|
4. Manichaeorum error de pugna carnis et spiritus. Carnis pugna
poena peccati. Ne ergo arbitretur Dilectio vestra, quod inimica sit
caro spiritui, quasi alter sit auctor carnis, alter sit auctor
spiritus. Multi enim hoc putantes vere rapti ab ipsa carne deviarunt,
et alterum auctorem carni, alterum spiritui posuerunt. Utuntur autem
quasi testimonio apostolico, quod non intelligunt: Caro concupiscit
adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17).
Hoc verum est; sed quare et aliud non attendis: Nemo enim unquam
carnem suam odio habet; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus
Ecclesiam (Ephes. V, 29)? In illa prima sententia quam
commemoravi, quasi quaedam lucta duorum inimicorum videtur, carnis et
spiritus; quia caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus
adversus carnem. In hac autem tanquam copulatio conjugalis: Nemo
enim unquam carnem suam odio habet; sed nutrit et fovet eam, sicut et
Christus Ecclesiam. Quid ergo facimus inter has duas sententias?
Si contrariae sunt, quam respuemus, quam tenebimus? Sed non sunt
contrariae. Intendat enim Charitas vestra: interim ego ambas
accipio, et ambas concordes, quantum potuero, demonstrabo. Tu autem
quisquis alium auctorem carnis constituis, alium spiritus, de illa
quid agis? Nemo enim unquam carnem suam odio habet, sed nutrit et
fovet eam, sicut Christus Ecclesiam. Vel similitudo non te terret?
quia nutrit, inquit, et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam.
Compedem putas carnem: quis amat compedem suam? Carcerem putas
carnem: quis amat carcerem suum? Nemo enim unquam carnem suam odio
habet. Quis non oderit vinculum suum? quis non oderit poenam suam?
Et tamen, Nemo unquam carnem suam odio habet; sed nutrit et fovet
eam, sicut et Christus Ecclesiam. Tu ergo qui alium auctorem ponis
carni, alium auctorem spiritui, alium positurus es Ecclesiae, alium
Christo: quod qui sapit, desipit. Diligit ergo unusquisque carnem
suam, Apostolus dicit, et praeter Apostoli dictum unusquisque in se
probat. Quantumlibet enim sis domator carnis, quantalibet in eam
severitate accendaris, nescio utrum non claudes oculum, si aliquis
ictus immineat.
5. Est ergo quasi quoddam conjugium spiritus et carnis. Unde ergo
caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem? unde
ista poena, quae ducta est de mortis propagine? Unde dictum est,
Omnes in Adam moriuntur (I Cor. XV, 22)? et unde dicit
Apostolus, Fuimus aliquando et nos natura filii irae, sicut et
caeteri (Ephes. II, 3)? Accepit enim ille vindictam mortis,
de quo nati sumus, et trahimus quod vincamus: et ideo concupiscimus
adversus carnem, ut nobis domitam carnem subjiciamus, et eam ad
obediendum attrahamus. Numquid ergo odimus, quam nobis cupimus
obedire? Dat unusquisque et in domo sua plerumque disciplinam conjugi
suae; et eam subjugat renitentem, non persequitur inimicantem.
Filium tuum domas, ut tibi obediat: numquid odisti? numquid deputas
inimicum? Servum postremo tuum diligis et castigas, et in castigando
obedientem facis. Habes de hac re ipsius Apostoli manifestam
plenamque sententiam: Non sic curro, inquit, tanquam in incertum;
non sic pugillor, quasi aerem caedens: sed castigo corpus meum, et in
servitutem redigo; ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar
(I Cor. IX, 26 et 27). Habet ergo caro ex conditione
mortali quasi quosdam terrenos appetitus suos: in hos tibi jus freni
concessum est. Regat te praepositus, ut possit a te regi subjectus.
Infra te est caro tua, supra te est Deus tuus: cum vis ut serviat
tibi caro tua, admoneris quomodo te oporteat servire Deo tuo.
Attendis quod sub te est, attende et quod supra te est. Leges in
inferiorem non habes, nisi a superiore. Servus es, servum habes:
sed Dominus duos servos habet. Servus tuus plus est in potestate
Domini tui, quam in tua. Itaque vis tibi obediri a carne; numquid
in omnibus potest? In omnibus obtemperat Domino tuo; non in omnibus
obtemperat tibi. Quomodo, inquis? Ambulas, pedes moves,
sequitur: sed numquid quantum vis ibit tecum? Animatur a te, numquid
quamdiu vis? numquid quando vis, doles? quando vis, sanus es?
Exercet enim te plerumque Dominus tuus per servum tuum; ut quia
fuisti Domini contemptor, merearis emendari per servum.
|
|