CAPUT III.

In vastatione Urbis nihil gravius accidit calamitate Job. Verumtamen, fratres mei (intendat Charitas vestra quod dico), audivimus librum sancti Job, quod perditis rebus, perditis filiis, nec ipsam carnem quae illi sola remanserat, salvam potuit obtinere; sed percussus gravi vulnere a capite usque ad pedes, sedebat in stercore, putrescens ulcere, sanie fluens, vermibus scatens, tormentis acerbissimis dolorum cruciatus. Si nobis sic nuntiaretur universa civitas sedere, sedere, inquam, civitas universa, nullo ibi sano, in gravissimo vulnere, et sic putrescere vermibus vivos, quomodo mortui putruerunt: quod erat gravius? hocne, an illud bellum? Puto quod mitius in carnem humanam ferrum saeviret, quam vermes; tolerabilius de vulneribus sanguis erumperet, quam de putredine sanies distillaret. Cadaver corrumpi respicis, et horrescis: sed ideo minor poena, quod absens anima. At vero in Job praesens anima quae sentiret, ligata ne fugeret, subjecta ut doleret, compuncta ut blasphemaret . Sustinuit autem tribulationem Job, et deputatum est illi ad magnam justitiam. Non ergo quisquam attendat quid patiatur, sed quid faciat. Homo, in eo quod pateris, potestas tua non est: in eo quod facis, voluntas tua vel nocens vel innocens est. Patiebatur Job, stabat mulier relicta sola, non ad consolationem, sed ad tentationem; non quae afferret medicinam, sed quae moneret blasphemiam: Dic aliquid, inquit, in Deum, et morere. Videte quemadmodum illi mori beneficium fuit, et tale beneficium nemo dabat. Sed in his omnibus quae sancta anima sustinebat, patientia exercebatur, fides probabatur, mulier confutabatur, diabolus vincebatur. Spectaculum magnum, et in illa foeditate putredinis praeclara pulchritudo virtutis! Vastat latenter inimicus: aperte malum suadet inimica; adjutorium diaboli, non mariti; Eva nova, sed ille non vetus Adam: Dic aliquid in Deum, et morere. Blasphemando extorque, quod precando non potes impetrare. Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Attendite verba fortis fidelis; attendite verba foris putrescentis, intus integri: Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus (Job I, et II)? Pater est; numquid amandus blandiens, et respuendus corripiens? Nonne pater est, et promittens vitam, et imponens disciplinam? Exciditne tibi: Fili, accedens ad servitutem Dei, sia in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem? Omne quod tibi applicitum fuerit, accipe; et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe: quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero acceptabiles in camino humiliationis (Eccli. II, 1-5)? Exciditne tibi: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem Filium quem recipit (Prov. III, 12, et Hebr. XII, 6)?