CAPUT IV.

4. Cruciatus temporales cum gehenna comparati quam leves. Cogita quoslibet cruciatus, extende animum in quaslibet in hac vita poenas humanas; compara ad gehennam, et leve est omne quod cogitas. Hic temporalis, ibi aeternus est, et qui torquet et qui torquetur. Numquid adhuc patiuntur, qui illo tempore passi sunt, quo Roma vastata est? Dives autem ille adhuc apud inferos patitur (Luc. XVI, 19-26). Arsit, ardet, ardebit; vivet usque ad judicium: recipiet carnem, non ad beneficium, sed ad supplicium. Illas poenas timeamus, si Deum timemus. Quidquid hic passus fuerit homo, si corrigatur, emendatio est: si nec sic corrigatur, duplex damnatio est. Et hic enim fuit poenas temporales, et ibi experietur aeternas. Dico Charitati vestrae, fratres: martyres certe sanctos laudamus, glorificamus, admiramur; dies eorum pia solemnitate celebramus, merita eorum veneramur, et, si possumus, imitamur. Est profecto, est magna martyrum gloria; sed nescio utrum minor gloria fuit sancti Job: nec tamen ei dicebatur, Thus pone idolis, sacrifica diis alienis, nega Christum; dicebatur tamen, Blasphema Deum. Nec dicebatur, ut intelligeretur, Si blasphemaveris, putredo omnis abscessura sanitasque reditura est: sed, Si blasphemaveris, dicebat inepta et insulsa mulier, morieris, et moriendo tormentis carebis. Quasi vero morienti blasphemo non aeternus dolor succederet. Mulier fatua praesentis putredinis horrebat molestiam, aeternam flammam minime cogitabat. Ferebat ille praesens malum, ne incideret in futurum. Tenebat cor a mala cogitatione, linguam a maledicto; servabat animae integritatem in putredine corporis. Videbat quid in futurum evadebat; ideo quod patiebatur, ferebat. Sic, sic unusquisque christianus quando aliquam afflictionem corporis patitur, gehennas cogitet, et videat quam leve est quod patitur. Non murmuret adversum Deum, non dicat: Deus, quid tibi feci, quare ista patior? Imo dicat quod dixit ipse Job quamvis sanctus: Exquisisti omnia peccata mea, et ea tanquam in sacculo signasti (Job XIV, 16, 17). Non se ausus est dicere sine peccato, qui patiebatur, non ut puniretur, sed ut probaretur. Hoc dicat unusquisque cum patitur.