|
Cur Deus non pepercit Urbi propter justos. Justi duobus modis. Et
mirantur homines, et utinam tantum mirarentur, et non etiam
blasphemarent, quando corripit Deus genus humanum, et flagellis piae
castigationis exagitat, exercens ante judicium disciplinam, et
plerumque non eligens quem flagellet, nolens invenire quem damnet.
Flagellat enim simul justos et injustos: quanquam quis justus, si
Daniel peccata propria confitetur?
2. Lecta est ante dies lectio libri Geneseos, quae nos, nisi
fallor, multum fecit intentos, ubi Abraham dicit Domino, utrum si
inveniat in civitate quinquaginta justos, parcat civitati propter eos,
an cum ipsis perdat civitatem. Et respondit ei Dominus, quod si
inveniat in civitate quinquaginta justos, pareat civitati. Deinde
Abraham adjecit ad interrogationem, et quaesivit utrum si minus
fuerint quinque, et remaneant quadraginta quinque, similiter parcat.
Respondit Deus, parcere se et propter quadraginta quinque. Quid
multa? Paulatim interrogando, et ex illo numero detrahendo pervenit
ad decem, et quaesivit a Domino, utrum si decem justos in civitate
compererit, perdat eos cum reliquis innumerabilibus malis, an propter
decem justos parcat potius civitati. Respondit Deus, etiam propter
decem justos non se perdere civitatem (Gen. XVIII,
23-32). Quid ergo dicimus, fratres? Occurrit enim nobis
quaestio valida et vehemens, praesertim ab hominibus qui Scripturis
nostris impietate insidiantur, non qui eas pietate perquirunt; et
dicunt, maxime de recenti excidio tantae urbis: Non erant Romae
quinquaginta justi? In tanto numero fidelium, tanto numero
sanctimonialium, continentium, tanto numero servorum et ancillarum
Dei, nec quinquaginta justi inveniri potuerunt, nec quadraginta, nec
triginta, nec viginti, nec decem? Si autem incredibile est, quare
non Deus propter quinquaginta, vel etiam propter decem justos pepercit
illi civitati? Scriptura non fallit, si se homo non fallat. Cum de
justitia quaeritur, et Deus de justitia respondet; justos quaerit ad
regulam divinam, non ad regulam humanam. Cito ergo respondeo: Aut
invenit ibi tot justos, et pepercit civitati; aut si non pepercit
civitati, nec justos invenit. Sed respondetur mihi, manifestum esse
quod Deus non pepercit civitati. Respondeo ego: Imo mihi non est
manifestum. Perditio enim civitatis ibi facta non est, sicut in
Sodomis facta est. De Sodomis enim quaestio erat, quando Deum
Abraham interrogavit. Deus autem dixit, Non perdam civitatem: non
dixit, Non flagello civitatem. Sodomis non pepercit, Sodomam
perdidit: Sodomam penitus igne consumpsit, quam ad judicium non
distulit, sed in eam exercuit quod aliis malis ad judicium reservavit.
Prorsus nullus de Sodomis evasit; nihil hominis relictum est, nihil
pecoris, nihil domorum: cuncta omnino ignis absorbuit. Ecce quomodo
Deus perdidit civitatem. Ab urbe autem Roma quam multi exierunt et
redituri sunt, quam multi manserunt et evaserunt, quam multi in locis
sanctis nec tangi potuerunt! Sed captivi, inquiunt, multi ducti
sunt. Hoc et Daniel, non ad supplicium suum, sed ad solatium
caeterorum. Sed multi, inquiunt, occisi sunt. Hoc et tot justi
Prophetae a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae (Matth.
XXIII, 35): hoc etiam toto Apostoli, hoc ipse Dominus
Prophetarum et Apostolorum. Sed multi, inquiunt, tormentis variis
excruciati sunt. Putamusne quisquam tantum quantum Job?
3. Horrenda nobis nuntiata sunt; strages facta, incendia,
rapinae, interfectiones, excruciationes hominum. Verum est, multa
audivimus, omnia gemuimus, saepe flevimus, vix consolati sumus; non
abnuo, non nego multa nos audisse, multa in illa urbe esse commissa.
|
|