|
De remissione peccatorum. Remissionem omnium peccatorum. Noli
minorem praedicare eum qui te perducit ad regnum coelorum in remissione
peccatorum. Sine ista fide si quis ad Baptismum accedit, ipse contra
se januam indulgentiae claudit. Nec propter aliud, dilectissimi,
factum est ut et Pater mitteret Filium, et ipse Filius susciperet
hominem sanandum, et Spiritus sanctus hoc effunderet donum, nisi ut
nostrae animae eruerentur a sarcinis peccatorum. Totum quidem hominem
suscepit ille curandum; sed ampliorem curam demonstravit adhibendam
esse animae quam corpori. Namque cum ipse Salvator inter caetera
miracula quae praesens faciebat, paralyticum antiqua valetudine
oppressum videret, prius ejus animam censuit esse sanandam, tunc demum
etiam ejus corpori dignatus est donare salutem. Fili, inquit,
confide, quoniam remissa sunt tibi peccata tua. Magna salus non est
contemnenda. Hanc appetere debet, quisquis interius et exterius
salvus esse desiderat. Mundate, ait ipse Dominus, quae intus sunt;
et quae foris sunt, munda erunt (Matth. XXV, 26).
Verumtamen intentio illa perversa Judaeorum, quae non fideliter
sequebatur Christum, sed ad hoc eum frequentabant, quia ei dolosi
dolose insidias praeparabant, quando audierunt Dominum paralytico
dicentem, Dimissa sunt tibi peccata tua; continuo susurratio illa
cogitationis pessimae, ubi eos audiebat qui corda inspiciebat, Quis
est iste, inquiunt, qui peccata dimittit? Blasphemat: nemo enim
potest dimittere peccata, nisi solus Deus. Ille autem ut eis
demonstraret se esse Deum, eorumque nequitiam ostenderet, ac suam
demonstraret potentiam, ait illis: Quid cogitatis nequam in cordibus
vestris? Quid est amplius dicere, Dimissa sunt tua tibi peccata;
aut dicere, Surge et ambula? Ut noveritis autem quia habet
potestatem Filius hominis in terra dimittendi peccata (ait
paralytico): Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
Et statim surrexit, et tulit grabatum suum, et abiit (Id. IX,
2-7). O quam melius illi esset, si post acceptam remissionem
peccatorum, non de lecto ad peccandum iterum surgeret, sed de sepulcro
ad veram vitam liber securusque surgeret! Non enim vacat,
dilectissimi, quod ei dictum est, Tolle grabatum tuum, et vade in
domum tuam. Sic enim Dominus eum curari interius volebat, ut jam
ulterius non laboraret . Tolle autem grabatum tuum, quid est, nisi,
porta rursus sarcinam delictorum tuorum? Non erunt scapulae tuae
liberae, portabis quod te premat, curvus eris sub onere, caput jam
liberum iterum gravabitur servitute. Omnis enim, ait Dominus, qui
facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 31). Si
post remissionem peccatorum ille paralyticus ex hac vita migraret,
plenam acciperet libertatem. Quod autem hic vivere postea permissus
est, etsi non peccavit, quod credere difficile est; multum
periclitatus est: quia tota haec vita tentatio est (Job VII,
1). Quisquis itaque, dilectissimi fideliter credit, et hanc
professionem fidei suae, in qua remittuntur omnia peccata,
indubitanter tenet atque amplectitur, praeparet voluntatem suam
voluntati Dei: ut si eum post Baptismum dignatus fuerit in hac vita
aliquantulum detinere, iste non quiescat orare ac dicere, Adjutor
meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI, 9, 10). Si
autem dignatus fuerit liberum atque ab omni faece peccati mundatum ad se
evocare, incunctanter ac sine tristitia pergat ad eum, cum quo et per
quem incipiat et ipse regnare; nec vehiculum mortis timeat, in quo
prior ascendit ipse qui vocat. Sicut enim ipsum resurgendo perduxit ad
Patrem, ita et te illi per resurrectionem repraesentavit. Quia ut te
invitaret ad coelum, ad terram descendit, sed non deseruit coelum.
|
|