesiam. Demonstratus est Deus et templum
ipsius. Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus, quod estis
vos (Id. III, 17). Ipsa est Ecclesia sancta, Ecclesia
una, Ecclesia vera, Ecclesia catholica, contra omnes haereses
pugnans: pugnare potest, expugnari tamen non potest. Haereses omnes
de illa exierunt, tanquam sarmenta inutilia de vite praecisa: ipsa
autem manet in radice sua, in vite sua, in charitate sua. Portae
inferorum non vincent eam (Matth. XVI, 18).
|
|