CAPUT XII.

23. De vita aeterna. Hoc sequitur etiam in isto sancto Symbolo, quod post resurrectionem carnis credamus. Et in vitam aeternam. Non nostri jam dominabitur corruptio, immortaliter viventibus, et cum ipsa aeterna vita manentibus. Neque enim indigebimus illic vestimento, ubi erimus immortalitate vestiti: nec cibus nobis deerit, quando ipse panis vivus, qui propter nos de coelo ad terras usque descendit, sui praesentia nostras animas satiabit: nec potus nobis deerit, praesente fonte vitae. Saturabit enim nos ab ubertate domus suae, et torrente deliciarum suarum corda nostra rigabit. Aestus illic non patiemur: illic est enim refrigerium nostrum, qui nos sub umbra alarum suarum protexit et protegit (Psal. XXXV, 8-10). Frigus illic non patiemur: est enim ibi sol justitiae; qui suo amore calefaciens corda nostra, radiis divinitatis suae illuminat oculos nostros, ut videant divinitatem aequalitatemque Patris et Filii et Spiritus sancti. Non ibi fatigabimur: nobiscum enim erit virtus nostra, cui nunc dicimus, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII. 2). Non ibi dormiemus: non enim sunt ibi tenebrae, quae excludere possint permanentem diem. Nulla ibi erit negotiatio, nulla servitus, nullum opus. Et quid illic acturi sumus? Fortasse illud quod Scriptum est: Vacate, et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). Vacuitas ista contemplationis, erit opus nostrae actionis; ut contemplantes delectemur, et delectabiliter contemplemur videre. Quid videre? Bona Domini (Psal. XXVI, 13). Quae bona? Possumus exprimere illud quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9)? Possumus explicare quomodo erit Deus omnia in omnibus? Possumus explicare quomodo ipse Filius cum tradiderit regnum Deo et Patri (Id. XV, 28, 24), id est, sanctam congregationem fidelium, ita illum hominem susceptum ampliusque clarificatum non dimittat, ut tamen claritatem quam habet cum Patre antequam mundus fieret, ipsis jam fidelibus demonstrare non differat? Possumus explicare quemadmodum sponsa Ecclesia, quae ex viris et feminis constat, omnis convertatur in virum perfectum, atque ita dignitatem virilem accipiat, ut tamen sponsae nomen non perdat? Possumus explicare sanctorum corpora resuscitata, ex qua gloria in quam gloriam transeant? Possumus explicare quo Christum sequantur virgines, quo eum sequi nequeant non virgines, atque illas nescio quo ubique manens secum ducat, nec tamen eas quae non sunt virgines deserat? Quis audet de his rebus positus in hac mortali carne quae aggravat animam (Sap. IX, 15), aliquid dicere; cum Paulus apostolus hoc non valuit explicare, qui in isto positus corpore usque in tertium coelum gratia operante valuit ascendere (II Cor. XII)? Non simus curiosi ad investigandum quod Apostoli exprimere minime potuerunt. Certe ex me nemo scire quaerat quod me nescire scio, nisi forte ut nescire discat quod sciri non posse sciendum est. Sed per fidem et patientiam et sanctam matrem Ecclesiam speremus nos accipere, quidquid magnis et pusillis dignatus fuerit ille donare.