CAPUT XI.

22. De carnis resurrectione. In carnis resurrectionem. Resurrecturam esse omnem carnem, rationalem scilicet creaturam, fideliter teneamus. Haec est summa fidei nostrae, quae separat ab infidelibus. Neque enim de pecudibus vel caeteris animantibus, quibus non est attributa imago Creatoris, fas est nobis disputare. Ista enim omnia ad usus nostros creata esse cognoscimus. Legat quis quid Deus dixit homini, quando eum formavit atque benedixit, et inveniet ita scriptum in libro Geneseos: Fecit Deus hominem, ad imaginem suam fecit illum; masculum et feminam fecit eos, et benedixit eis dicens: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et dominamini ejus; et habete potestatem piscium maris, pecorum terrae, volatilium coeli (Gen. I, 27, 28). Ista ergo omnia propter usus nostrae infirmitatis, ut dixi, creata sunt. Sed quemadmodum non nobiscum resurgit nostra corruptio, neque infirmitas; ita nec ea quae sunt necessaria nunc nostrae infirmitati. Qualia futura sint nostra corpora, Paulus dicit apostolus: Seminatur, inquit, in corruptione, resurget in incorruptione; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV, 42 44). Incorruptio haec, virtus, et gloria, et spiritus vivificans, faciet nos, sicut ipse Dominus promittere dignatus est, aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30); ut vivamus cum ipsis in aeterna vita, in una immortalitate ac sempiterna patria. In qua patria vita nostra aeterna ipse Christus erit: Ipse enim est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20).