|
9. Tribulationis temporalis utilitas. Atque utinam valeat ad
exemplum timoris, et mala concupiscentia sitiens mundum, et appetens
perfrui perniciosissimis voluptatibus, demonstrante Domino quam sint
instabiles et caducae omnes saeculi vanitates et insaniae mendaces,
potius refrenetur, quam sub flagellis dignissimis adversus Dominum
murmuretur. Sed unam tribulam sentit area, ut stipula concidatur,
granum mundetur; unum ignem patitur fornax aurificis, ut palea in
cinerem pergat, aurum sordibus careat: sic et unam tribulationem Roma
pertulit, in qua vel emendatus vel liberatus est pius; impius autem
damnatus est, sive ab hac vita raptus sit ubi magis poenas justissimas
lueret, sive hic remanserit ubi damnabilius blasphemaret, aut certe
pro ineffabili clementia sua Deus, quos novit salvandos, poenitentiae
reservaret . Non ergo nos moveat labor piorum; exercitatio est, non
damnatio. Nisi forte horremus cum videmus indigna et gravia in hac
terra perpeti aliquem justum, et obliviscimur quae pertulerit justus
justorum sanctusque sanctorum. Quod passa est universa illa civitas,
passus est unus. Sed videte quis unus: Rex regum et Dominus
dominantium (Apoc. XIX, 16), comprehensus, vinctus,
flagellatus, contumeliis omnibus agitatus, ligno suspensus et fixus,
occisus. Appende cum Christo Romam, appende cum Christo totam
terram, appende cum Christo coelum et terram: nihil creatum cum
Creatore pensatur, nullum opus artifici comparatur. Omnia per ipsum
facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3); et
tamen a persequentibus deputatus est nihil. Feramus ergo quod nos
Deus ferre voluerit; qui nobis curandis atque sanandis, quis etiam
dolor sit utilis, sicut medicus novit. Certe scriptum est,
Patientia opus perfectum habet (Jacobi I, 4): quod autem erit
opus patientiae, si nihil adversi patiamur? Cur ergo mala temporalia
perpeti recusamus? An forte perfici formidamus? Sed plane oremus et
ingemiscamus et ploremus ad Dominum, ut servetur erga nos quod
Apostolus dicit: Fidelis Deus, qui non vos sinet tentari supra id
quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut sustinere
possitis (I Cor. X, 13).
|
|