|
13. Contra haereticos Ecclesiam dividentes. Charissimi, Dominus
interpellatus est a quodam, cum turbis loqueretur, et ait illi:
Domine, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. Et Dominus:
Dic, homo, quis me constituit divisorem haereditatis inter vos
(Luc. XII, 13, 14)? Non, utique dedignabatur compescere
cupiditatem, sed nolebat fieri judex ad divisionem. Nos autem,
charissimi, non eum rerum talium judicem requiramus, quia nec talis
est haereditas nostra; pura fronte, bona conscientia interpellemus
Dominum nostrum, et dicat ei unusquisque nostrum: Domine, dic
fratri meo, non ut dividat, sed ut teneat mecum haereditatem. Quid
enim vis dividere, frater? Quod enim dimisit nobis Dominus non
potest dividi. Aurum est enim, ut stateram divisionis proferat?
Argentum est, pecunia est, mancipia sunt, pecora sunt, arbores
sunt, agri sunt? Omnia enim ista dividi possunt, Non potest
dividi, Pacem meam do vobis, pacem meam dimitto vobis (Joan.
XIV, 27). Postremo in ipsis etiam terrenis haereditatibus
divisio minorem facit: constitue duos fratres sub uno patre; quidquid
possidet pater, amborum est, totum illius, totum et illius. Proinde
si de rebus suis interrogetur, sic respondet: Cujus est, verbi
gratia, equus ille? Et si uni eorum dixeris: Noster est. Cujus
ille fundus, ille servus? In omnibus respondet: Noster est. Si
autem dividant, jam aliud respondetur. Cujus equus ille? Meus.
Cujus iste? Fratris mei. Ecce quid tibi fecit divisio. Non unum
acquisisti, sed unum perdidisti. Si ergo et talem haereditatem
haberemus, quae dividi posset; dividere tamen non deberemus, ne
nostras divitias minueremus. Et certe nihil tam importunum filiis quam
vivo patre velle dividere. Denique si hoc facere moliantur, si
litibus et contentionibus studeant ad vindicandas sibi quisque partes
suas, exclamat senex: Quid facitis? Adhuc vivo. Exspectate
paululum mortem meam, tunc secate domum meam. Nos autem Deum patrem
habemus: quid imus in divisionem? quid imus in lites? Certe
exspectemus: si mori potuerit, dividamus.
|
|