|
5. Justi Romae an non exstiterint, ut propter ipsos Urbi
parceretur. Peccata quae non ficte confiteantur omnes habent.
Fuerunt Romae quinquaginta justi, imo si modum humanum consideres,
millia justorum: si regulam perfectionis, nemo justorum existit.
Quicumque Romae qui se audeat justum dicere, a me non audit :
Numquid tu sapientior quam Daniel (Ezech. XXVIII, 3)?
Audi ergo illum confitentem peccata sua (Dan. IX, 20). An
forte cum confitebatur, mentiebatur? Hinc ergo habebat peccatum,
quia de suis peccatis Deo mentiebatur. Sed aliquando argumentantur
homines, et dicunt, Debet et homo justus Deo dicere quia peccator
est: quamvis sciat nullum se habere peccatum, tamen dicat Deo,
Habeo peccatum. Miror si ista consilii sanitas appellanda est. Quis
te facit non habere peccatum? nonne Deus qui sanat animam tuam? Si
tamen non habes peccatum. Nam considera; et invenies, non peccatum,
sed peccata. Tamen si prorsus non habes peccatum, nonne illius
beneficium est, cui dixisti: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana
animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5)? Si ergo sine
peccato est anima tua, sanata est omni modo anima tua: si sanata est
omni modo anima tua, quare ingratus es medico tuo, ut dicas vulnus
esse adhuc, ubi omnem sanitatem ille jam fecit? Si corpus tuum
languidum aut vulneratum medico ostenderes, et rogares ut tibi
adhiberet curandi diligentiam, atque ille faceret, sanumque et
incolumem redderet, et tu adhuc diceres, Non sum sanus; nonne esses
medico ingratus? nonne esses in medicum contumeliosus? Si et Deus
sanavit te, audes dicere, Adhuc vulnus habeo? nec times ne tibi
respondeat, Ergo ego nihil egi, aut totum quod egi effudi; non
accipio mercedem, non mereor vel laudem? Avertat Deus hanc
amentiam, et hanc argumentationem vanam. Dicat homo, Peccator sum,
quia peccator est: dicat, Peccatum habeo, quia peccatum habet. Non
enim si non habet, sapientior est quam Daniel. Ergo, fratres mei,
illam quaestionem aliquando determinem. Si justi sic appellandi sunt,
sicut modo quodam humano justi appellantur, secundum quamdam
conversationem qua inter homines vivunt sine querela: multi tales
Romae; et propter hos pepercit Deus, multi evaserunt: sed et eis
qui mortui sunt, pepercit Deus. Mortui enim in bona vita et vera
justitia, in bona fide, nonne aerumnis rerum humanarum caruerunt, et
ad divinum refrigerium pervenerunt? Mortui sunt post tribulationes,
quomodo pauper ille ante januam divitis. Sed passi sunt famem? passus
est et ille. Passi sunt vulnera? passus est et ille: forte minus eos
canes linxerunt. Mortui sunt? mortuus est et ille: sed quo fine
audi: Contigit, inquit, mori inopem illum, et auferri ab Angelis
in sinum Abrahae. (Luc. XVI, 20-22).
|
|