|
3. Jejunium necessarium ad carnem domandam. Non vobis ergo videatur
levis res aut superflua, ne quisquam forte hoc faciens Ecclesiae
consuetudine, cogitet apud se, et dicat sibi, aut suggerentem
intrinsecus audiat tentatorem: Quid facis, quia jejunas? Defraudas
animam tuam, non ei das quod eam delectat; tibi ipsi ingeris poenam,
tuus ipse tortor et cruciator existis. Deo ergo placet quia te
crucias? Ergo crudelis est, qui delectatur poenis tuis. Responde
hujusmodi tentatori: Excrucio me plane, ut ille parcat; do de me
poenas, ut ille subveniat, ut placeam oculis ejus, ut delectem
suavitatem ejus. Nam et victima excruciatur, ut in aram imponatur.
Minus premet mentem meam caro mea. Et tali dissuasori malo, servo
ventris, responde per hanc similitudinem, et dic: Si jumento forte
insideres, si equo utereris, qui te gestiendo posset praecipitare;
nonne ut securus iter ageres, cibaria ferocienti subtraheres, et fame
domares quem freno non posses? Caro mea jumentum meum est: iter ago
in Jerusalem, plerumque me rapit, et de via conatur excludere : via
autem mea Christus est: ita exsultantem non cohibebo jejunio? Si
quis hoc sapit, etiam ipso experimento probat quam utiliter jejunetur.
Numquid enim caro ista, quae nunc domatur, semper domabitur? Dum
temporaliter fluitat, dum mortalitatis conditione praegravatur, habet
exsultationes suas manifestas et periculosas menti nostrae. Caro est
enim adhuc corruptibilis, nondum resurrexit; nam non semper sic erit:
nondum habet statum proprium coelestis habitudinis; nondum enim facti
sumus aequales Angelis Dei.
|
|