|
8. Ut Constantinopolis ita et Roma a Deo correpta potius quam
perdita. Quid dicemus? Utrum ista ira Dei, an potius misericordia
fuit? Quis dubitet misericordissimum patrem corrigere voluisse, et
terrendo, non perdendo punire, quando nihil hominum, nihil domorum,
nihil moenium tanta impendens praesens calamitas laesit? Prorsus sicut
solent manus erigi ad feriendum, et consternato illo qui feriendus
erat, miseratione revocari, ita factum est illi civitati. Verumtamen
si eo tempore, quo illa derelicta populus universus abscessit,
irrueret vastitas loco, totamque urbem sicut Sodomam, nullis saltem
ruinis remanentibus, perdidisset; quis etiam sic dubitaret quod Deus
pepercisset illi civitati, qua praemonita et territa, et discedente
atque migrante, locus ille consumeretur? Sic minime dubitandum est
pepercisse Deum Romanae etiam civitati, quae ante hostile incendium
in multis ex multa parte migraverat. Migrarunt qui fugerunt,
migrarunt qui de corpore exierunt: multi praesentes utcumque
latuerunt, multi in locis sanctis vivi salvique servati sunt. Manu
ergo emendantis Dei correpta est potius civitas illa, quam perdita:
tanquam servus sciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis,
vapulabit multis (Luc. XII, 47).
|
|