|
10. Pagani Christianorum discordia avocari a christiana religione
non debent. Charitas, vita; dissensio, mors. Ergo, charissimi,
illi quidem tales deos habent, vel potius habuerunt. Quia enim ipsi
eos deserere noluerunt, ab eis deserti sunt. Et multi deseruerunt
eos, et adhuc deserunt, dejiciunt templa eorum in cordibus suis: sed
gaudeamus de illis, quia veniunt ad unitatem, non ad divisionem. Non
inveniat paganus occasionem qua nolit esse christianus. Concordemus,
fratres, colentes unum Deum, ut et illos deserere multos deos
exhortemur quodam modo nostra concordia, ut ad pacem et ad unitatem
veniant colendi unum Deum. Et si forte fastidiunt, et hinc nobis
calumniantur, quod unitatem inter nos Christiani non habemus, et inde
sunt tardi et pigri ne veniant ad salutem; alloquar et ipsos paululum,
et dicam, quod eis dicatis. Non praeferant nobis quasi concordiam
suam, non sibi tanquam de unitate sua placeant. Hostem quippe quem
patimur, illi non patiuntur: illos et non ista agentes ipse possidet.
Videt eos adoratores falsorum deorum; videt eos servos, et servos
daemoniorum quid illi lucri est quia litigant, aut quid damni est quia
non litigant? Et unum quamvis falsum et vanum sentientes, sibique
consentientes, sic eos possidet. At vero cum desereretur, et multi
ad unum Deum concurrerent, ejus sacrilega sacramenta desererent,
templa everterent, idola frangerent, sacrificia prohiberent; vidit se
perdidisse quos tenebat, vidit a sua familia recessisse, verum Deum
cognovisse: quid faceret? quomodo insidiaretur? Concordes nos scit
quod possidere non possit, unum Deum nobis dividere non potest,
falsos deos nobis supponere non potest; sentit esse vitam nostram
charitatem, mortem nostram dissensionem: lites immisit inter
Christianos, quia multos deos non potuit fabricare Christianis;
sectas multiplicavit, errores seminavit, haereses instituit. Sed
quidquid fecit, de palea dominica fecit. Ecce securitas nobis est,
licet illo saeviente, licet illo insidiante, et dissensiones varias
inter Christianos seminante: si Deum nostrum agnoscamus, si
concorditer teneamus, si fidem servemus, securi sumus. Fratres,
frumentum de area aut non recedit, aut redit: aliquid palearum aufert
ventus tentationis, unde nobis faciat non viam perditionis, sed opus
exercitationis. Quantam vero paleam non tollit foras, et ipsa tamen
in ultimo ventilanda est: et non it tota palea nisi in ignem.
Satagere ergo debemus, fratres mei, cum tempus est, quantis possumus
viribus, quanta possumus intentione, ut si fieri potest, et palea
redeat, dum frumenta non pereant. Dilectio nostra hic probatur,
magnum opus vitae nostrae proponitur. Non nos inveniremus, quantum
fratres diligamus, si nemo periclitaretur: non appareret quanta esset
dilectio inquisitionis, si nihil teneret abyssus perditionis.
|
|