CAPUT X.

12. Similitudo docens pietatis esse, cum haereticis obstinatis non parcitur, ne pereant. Fratres, hanc etiam considerate comparationem et similitudinem: una enim res multas similitudines habere potest. Ea conditione nascuntur homines, ut velit sibi omnis homo a filiis suis succedi; et nemo est qui non hunc ordinem in domo sua vel optet vel speret, ut generatores filiorum cedant, et generati succedant. Tamen si pater senex aegrotet: non dico, si filius, cui adsit pater, quem quaerit haeredem, quem cupit successorem, quem propterea genuit, ut illo mortuo ipse vivat; non hoc dico: si pater aegrotet senex, iturus, jam vicinus morti, jam naturae ordinem petens, jam ultra quod speret non habens; tamen si aegrotet, et adsit illi pie filius ejus, et videat eum medicus lethali et noxio somno premi, patiens est in senem moriturum propter ipsos paucos dies quibus hic potest vivere; stat filius, et adest patri sollicitus: et cum audierit medicum dicentem, Iste homo lethargicus potest esse, et inde mori, si permittatur dormire; si vultis eum vivere, non dormiat: illum somnus ille noxius premit, qui et noxius est, et dulcis est. Filius autem ejus admonitus a medico, stat sollicitus, patri molestus, pulsat; et si pulsatio ejus vincitur, vellicat; et si vellicatio nihil agit, pungit. Certe molestus est patri: et esset impius, nisi molestus esset. At ille quem delectat mori, molestum sibi filium tristi aspectu et voce reverberat: Quiesce mihi; quid mihi molestus es? Sed medicus ait quia si dormieris, morieris. Et ille: Dimitte me; mori volo. Senex dicit, Mori volo: et puer impius est, si non dicat, Ego nolo. Et illa vita utique temporalis est, nec ille in ea perpetuus erit, cui filius est molestus ut excitet; nec ille qui abeunti patri et decedenti succedit. Ambo per eam transeunt, ambo per illam temporaliter transvolvant: et tamen impii sunt, nisi ad ipsam sibi temporalem, etiam cum invicem molesti sunt consulant. Ergone video fratrem meum somno noxiae consuetudinis premi, et non excito, dum timeo molestus esse dormienti atque pereunti? Absit a me ut hoc facerem, nec si illo vivo nostra angustaretur haereditas. Nunc vero cum illud quod accepturi sumus dividi non possit, cum, possessore multiplicato angustari non possit; non eum erigam vel molestus ut vigilet, et carens somno vetustissimi erroris mecum in haereditate gaudeat unitatis? Prorsus faciam; si vigilo, faciam: si non facio, et ego dormio.