DE URBIS EXCIDIO SERMO


CAPUT PRIMUM.

1. Danielis exemplo confitentis peccata sua, redarguit eos qui de Urbis excidio murmurant contra Deum. Noe, Daniel et Job, quos significent. Intueamur primam lectionem sancti Danielis prophetae, ubi eum audivimus orantem, et mirati sumus, non solum peccata populi sui, sed et sua propria confitentem. Nam post ipsam orationem, cujus quidem verba indicabant eum non solum deprecatorem, sed etiam confessorem; post ipsam ergo orationem, Cum orarem, inquit, et confiterer peccata mea et peccata populi mei Domino Deo meo (Dan. IX, 20). Quis ergo est qui se sine peccato esse profiteatur, cum Daniel peccata propria confitetur? Nam superbo cuidam dictum est per Ezechielem prophetam: Numquid tu sapientior quam Daniel (Ezech. XXVIII, 3)? In tribus item quibusdam sanctis viris, per quos tria genera hominum significat Deus quae liberaturus est, quando magna tribulatio superventura est generi humano, etiam hunc Danielem posuit: et dixit quod nemo inde liberabitur, nisi Noe, Daniel et Job (Id. XIV, 14). Et quidem manifestum est quod in his tribus nominibus tria quaedam, ut dixi, genera hominum significat Deus. Jam enim tres illi viri dormierunt, et apud Deum sunt spiritus eorum, et corpora eorum in terra fluxerunt: exspectant resurrectionem et ad dexteram collocationem, nec aliquam in hoc mundo tribulationem timent, unde se cupiant liberari. Quomodo ergo de illa tribulatione liberabuntur Noe, Daniel et Job? Quando dicebat ista Ezechiel, solus forsitan Daniel in corpore fuit. Nam Noe et Job jam olim dormierant, et somno mortis patribus appositi fuerant. Quomodo ergo poterant de imminente tribulatione liberari, jam olim de carne liberati? Sed in Noe significantur boni praepositi, qui regunt et gubernant Ecclesiam, quomodo Noe in diluvio gubernavit arcam. In Daniele significantur omnes sancti continentes: in Job omnes conjugati juste et bene viventes. Haec enim tria genera hominum de illa tribulatione liberat Deus. Tamen quantum sit commendatus Daniel, ex hoc apparet, quod unus ex illis tribus meruit nominari: et tamen confitetur peccata sua. Daniele ergo confitente peccata sua, cujus superbia non contremiscat, cujus inflatio non residat, cujus tumor et elatio non cohibeatur? Quis glorietur castum se habere cor, aut quis glorietur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)?