CAPUT II.

2. Jejunium hominum est medium locum tenentium carnales inter et Angelos. Ergo, charissimi, quia est terrenus cibus, quo carnis infirmitas pascitur; est autem et coelestis cibus, quo pietas mentis impletur; et habet cibus iste terrenus vitam suam, habet et ille suam: hujus cibi vita hominum est, illius cibi vita Angelorum est. Fideles homines, discreti jam corde a turba infidelium, suspensi in Deum, quibus dicitur, Sursum cor, aliam spem gerentes, et scientes se peregrinari in hoc mundo, medium quemdam locum tenent: nec illis comparandi sunt qui nihil aliud putant bonum, quam deliciis terrenis perfrui, nec illis adhuc supernis habitatoribus coeli, quibus solae deliciae sunt panis ipse a quo creati sunt. Illi homines proni ad terram, pastum atque laetitiam de sola carne requirentes, pecoribus comparantur: longe ab Angelis distant et conditione et moribus; conditione, quia mortales sunt; moribus, quia luxuriosi. Inter illum populum coeli et populum terrae, medius quodam modo pendebat Apostolus: illuc ibat, hinc se attollebat. Nec cum illis tamen erat adhuc; nam diceret, Jam perfectus sum: nec cum istis erat, pigris, torpidis, marcidis, somnolentis, nihil aliud esse putantibus, nisi quod vident, et quod transit, et quod nati sunt, et quod morituri sunt; nam si cum eis esset, non diceret, Sequor ad palmam supernae vocationis. Gubernare itaque debemus nostra jejunia. Non est hoc, ut dixi, officium angelicum; nec tamen et illorum hominum officium est qui ventri serviunt: medietatis nostrae res est, qua vivimus secreti ab infidelibus, conjungi Angelis inhiantes. Nondum pervenimus, sed jam imus: nondum ibi laetamur, sed jam hic suspiramus. Quid ergo nobis prodest abstinere aliquantum a pastu et laetitia carnali? Caro in terram cogit; mens sursum tendit: rapitur amore, sed tardatur pondere. De hac re Scriptura ita loquitur: Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Si ergo caro in terram vergens onus est animae, et sarcina praegravans praevolantem; quantum quisque delectatur superiore vita sua, tantum deponit de terrena sarcina sua. Ecce quod agimus jejunantes.