|
Paganorum ipsorum concordia in cultu litigantium deorum. Ecce illi
multos deos falsos non divisi colunt: numquid nos unum verum ideo
invenimus, ut sub uno in unitate non simus? Multos illi et falsos,
nos unum et verum: et illi sub multis falsis non habent divisionem,
nos sub uno vero non tenemus unitatem. Non doles, non gemis, non
erubescis? Aliud addo: non solum multos deos falsos Pagani colunt,
sed plerosque sibi contrarios et inimicos. Verbi gratia, commemoremus
aliqua ipsorum, si cuncta non possumus: Hercules et Juno inimici
fuerunt, homines enim fuerunt; privignus ille, noverca illa: utrique
eorum Pagani templa fecerunt, et Junoni et Herculi. Adorant
illum, adorant illam; pariter eunt ad Junonem, pariter ad
Herculem: illis sibi iratis, concordes sunt. Vulcanus et Mars
inimici sunt, et justam causam habet Vulcanus: sed da judicem qui
audiat. Odit enim miser uxoris adulterium; nec tamen audet cultores
suos a Martis templo prohibere. Simul adorant illum et illum. Si
imitantur deos, litigant et ipsi. Eunt de templo Martis ad templum
Vulcani: magna indignitas! nec tamen timent ne sibi irascatur
maritus, quod ad eum venitur de templo Martis adulteri. Habent cor,
sciunt lapidem sentire non posse. Ecce colentes multos, falsos,
diversos, adversos, tenent tamen in eis colendis qualemcumque
unitatem: ecce dicunt contra te testimonium et ipsi Pagani, a quibus
tua jejunia separasti. Veni ergo ad unitatem, frater. Unum Deum
colimus: nunquam Patrem et Filium vidimus litigantes. Nec mihi
Pagani succenseant, quod haec dixi de diis eorum. Quare enim
irascantur verbis meis, et non potius litteris suis? Illas prius, si
possunt, imo, si volunt, deleant: non eis docendis grammatici vela
suspendant. Irascitur mihi quia ego dico, qui dat mercedem ut filius
ipsius discat.
|
|