|
17. De resurrectione carnis in vitam aeternam. Credimus etiam
resurrectionem carnis, quae praecessit in Christo: ut hoc etiam
speret corpus, quod praecessit in capite. Caput Ecclesiae
Christus, Ecclesia corpus Christi (Ephes. V, 23). Caput
nostrum surrexit, ascendit in coelum: ubi caput, illic et membra.
Quomodo carnis resurrectionem? Ne forte putet aliquis quomodo
Lazari, ut scias non sic esse, additum est, In vitam aeternam.
Regeneret vos Deus, conservet et tueatur vos Deus; in se, qui est
ipsa vita aeterna, perducat vos Deus. Amen.
|
|