|
6. Quomodo Urbi Deus pepercit propter justos. Constantinopolis
terrore imminentis sibi incendii emendata divinitus et servata. Utinam
videre possemus oculis animas sanctorum qui in illo bello mortui sunt;
tunc videretis quomodo Deus pepercerit civitati. Millia enim
sanctorum in refrigerio sunt, laetantium et dicentium Deo: Gratias
tibi, quia nos a carnis molestiis et tormentis eruisti. Gratias
tibi, quia jam nec barbaros, nec diabolum formidamus; non timemus in
terra famem, non timemus grandinem, non timemus hostem, non timemus
lictorem, non timemus oppressorem: sed sumus in terra mortui, apud
te, Deus, non morituri, in regno tuo salvi, dono tuo, non merito
nostro. Qualis civitas est humilium quae ista dicit? An putatis
civitatem in parietibus deputandam? Civitas in civibus est, non in
parietibus. Denique si diceret Deus Sodomitis, Fugite, quia
incensurus sum locum istum: nonne magnum meritum eos habere diceremus,
si fugerent, et flamma de coelo descendens moenia parietesque
vastaret? Nonne Deus pepercerat civitati, quia civitas migraverat,
et perniciem illius ignis evaserat?
7. Nonne ante paucos annos, Arcadio imperatore Constantinopoli
(quod dico, audiunt nonnulli forsitan qui noverunt, et sunt in hoc
populo qui et illic praesentes fuerunt), volens Deus terrere
civitatem, et terrendo emendare, terrendo convertere, terrendo
mundare, terrendo mutare, servo cuidam suo fideli, viro, ut
dicitur, militari, venit in revelatione, et dixit ei civitatem
venturo de coelo igne perituram; eumque admonuit ut episcopo diceret.
Dictum est; non contempsit episcopus, et allocutus est populum:
conversa est civitas in luctum poenitentiae, quemadmodum quondam illa
antiqua Ninive (Jonae III, 5). Tamen ne putarent homines
illum qui dixerat vel falsitate deceptum vel fallacia decepisse, venit
dies quem Deus fuerat comminatus: intentis omnibus et exitum cum
timore magno exspectantibus, noctis initio tenebrante jam mundo, visa
est ignea nubes ab oriente, primo parva, deinde paulatim ut accedebat
super civitatem ita crescebat, donec toti urbi ignis terribiliter
immineret. Videbatur horrenda flamma pendere, nec odor sulphuris
deerat. Omnes ad ecclesiam confugiebant, non capiebat multitudinem
locus, Baptismum extorquebat quisque a quo poterat. Non solum in
ecclesia, sed etiam per domos, per vicos ac plateas salus Sacramenti
exigebatur; ut fugeretur ira, non praesens utique, sed futura.
Tamen post magnam illam tribulationem, ubi exhibuit Deus fidem verbis
suis, et revelationi servi sui, coepit, ut creverat, minui nubes,
paulatimque consumpta est. Populus securus paululum factus, iterum
audivit omnino esse migrandum, quod civitas esset proximo sabbato
peritura. Migravit cum Imperatore tota civitas; nemo in domo
remansit, nemo domum clausit: longe recedens a moenibus, et dulcia
tecta respiciens, relictis charissimis sedibus voce miserabili
valefecit. Et aliquot millibus tanta illa multitudo progressa, uno
tamen loco fundendis ad Deum orationibus congregata, magnum fumum
subito vidit, et vocem magnam emisit ad Deum: tandemque
tranquillitate conspecta, missis qui renuntiarent, sollicita quae
praedicta fuerat hora transacta, et renuntiantibus quod salva universa
moenia et tecta consisterent, omnes cum ingenti gratulatione
redierunt. Nemo de domo sua quidquam perdidit, patentem omnis homo
sicut dimisit invenit .
|
|