|
1. Jejunium Deo exhibere hominum est, non Angelorum. De
utilitate jejunii admonemur aliquid loqui; et Deus admonet, et tempus
nos admonet. Haec enim observatio, haec virtus animi, haec fraudatio
carnis et lucrum mentis ab Angelis non exhibetur Deo. Ibi enim omnis
est copia et sempiterna securitas: et ideo nullus defectus, quia in
Deum plenus affectus. Ibi panis Angelorum: quem panem Angelorum ut
manducaret homo, factus est homo. Hic omnes animae terrenam carnem
portantes, de terra implent ventres: ibi spiritus rationales
coelestibus corporibus praesidentes, de Deo implent mentes. Et hic
cibus est, et ibi cibus: sed cibus iste cum reficit, deficit, et sic
implet alvum, ut ipse minuatur; ille autem et implet, et integer
permanet. Hunc cibum nobis esuriendum Christus indixit, dicens:
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur
(Matth. V, 6). Pertinet ergo ad homines hanc vitam mortalem
gerentes, esurire ac sitire justitiam: impleri autem justitia, ad
aliam vitam pertinet. Hoc pane, hoc cibo pleni sunt Angeli: homines
autem dum esuriunt extendunt se; dum se extendunt, dilatantur; dum
dilatantur, capaces fiunt; capaces facti, suo tempore replebuntur.
Quid ergo? hic nihil inde capiunt qui esuriunt et sitiunt justitiam?
Capiunt plane: sed aliud est, cum quaerimus de refectione iter
agentium; et aliud, cum quaerimus de perfectione beatorum. Apostolum
audi esurientem et sitientem, et utique justitiam, quanta in hac vita
capi potest, quanta geri justitia. Quis enim nostrum se illi vel
conferre audeat, nedum praeferre? Sed quid ait, Non quia jam
acceperim, aut jam perfectus sim. Videte quis loquatur: Vas
electionis, et extremum quodam modo fimbriarum vestimenti Domini; sed
tamen quod ad fluxum sanguinis sanat tangentem, quia credentem:
novissimus enim Apostolorum et minimus, sicut ipse ait, Ego sum
novissimus Apostolorum; et, Ego sum minimus Apostolorum: et
iterum, Non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum
Ecclesiam Dei: sed gratia Dei sum id quod sum; et gratia ejus in me
vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi: non ego autem, sed
gratia Dei mecum (I Cor. XV, 8-10). Haec audiens tu,
tanquam plenum et perfectum tibi videris audire. Audisti quid ructet,
audi et quid esuriat. Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim,
ait. Fratres, ego non arbitror me apprehendisse: unum autem quae
retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem
sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp.
III, 12-14). Dicit se nondum esse perfectum, quod nondum
acceperit, nondum apprehenderit: dicit se extendi, dicit se sequi ad
palmam supernae vocationis. In via est; esurit, impleri vult,
satagit, pervenire desiderat, aestuat: nihil illi tam magnae morae
est, quam dissolvi et esse cum Christo (Id. I, 23).
|
|