CAPUT VI.

Concordia membrorum corporis ad unitatem eos revocat. Quid, si caro tua obedit tibi, et tu non obedis Deo tuo? nonne ab ipsa damnaris, cum tibi obtemperat? Nonne obtemperando tibi, contra te dicit testimonium?

8. Et cui, inquit, majori obtemperem? Ecce Christus loquitur, justitiae amatorem te dixeras: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Audi ergo Dominum tuum mandatum dantem, ut nos invicem diligamus. Cum ex nobis omnibus tanquam membris corpus sibi faciat, quod corpus habeat unum caput ipsum Dominum et Salvatorem; tu contra divellis te a membris Christi, non amas unitatem. Non hoc expavesceres in membris tuis? Si distortum digitum haberes, non ad correctorem digiti tui medicum curreres? Certe tunc se habet bene corpus tuum, quando sibi concordant membra tua: tunc diceris sanus, tunc bene vales. Si autem aliquid in tuo corpore dissentiat ab aliis partibus, quaeris qui emendet. Cur ergo non quaeris emendari, ut compagini membrorum Christi revoceris, et congruas in ipso corpore et tuo? Certe viliores sunt caeteris membris capilli tui? quid vilius in corpore tuo capillis tuis? quid contemptius? quid abjectius? Et tamen si male te tondeat, irasceris tonsori, quia in capillis tuis non servat aequalitatem: et tu in membris Christi non tenes unitatem? Quid sunt ergo, aut cui rei prosunt jejunia tua? Indignum Deum putas, cui ab omnibus qui in eum credunt, in unitate serviatur: et tamen vis in membris tuis, in corpore tuo, in capillis tuis unitatem servari. Loquuntur viscera tua, membra tua contra te dicunt verum testimonium, et tu falsum contra membra Christi?

9. Discrevisti te a jejunio Paganorum? Hoc putas, et ideo securus tibi videris. Ego enim, inquis, Christo jejuno, illi autem idolis et daemoniis. Accipio quod dicis, et revera, non nego, discretum est. Sed ecce quemadmodum contra te paulo ante me commemorante, dicebant testimonium membra tua, ut admonerem te qualis esse debeas cum membris Christi Dei tui; et ipsi Pagani, a quibus separas jejunium tuum, admoneant te aliquid de unitate Christi tui.