|
11. Agendum omnibus modis ut ad unitatem redeant haeretici.
Piscatorum et venatorum officia diversa. Laboremus, fratres, non
cessemus, omni opere, omni sudore, affectu pio ad Deum, ad illos,
inter nos, ne illorum veterem litem sopire volentes, inter nos novas
rixas faciamus: et ante omnia cauti simus inter nos ipsos tenere
firmissimam dilectionem. Illi gelaverunt in iniquitatibus suis:
quomodo in eis tu solves glaciem iniquitatis, si non ardeas flamma
charitatis? Nec curemus quod eis molesti videmur compellendo:
attendamus quo; in eo securi simus: numquid enim ad mortem, et non
potius a morte? Omnino quibuscumque modis possumus, sed modeste,
vetusta vulnera pertractemus: et cauti simus, ne inter manus medici
deficiat qui curatur. Quid itaque curandum nobis est quia plorat puer
qui ad scholam ducitur? Cogitandum nobis est quia repellit manus
medici qui secatur? Piscatores fuerunt Apostoli, et Dominus dixit
eis, Faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Per
prophetam autem dicitur quod Deus primo piscatores erat missurus,
postea venatores (Jerem. XVI, 16). Primo piscatores misit,
postea venatores mittit. Quare piscatores, quare venatores? De
abysso et profundo maris superstitionis idololatriae credentes piscati
sunt retibus fidei. Venatores autem quo missi sunt? Cum illi
vagarentur per montes et colles, id est, per superbias hominum, per
tumores terrarum. Mons unus Donatus, et alius mons Arius; alter
mons Photinus, alter mons Novatus: per istos montes errabant;
venatoribus indigebat error ipsorum. Ideo et distributa sunt officia
piscatorum et venatorum, ne forte isti dicant nobis: Quare Apostoli
neminem coegerunt, neminem impulerunt? Quia piscator est, retia
mittit in mare, quod incurrerit trahit. Venator autem silvas cingit,
sentes excutit, terroribus undique multiplicatis cogit in retia. Ne
hac eat, ne illac eat: inde occurre, inde caede, inde terre; non
exeat, non effugiat. Sed retia nostra vita est, tantum dilectio
conservetur. Nec attendas quam illi sis molestus, sed quam tibi ille
sit dilectus. Qualis pietas, si parcis et moritur?
|
|