CAPUT VIII.

16. Peccata tribus modis dimittuntur. Ergo tribus modis dimittuntur peccata in Ecclesia; in Baptismate, in oratione, in humilitate majore poenitentiae: tamen Deus non dimittit peccata, nisi baptizatis. Ipsa peccata quae primum dimittit, non nisi baptizatis dimittit. Quando? Quando baptizantur. Peccata quae postea orantibus dimittuntur, et poenitentibus, quibus dimittit, baptizatis dimittit. Nam quomodo dicunt, Pater noster, qui nondum nati sunt? Catechumeni quamdiu sunt, super illos sunt omnia peccata eorum. Si catechumeni, quanto magis Pagani? quanto magis haeretici? Sed haereticis Baptismum non mutamus. Quare? Quia sic habent Baptismum, quomodo desertor habet characterem: ita et isti habent Baptismum; habent, sed unde damnentur, non unde coronentur. Et tamen si desertor ipse correctus incipiat militare, numquid audet quisquam ei characterem mutare?