CAPUT VII.

15. Peccata etiam immania dimittuntur in Baptismo; et venialia, in oratione dominica. Poenitentiae publicae actio propter immania peccata, non propter levia. Remissionem peccatorum. Habetis Symbolum perfecte in vobis, quando baptizamini. Nemo dicat: Illud feci, forte non mihi dimittitur. Quid fecisti? quantum fecisti? Dic immane aliquid quod commisisti, grave, horrendum, quod etiam cogitare horres: quidquid vis feceris, numquid Christum occidisti? Non est isto facto aliquid pejus, quia et Christo nihil est melius. Quantum nefas est occidere Christum? Judaei tamen eum occiderunt, et multi in eum postea crediderunt, et biberunt ejus sanguinem: dimissum est illis peccatum quod commiserunt. Cum baptizati fueritis, tenete vitam bonam in praeceptis Dei, ut Baptismum custodiatis usque in finem. Non vobis dico quia sine peccato hic vivetis; sed sunt venialia, sine quibus vita ista non est. Propter omnia peccata Baptismus inventus est; propter levia, sine quibus esse non possumus, oratio inventa. Quid habet oratio? Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Id. VI, 12). Semel abluimur Baptismate, quotidie abluimur oratione. Sed nolite illa committere, pro quibus necesse est ut a Christi corpore separemini: quod absit a vobis. Illi enim quos videtis agere poenitentiam, scelera commiserunt, aut adulteria, aut aliqua facta immania: inde agunt poenitentiam. Nam si levia peccata ipsorum essent, ad haec quotidiana oratio delenda sufficeret.