|
6. Delectatio carnis aliquantum et a licitis refrenanda. Jejunium
nostrum fine diversum a jejunio Paganorum, Judaeorum et
haereticorum. Haereticis ut jejunium prosit redeundum ad Ecclesiam.
Sed ad te quid pertinet? Delectationem carnis non relaxare usque ad
illicita, aliquantum et a licitis refraenare. Qui enim a nullis
refraenat licitis, vicinus est et illicitis. Proinde, fratres,
licitum est conjugium, illicitum est adulterium; et tamen temperantes
viri, ut longe sint ab illicito adulterio, refrenant se aliquantum et
a licito conjugio. Licita est satietas, illicita est ebriositas:
tamen modesti homines, ut longe se faciant a turpitudine ebrietatis,
castigant se aliquantum et a libertate satietatis. Ita ergo agamus,
fratres, temperemus; et quod facimus, sciamus quare faciamus.
Cessando a laetitia carnis, acquiritur laetitia mentis.
7. Proinde finis nobis jejuniorum nostrorum, ad iter nostrum: quid
sit ipsum iter, et quo tendamus, hoc considerandum est. Namque et
Pagani jejunant aliquando, nec regionem quo tendimus norunt: et
Judaei jejunant aliquando, et viam in qua ambulamus, non
apprehenderunt. Tale est hoc, ac si aliquis equum domet, in quo
erret. Jejunant haeretici: video quales eant; interrogo quo eant?
Jejunatis, ut cui placeatis? Deo, inquiunt. Munus, putatis,
accipit? Sed prius vide quid dicit: Relinque munus, et vade, prius
reconciliare fratri tuo (Matth. V, 24). Numquid membra tua
recte domas, qui Christi membra dilanias? Auditur, inquit, in
clamore vox vestra; et eos qui sub jugo vestro sunt, stimulatis et
caeditis pugnis. Non tale jejunium elegi, dicit Dominus (Isai.
LVIII, 4 et 5). Improbaretur ergo jejunium tuum, si
immoderatius severus existeres in servum tuum: approbabitur jejunium
tuum, cum non agnoscis fratrem tuum? Non ego quaero a quo cibo
abstineas, sed quem cibum diligas. Dic mihi quem cibum diligas, ut
approbem quod ab isto cibo te abstineas. Diligis justitiam? Forte,
inquis, diligo. Appareat ergo justitia tua. Puto enim justum esse
ut majori servias, quo tibi minor obtemperet. De carne enim
loquebamur, quae minor est quam spiritus, et quae domanda ac moderanda
subjecta est. Agis cum ea ut obtemperet tibi, et subtrahis ei cibum,
quod ames subjectam tibi: agnosce majorem, agnosce superiorem, ut
tibi recte cedat inferior.
|
|